Obrazy na stronie
PDF

rabolae, Ecclesiastes, Canticum Canticorum, Sapientia, Ecclesiasticus, Isaias, Hieremias cum Baruch, Ezechiel, Daniel, duodecim Prophetae minores, id est: Osea, Joël, Amos, Abdias, Jonas, Micheas, Nahum, Habacuch, Sophonias, Aggaeus, Zacharias, Malachias, duo Machabaeorum, primus, et secundus. Testamenti novi: quatuor Evangelia, secundum Matthaeum, Marcum, Lucam, et Joannem; Actus Apostolorum a Luca Evangelista conscripti, quatuordecim Epistolae Pauli Apostoli: ad Romanos, duae ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Colossenses, duae ad Thessalonicenses, duae ad Timotheum, ad Titum, ad Philemonem, ad Hebraeos; Petri Apostoli duae; Joannis Apostoli tres; Jacobi Apostoli una; Judae Apostoli una; et Apocalypsis Joannis Apostoli. Si quis autem libros ipsos integros cum omnibus suis partibus prout in Ecclesia Catholica legi consueverunt, et in veteri vulgata Latina editione habentur, pro Sacris, et Canonicis non susceperit, et traditiones praedictas sciens, et prudens contempserit, anathema sit. Omnes itaque intelligant, quo ordine et via ipsa Synodus, post jactum fidei confessionis fundamentum, sit progressura, et quibus potissimum testimoniis, ac praesidiis in confirmandis dogmatibus, et instaurandis in Ecclesia moribus, sit usura.

-obero

D E C R E T U M DE EDITIONE ET USU SACRORUM

LIBRORUM. Insuper eadem sacrosancta Synodus considerans non parum utilitatis accedere posse Ecclesiae Dei, si ex omnibus Latinis editionibus, quae circumferuntur, sacrorum librorum, quaenam pro authentica habenda sit, innotescat, statuit, et declarat, ut haec ipsa vetus, et vulgata editio, quae longo tot saeculorum usu in ipsa Ecclesia probata est, in publicis lectionibus, disputationibus, praedicationibus, et expositionibus pro authentica habeatur; et ut nemo illam rejicere quovis praetextu audeat, vel praesumat.

Praeterea, ad coërcenda petulantia ingenia, decernit, ut nemo suae prudentiae innixus, in rebus fidei , et morum ad aedificationem doctrinae Christianae pertinentium, sacram Scripturam ad suos sensus contorquens, contra eum sensum, quem tenuit, et tenet Sancta Mater Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu , et interpretatione Scripturarum sanctarum; aut etiam contra unanimem consensum Patrum ipsam Scripturam Sacram interpretari audeat, etiam si hujusmodi interpretationes nullo unquam tempore in lucem edendae forent. Qui contravenerint, per Ordinarios declarentur, et poenis a jure statutis puniantur.

Sed et impressoribus modum in hac parte , ut par est, imponere volens, qui jam sine modo, hoc est, putantes sibi licere quidquid libet sine licentia Superiorum Ecclesiasticorum ipsos Sacrae Scripturae libros, et super illis annotationes, et expositiones quorumlibet indifferenter saepe tacito, saepe etiam ementito, praelo, et quod gravius est sine nomine auctoris imprimunt; alibi etiam impressos libros hujusmodi temere venales habent, decernit, et statuit, ut posthac Sacra Scriptura, potissimum vero haec ipsa vetus, et vulgata editio, quam emendatissime imprimatur: nullique liceat imprimere, vel imprimi facere quosvis libros de rebus sacris sine nomine auctoris, neque illos in futurum vendere, aut etiam apud se retinere, nisi primum examinati, probatique fuerint ab ordinario, sub poena anathematis, et pecuniae in Canone Concilii novissimi Lateranensis apposita. Et si regulares fuerint, ultra examinationem, et probationem hujusmodi, licentiam quoque a suis superioribus impetrare teneantur, recognitis per eos libris, juxta formam suarum ordinationum. Qui autem scripto eos communicant, vel evulgant, nisi antea examinati, probatique fuerint, eisdem poenis subjaceant, quibus impressores. Et qui eos habuerint, vel legerint, nisi prodiderint auctores, pro auctoribus habeantur. Ipsa vero hujusmodi librorum probatio in scriptis detur , atque ideo in fronte libri, vel scripti, vel impressi authentice appareat, idque totum, hoc est, et probatio, et examen gratis fiat, ut probanda probentur, et reprobentur improbanda. Post haec, temeritatem illam reprimere volens, qua ad profana quaeque convertuntur, et torquentur verba, et sententiae Sacrae Scripturae, ad scurrilia scilicet, fabulosa, vana, adulationes, detractiones, superstitiones, impias, et diabolicas incantationes, divinationes, sortes, libellos etiam famosos, mandat, et praecipit, ad tollendam hujusmodi irreverentiam, et contemptum, ne de cetero quisquam quomodolibet verba Scripturae Sacrae ad haec, et similia audeat usurpare, ut omnes hujus generis homines temeratores, et violatores verbi Dei, juris, et arbitrii poenis per Episcopos coërceantur.

orec

[ocr errors]
[ocr errors]

In Biblia Sacra Vulgatae Editionis
Sixti V., Pont. Max. jussu recognita atque edita.

(Romae, ex Typographia Apostolica Vaticana. 1590. Fol.)

SIXTUS EPISCOPUS SERVUS SER VORUM DE I

AD PERPETUAM REI MEMORIAM.

Aeternus ille coelestium, terrestriumque rerum omnium conditor, ac moderator Deus, Ecclesiam sanctam , veluti deliciarum Paradisum, sua ipsemet dextera, tamquam providus Agricola, variis plantis, stirpibusque mirifice consevit, simulque uberrimo sacrarum eandem scripturarum fonte, pluribus quasi fluviis, in universum terrarum orbem diffuso, sic irrigavit, ut sancta mysteria , oraculaque divina, quae sacris continentur libris, sicut in cunctarum gentium salutem parabantur, ita a tribus illis potissimum enunciarentur linguis, quae in omnium auribus nationum maxime percrebuerunt, nec non sanctissimae Crucis titulo consecratae, Salvatoris nostri Regnum, Hebraeis, Graecis, ac Latinis literis praedicarunt. Verum callidissimus, ac nequissimus humani generis hostis, cujus invidia mortis aculeus, cujus superbia peccandi magisterium fuit, nullum non movit lapidem, ut coelestem divini verbi sementem, quantum in ipso erat, aut nascentem opprimeret, aut extirparet enatam, aut adultam vitiaret: id vero praecipue omni conatu , ac machinatione tentavit, ut sacrorum quaedam cerruptissimae Bibliorum editiones prodirent, atque ita impietas sub pietatis figura delitesceret, ac populis scoria pro argento, fel draconum pro vino, pro lacte sanies obtruderetur. Cumque non in Haereticis tantum, sed in Catholicis etiam quibusdam, tametsi consilio dissimili, subortum sit nimium quoddam nec plane laudabile studium, et quasi libido scripturas Latine interpretandi: idem malorum omnium artifex Satanas per illos, licet nihil tale cogitantes, ex hac ipsa tam incerta, ac multiplici versionum diversitate et varietate sumpta occasione sic miscere omnia, atque in dubium revocare, et, si fieri posset, rem eo perducere contendit, ut dum Scripturarum verbis diversi interpretes aliam atque alian formam, ac speciem induunt, nihil in iis

certi, nihil rati, ac firmi, nulla denique in violabilis auctoritas sine magna difficultate reperiri posse videretur, ita ut hoc saeculo valde timendum fuerit, ne in priscum illud editionum Chaos rediremus, de quo b. Hieronymus inquit ): Apud Latinos tot sunt exemplaria, quot Codices: et unusquisque pro arbitrio suo addidit, vel subtraxit, quod ei visum est; et utique non potest verum esse, quod dissonat. Itidemque sanctus Augustinus 5) dixit, Latinos scripturarum interpretes nullo modo numerari posse. Ut enim (ait) cuique primis fidei temporibus in manus venit Codex Graecus, et aliquantulum facultatis sibimet utriusque linguae habere videbatur, interpretari ausus est. Quare huic morbo sacrosancta Tridentina Synodus c) mederi cupiens statuit: ut ex omnibus, quae circumferuntur sacrorum librorum Latinis editionibus, ipsa Vetus, ac Vulgata, quae longo tot saeculorum usu in Ecclesia probata est editio, in publicis lectionibus, disputationibus, praedicationibus, et exposi.. tionibus pro authentica habeatur, et nemo illam rejicere quovis praetextu audeat, vel praesumat. Haec autem Vulgata editio cum una esset, variis lectionibus in plures quodam modo distracta videbatur. Quarum licet nonnullas, aut veterum Codicum, aut sanctorum Patrum invexisset auctoritas, plurimae nihilominus vel ex injuria temporum, vel ex librariorum incuria, vel ex impressorum imperitia, vel ex temere emendantium licentia , vel ex recentiorum interpretum audacia, qui Ecclesiae filii cum sint, minus tamen Ecclesiae doctoribus, quam Judaeorum Rabbinis morem sibi gerendum putarunt: vel demum ex Haereticorum scholiis ad marginem, captiosisque fallaciis obrepserant. Et, quamvis in hac tanta lectionum varietate nihil hucusque repertum sit, quod fidei, et morum causis tenebras offundere potuerit; verendum tamen fuit, ne, crescente magis , ac magis in dies addendi, detrahendique temeritate, haec probatissima scripturarum Editio, quam vinculum pacis, fidei unitatem, charitatis nexum, dissentientium consensionem, certissimam in rebus dubiis normam esse oportebat, plerisque contra, schismatis, et haeresis inductio, dubitationum fluctus, involutio quaestionum, discordiarum seges, et piarum mentium implicatio multiplex evaderet. Quod in septuaginta interpretum Graeca edi

a) In praefatione in Josue, et in praefat. quatt. Evangeliorum. Tom. 3. b) Lib. 2. c. 11. de doctr. Christiana. Tom. 3. c) Sess. 4. decreto de editione et usu sacrorum librorum.

tione beatus Hieronymus a), in Latina vero sanctus Augustinus olim accidisse commemorant. Tanta autem labes ne adhuc ulterias serperet, sensimque in Vulgatam editionem nostram manaret, sapienter eadem oecumenica Synodus Tridentina decrevit, ut haec ipsa Vetus, et Vulgata editio posthac quam emendatissime imprime. retur. Verum quia nihil profuisset hujus editionis auctoritatem gravissimo sanxisse decreto, si illius quae germana esset lectio nesciretur, sacerque textus ita disputantium pateret arbitrio, ut is, qui adversus perfidum hostem, tamquam validissimus mucro districtus fuerat, idem et clypeus fieri posset, quo debilitati janı, caesi. que hostis latera tegerentur. Id igitur nos indigne ferentes, eoque indignius, quod per hosce jam viginti duos annos, qui a dicto Tridentini Concilii decreto, ad nostri usque Pontificatus exordium interfluxerant, licet hujusmodi opus aliquando coeptum fuerit, tamen ob alias fortasse occupationes intermissum, nullumque huic imminenti malo remedium adhibitum fuerat: ac propterea tanto impensiore cura ac studio id prosequendum censentes, quanto magis, et ab omnibus Dei ecclesiis expetitur, et a synagogis satanae reformidatur; cum primum ad Apostolicam beati Petri sedem divina nos miseratio, meritis licet imparibus evocavit; nihil tandem antiquius habuimus, quam ut primo quoque tempore, optatissimam istam Vulgatae editionis emendationem aggrederemur. Itaque viros complures doctos, qui sanctarum Scripturarum, sacrae Theologiae, multarumque linguarum scientia: ac diuturno variarum rerum usu, acrique, cum aliquid discernendum est, judicio, ac solertia praestarent, delegimus, ac simul congregavimus, ut in germana, sinceraque sacri textus editione perquirenda, strenue laborarent, nobisque adjumento forent. Nos enim rei magnitudinem perpendentes, ac provide considerantes, ex praecipuo , ac singulari Dei privilegio, et ex vera, ac legitima successione Apostolorum Principia b. Petri, pro quo Dominus ac Redemptor noster , ab aeterno Patre pro sua reverentia proculdubio exauditus, non semel tantum, sed semper rogavit, ut ejus fides, non humana carne, et sanguine '), sed eodem Patre inspirante ei revelata, numquam deficeret: cui etiam Dominus injunxit ut ceteros Apostolos in eadem fide confr

a) In praefat. in Esdram et Nehemiam. Idem in priori praefat. in Paralipom. Tom. 3. b) Epistola 10. ad Hieronymum. Tom. 2.1 Hebr. 5.

« PoprzedniaDalej »