Obrazy na stronie
PDF
ePub

sunt, solebant legi et comparari, sed fugitivis oculis inspici. Attamen, ut fit, per tria ferme saecula auctoritate tantorum virorum ad Semleri, Bengeli, Wetstenii et Griesbachii aetatem hic textus communi suffragio vel consuetudine theologorum floruit et satisfecit aequalium necessitatibus. Griesbachius, vir meritissimus, denuo opus ingens aggressus est; innumeros codices contulit aut conferendos curavit, distinxit familias vel recensiones, ita tamen, ut earum numerum nimis augeret, signa distinctiva non satis certa et interdum contradicentia poneret, et in aliis minutiis erraret, quas nostrorum dierum philologi perviderunt. Et hoc in eo reprehendendum erat, quod textum receptum non plane rejecit, sed passim emendavit; quo factum est, ut semifalsus ad posteros traderetur. Ita et ante et post Griesbachium sulebant exercere se theologi critica praxi quasi conglutinante disjecta membra, abrupta, fragmentaria. A. Scholz egregie locupletavit farraginem codicum, sed in eo recessit a vero, quod in libris inferioris aetatis, quos Byzantinae familiae adscripsit, genuinum textum graecum latere sibi persuaserat; antiquissimos testes opinatus librariorum Alexandrinorum negligentia et falsis studiis adulteratos depravatosque fuisse. Quare plus tribuit recentioribus, quam antiquioribus documentis. Id quidem aegre tulerunt refutaruntque aequales, docentes, a Scholzio conjecturas quasdam historicas non recte inventas concinnatasque esse, ut suae sententiae primariae robur accederet. Tandem Lachmannus vidit verum, clamans probansque, unice sequendam esse historicam traditionem consentientem orientalium et occidentalium ecclesiarum in codicibus, versionibus, Patribus; ut si non vera, tamen ea lectio detegatur, quae saec. IV. p. Chr. plurimum propagata fuisse videtur. In ambiguitate autem testium Orientis, duce Origene, Occidentis, Irenaeo praeeunte, ultra hos fas est judicare, aliis momentis et causis, sed circumspecte. Textum historice probatum IV., si fieri possit, p. Chr. saeculi (ultra enim progredi in defectu documentorum non licet) tentandum est, ut adsequamur, novo Herculeo labore, praeparato quidem ab antecessoribus, sed ne sic quidem ab uno homine perficiendo. In qua re aeta

tem Hieronymi inprimis respiciendam esse et versionem ejus, praeclaro judicio Lachmannus enuntiavit. Ipse quidem in editione manuali N. T. graeci 1) orientalis tantum ecclesiae documenta advocavit, quum occidentales lectiones existimavisset aut non satis cognitas esse aut tantum latine proditas; noluisse autem se Graece vertere Latina.

Habemus igitur nostro codice egregium testem occidentalem et principem, qui Lachmannianum laborem non tantum supplere, sed multis emendare partibus antiquitate sua et pondere critico prae caeteris potest, si quidem eo scite sapienterque utimur. Ab hoc igitur tempore codex Amiatinus, hactenus incognitus, inter gravissimos testes recensionis occidentalis merito suo et jure ponetur.

Error est, qui in infantia criticae artis saepe se in animos insinuat, et his quoque diebus imperitorum mentem obtundit, ut in itineribus meis inter exteros identidem sensi et deploravi, existimantium, critica haec studia futilia esse nihilique facienda, quod in jejuna subtilitate versentur, et fidem atque mores Christianorum non attingant. Quod utrumque et parum acute dicitur et etiam falso. Tritum est proverbium, quod sine acerbitate in memoriam revocatum velim: artem non habere osorem, nisi ignorantem. Nunquam enim certo praedici potest, an in meletematibus criticis lectio aliqua cum dogmatibus futura sit conjuncta, an extra dogmata in genere dicendi sit versatura. Utrum accidat, sequitur ex natura rei, non ex voluntate viri cordati. Nemo vere criticus haec talia studiose quaeret; sed si ex dogmatico genere quaedam ei offerentur (quod fieri sane potest), dijudicabit studio et amore dilucidandae veritatis. Nititur quidem religio Christi in animis hominum praeclaro fundamento. Potest tamen et haec firmitas augeri externis rationibus criticis. Quod autem de subtilitate haud fructuosa ecclesiae et literis dicunt virorum in rebus criticis desudantium, id profecto absonum est, ignavum et Christiano homine indignum. Nam etiamsi nulla dogmatici aut ethici ponderis speranda esset varietas lectionis, tamen operae pretium

1) Quae primum prodiit Berol. 1831. 8. stereotypis.

foret, castam, correctam, politam, et apostolico textui quam maxime propinquam parare editionem. Quid enim? Quod tantis lucubrationibus tentatur in reliquis scriptoribus antiquitatis, qui et optimi, et mediocres, et tenues sunt, ut, quantum fieri potest, limati et castigati prodeant, id in Bibliis graecis latinisque non efficere studebimus? Tamen, si quid sentio, in hac re concludi fas est a minori ad majus, quum codicem sacrum multi dixerint dicantque librum librorum.

Studia in versione Vulgata serio collocata adjuvantur volumine operoso recens edito hoc: Concordantiae Bibliorum sacrorum vulgatae editionis ad recognitionem jussu Sixti V. Pont. Max. Bibliis adhibitam recensitae atque emendatae ac plus quam viginti quinque millibus versiculis auctae, insuper et notis historicis, geographicis, chronicis locupletatae, cura et studio F. P. DutriPON, Theologi et Professoris. Opus dicatum DD. De Quelen, Parisiensi Archiepiscopo. Parisiis apud BelinMandar, Typographum et bibliopolam editorem, via vulgo dicta Saint-André des Arts, 55. MDCCCXXXVIII. 1484 PP. 4.

Qui vero pro vitae consilio et genere abhorret a rebus criticis, is utatur hac editione stereotypa correcta, quae textum Clementis VIII. genuinum continet, pro manuali, praetermissis lectionibus variantibus, in usum pietatis christianae. Huic enim pietati excitandae, fovendae, augendae tandem omnis doctrina servit. Dissidium funestum inter Romanae - Catholicae et Protestantium formulae sectatores, novis odiis flagrans, in hoc lumine literarum neque curemus neque extimescamus. Omnes enim veri nominis Christiani, quibus hunc offerimus librum, in literis sacris tanquam in unico et limpido caelestis sapientiae fonte conveniunt. Feci, quae et animus Christo deditus me jubebat facere, et sincera res theologicas pro modulo virium juvandi voluntas. Ita vale, mi lector, hisque studiis fave. Scr. in Universitate literarum Lipsiensi ipsis Natalitiis Salvatoris a. p. Chr. MDCCCXXXIX.

DECRETUM

EX

CONCILIO TRIDENTIN 0.

(SESSIONE IV.)

DE CANONICIS SCRIPTURIS.

Sacrosancta, oecumenica, et generalis Tridentina Synodus, in Spiritu sancto legitime congregata, praesidentibus in ea eisdem tribus Apostolicae Sedis Legatis, hoc sibi perpetuo ante oculos proponens, ut sublatis erroribus puritas ipsa Evangelii in Ecclesia conservetur; quod promissum ante per Prophetas in Scripturis sanctis, Dominus noster Jesus Christus, Dei Filius proprio ore primum promulgavit, deinde per suos Apostolos, tamquam fontem omnis, et salutaris veritatis, et morum disciplinae creaturae praedicari jussit, perspiciensque hanc veritatem, et disciplinam contineri in libris scriptis, et sine scripto traditionibus, quae ab ipsius Christi ore ab Apostolis acceptae, aut ab ipsis Apostolis Spiritu sancto dictante, quasi per manus traditae, ad nos usque pervenerunt, orthodoxorum Patrum exempla secuta omnes libros tam veteris, quam novi Testamenti, cum utriusque unus Deus sit auctor, necnon traditiones ipsas, tum ad fidem, tum ad mores pertinentes, tamquam vel ore tenus a Christo, vel a Spiritu Sancto dictatas, et continua successione in Ecclesia Catholica conservatas, pari pietatis affectu, ac reverentia suscipit, et veneratur. Sacrorum vero librorum Indicem huic decreto adscribendum censuit, ne cui dubitatio suboriri possit, quinam sint, qui ab ipsa Synodo suscipiuntur. Sunt vero infra scripti. Testamenti veteris, quinque Moysis, id est: Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium; Josue, Judicum, Ruth, quatuor Regum, duo Paralipomenon, Esdrae primus, et secundus, qui dicitur Nehemias, Tobias, Judith, Hesther, Job, Psalterium Davidicum centum quinquaginta Psalmorum, Pa

« PoprzedniaDalej »