Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors][merged small]

Factum est autem, ut et me ante iter biblicum criticum et theologicum, quod in Germaniam meridionalem, Italiam, Siciliam, Galliam, per aliquot annos suscepi 1), cujus luculenta descriptio una cum commentationibus literariis atque theologicis ab aliquo tempore in lucem emissa est 2), Codicis praeclari praesentia et domicilium fugerent, et quidem iisdem de causis, quas in aliis esse indicavi. Quocirca, quum primum in urbe pulcherrima Etruriae principe versarer, aliis de graeco N. T. textu laboribus distractus, securus insciusque praeterivi hunc thesaurum, qui inter alia Bibliothecae sua recondito loco depositus erat. Jam cum Romam, urbem aeternam, Dei beneficio migrare contigisset, ibique admirari immortalia artium et literarum monumenta (quod in singulari vitae meae munere repono), veni praeter alios in familiaritatem hominis eruditi, UNGHARELLI, sacerdotis, qui in monasterio S. Caroli a Cattinari literas hebraicas et graecas juvenes docebat. Is, quum historiam Bibliorum latinae versionis Vulgatae et Italae ante Hieronymum a

librorum insignes possident, bene mererent de literis et evangelio, si potiores codices biblicos ea solertia et diligentia, quae nostris diebus flagitatur, denuo cum textu typis impresso compararent. Peregrinatorum festinantius videntium facilis et excusabilis error est. Ea tandem ratione, praesumta eorum, qui hoc labore exercentur, bona fide, paulatim perficeretur editio N. T. vere critica, in commodum et laetitiam Christianorum omnium.

1

1) A mense Oct. a. 1831 usque ad mensem April. a. 1834. 2) In opere hujus tituli: F. F. FLECK, wissenschaftl. Reise durch das südl. Deutschland, Italien, Sicilien u. Frankreich. T. I. – V. Lips. 1835 — 1838. 8. duo priores Tomi exhibent narrationem itineris (Reisebeschreibung); tria vero, quae sequuntur, volumina continent dissertationes varii argumenti, natas e rebus theologicis, literariis, et indole populorum, inter peregrinandum observatis (theol. Reisefrüchte). Quorum ultimum, latine scriptum, etiam hac inscriptione prodiit: Anecdota maximam partem sacra, in itineribus Italicis et Gallicis collecta. Lips., 1837. 8. ad quod statim erit redeundum. Dolendum vero est, Anecdota theologica non eodem fervore excipi ab amantibus literarum, quam philologica. Theologicis enim dissidiis et disputationibus multi nunc adeo distinentur, ut vera incrementa literarum, quae in scriptis antiquitatis christianae incognitis in lucem trahendis cernuntur, plus aequo negligant.

longo tempore meditaretur conscribendam, multaque studia in hoc genere doctrinae consumsisset, primus mihi indicavit, praestantissimum et antiquissimum rei criticae subsidium ad emendandum translationis latinae Hieronymianae textum in bibliotheca Laurentiana servari. Parui ego lubens et gratus his nutibus. Nam quum redeunti mihi ex Italia inferiore alterum Florentiis domicilium per plures septimanas collocare licuisset, alacri studio animoque librum quaesivi. FRANCISCUS DEL Furia, Bibliothecarius Regius, vir egregius, in quo par est eruditioni humanitas, precibus meis facile adnuit, adjutus et sublevatus gravi commendatione Generosissimi Comitis et Equitis Josephi A SCHAFFGOTSCH, Regis Borussorum apud Etruscos Legati illustris, ab interioribus Consiliis, cujus in me hospitem benevolentia ab omni parte tanta fuit, ut digna laude non possim praedicare. Ita sum adeptus, ut, quod peregrinatoribus literarum cultoribus minime omnibus conceditur, rarissimi tantoque loco habiti Codicis usus liberrimus mihi non negaretur. Tanta liberalitate adjutus, contuli maximam partem N. T. ex libro hoc manu scripto ad editionem impressam probatam, et quod temporis per leges licuit in Bibliotheca morari, id omne labori meo intentus peregi. Elegi etiam librum V. T. apocryphum, qui a Tobia nomen gerit, et cum textu typis impresso diligenter comparavi, ut speciminis loco esset indolis criticae Codicis in canone V. T. Quam cupiebam etiam libros V. T. reliquos latinae translationis examini critico ad normam talem vetustissimam submittere! Sed urgebant temporis angustiae. Vocabant ad alia studia Mediolanum, Augustae Taurinorum, Lugdunum, Parisiae Lutetiorum, vocabat denique patria diu absentem. Quare tot vocibus obtemperandum arbitratus, relicto labore, sarcinas meas collegi, discedensque tradidi perficienda quae supererant amico, quem Bononiae aegrotans primum cognovi et amare didici, Rev. S. FARMAR JARVIS, verbi divini ministro apud incolas Americae septentrionalis, theologo vere evangelico, qui literarum causa et ad imbuendos liberali educatione liberos bene natòs magnam Europae partem peragravit pluresque per annos Italiam habitavit, nunc autem redux in patriam saluta

PRAESTANTISSIMI ET ANTIQUISSIMI

CODICIS BIBLICI OLIM AMIATINI

BIBLIOTHECAE CISTERCIENSIS, NUNC FLORENTINI

BIBLIOTHECAE LAURENTIANAE MEDICEAE

CUM DISQUISITIONE GENERALI

HISTORICA ET CRITICA

DE VERSIONE LATINA VULGATA.

I. Causae et rationes instituti.

Solet evenire in humanis rebus, ut quae eximia sunt et laude dignissima, interdum diutius, quam fas est, oblivione delitescant, eorumque fama, etiamsi paucis praedicata sit, tardius, quam credas, ad multos perveniat. Id et hominibus contingit, et rebus. Ac rerum quidem illustre exemplum est liber manu scriptus vetustissimus, cujus auctoritate et praesidio novam Bibliorum latinae Versionis Vulgatae editionem, nunc quidem N. T., in lucem publicam emittere decrevimus. Etenim quamvis Vir Clarissimus, rarae et fere inauditae eruditionis judiciique subacti, ANGELUS MARIA BANDINI, Bibliothecae toto orbe celeberrimae Laurentianae Mediceae, quae Florentiis est, praefectus quondam dignissimus et meritissimus, copiosam dissertationem de indole et ambitu pretiosi thesauri Amiatini ante multos annos publici juris fecerit 1), et quidem in

1) In libro praeclaro: Bibliotheca Leopoldina Laurentiana seu Catalogus Manuscriptorum, qui jussu Petri Leopoldi Arch. Austr. Magni Etrur. Ducis nunc Augustissimi Imperatoris etc. in Laurentianam translati sunt etc. ANGELUS MARIA BANDINIUS S. C. M. Regius Bibliothecae Praefectus recensuit, illustravit, edidit. Tom. I. Florentiae typis Caesaris MDCCXCI. fol. ubi p. 701 732. legitur: ANG. MAR. BANDINI de insigni Codice biblico Amiatino dissertatio, quae viginti capita complectitur.

opere, quod indole sua tale est, ut in multorum manus veniat, et usui cultorum literarum, quotquot sunt qui codices quaerunt et hoc genere studiorum delectantur, serviat; tamen, ut fit, theologorum oculos et aciem fugit, ut ne in libris quidem, quales haec aetas edidit, isagogicis, qui dicuntur, in studia lectionemque sacrarum Scripturarum a viris doctis ingeniosisque Germanis crebro conscriptis, ullam Codicis rarissimi et pergravis mentionem factam videamus. Quod quidem inde explicandum reor, quod rari theologi sunt, qui in arte critica librorum sacrorum exercenda gnaviter et lubenter versantur (historica enim aut exegetica studia plerique praeferunt); alii vero, pauciores quidem, eo usque criticen et superiorem, quae res tractat, et inferiorem s. verbalem, quae in verborum authentia disquirenda versatur, oderunt, ut in temerariis conatibus verae saluti evangelicae damnum perniciemque illaturis hanc artem habeant, hebeti sane illi parumque circumspecto judicio. Quid enim magis pium, quid magis evangelicum cogitari potest, quam textum, qui tot mortalibus sanctus fuit, est, erit, dux vitae atque magister, purgare magis magisque a mendis, temporum hominumque injuria illatis, et ad eam formam atque rationem, quae apostolicis temporibus quam simillima est, idoneis rationibus atque argumentis redigere? Absit modo levitas, absit impietas; quod vitium nemo profecto extimes cet in iis viris (sunt autem optimi), qui non tantum mente et ingenio, sed etiam animo literas tractant. Reperiuntur quidem, qui non recusent criticis disquisitionibus detineri et aliquid temporis in examinandis ponderandisque lectionibus variantibus domi consumere. Rarissimi tamen omnium et tenacissimi hi sunt, qui exterarum bibliothecarum majores catalogos in itineribus hoc fine susceptis consulunt, et libros manu scriptos proprio Marte non sine labore, sudore, fastidio, quod his occupationibus peculiare est, tractant et describunt. Id quod praeter Scholzium, Rinckium et me constat fecisse neminem theologorum aetatis nostrae 1). –

[ocr errors]

1) Utriusque formulae et Catholicae et Protestantium doctores, in urbibus agentes, quae bibliothecas copia manuscriptorum

« PoprzedniaDalej »