Obrazy na stronie
PDF
ePub

3. Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, poenitentia ductus retulit triginta argenteos principibus Sacerdotum et Senioribus,

4. dicens: Peccavi! tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris! 5. Et projectis argenteis in templo recessit; et abiens laqueo se suspendit.

6. Principes autem Sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam, quia pretium sanguinis est. 7. Consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.

8. Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, ager sanguinis, usque in hodiernum diem

9. Tunc impletum est, quod

[ocr errors]

14. Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer.

15. Per diem autem solemnem consueverat praeses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent.

16. Habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.

17. Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis, dimittam vobis, Barabbam? an Jesum, qui dicitur Christus?

18. Sciebat enim, quod per invidiam tradidissent eum.

19. Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi et justo illi! multa enim passa sum hodie per visum propter eum.

20. Principes autem Sacerdotum, et Seniores, persuaserunt dictum est per Jeremiam prophe-populis, ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent.

tam dicentem:,,Et acceperunt ,,triginta argenteos pretium ap,,pretiati, quem appretiaverunt ,,a filiis Israel;

10.,,et dederunt eos in agrum ,,figuli, sicut constituit mihi Do,,minus "."

11. Jesus autem stetit ante praesidem, et interrogavit eum praeses, dicens: Tu es Rex Judaeorum? Dicit illi Jesus: Tu dicis!

12. Et cum accusaretur a principibus Sacerdotum, et Senioribus, nihil respondit.

13. Tunc dicit illi Pilatus: Non audis, quanta adversum te dicunt testimonia?

9 Act. 1, 18. sq. Jer. 32, 7-9. Zach. 11, 12. 13. v. 11-31. Marc. 15,2-20. Luc. 23. 2-25. Joh. 18, 33-38. 19, 15.

21. Respondens autem praeses ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam.

22. Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus?

23. Dicunt omnes: Crucifigatur! Ait illis praeses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant, dicentes: Crucifigatur!

24. Videns autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus; vos videritis!

25. Et respondens universus t Joh. 11, 47. sqq.

Cap. XXVII. 3. rettulit. 6. mittere eos in corbanan. 8. acheltemach. 9. et tunc; ibid. Hieremiam. 11. dicit ei. 13. dicant. 15. dimittere populo 17. Barraban. 19. ad illum. 20. princeps.

C

populus dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros!

26. Tunc dimisit illis Barabbam; Jesum autem flagellatum tradidit eis, ut crucifigeretur.

27. Tunc milites praesidis suscipientes Jesum in praetorium, congregaverunt ad eum universam cohortem;

28. et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei;

29. et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave, Rex Judaeorum!

30. Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus.

31. Etpostquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum, ut crucifigerent.

32. Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum, nomine Simonem; huic angariaverunt, ut tolleret crucem ejus.

33. Et venerunt in locum, qui dicitur Golgatha, quod est Calvariae locus.

34. Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum; et cum gustasset, noluit bibere.

,,Vestem meam miserunt sor,,tem.

36. Et sedentes servabant eum.

37. Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: HIC EST JESUS REX JUDAEORUM!

38. Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones; unus a dextris, et unus a sinistris.

39. Praetereuntes autem blas

phemabant eum, moventes capita sua,

40. et dicentes: Vah! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reaedificas; salva temet ipsum! si Filius Dei es, descende de cruce!

41. Similiter et principes Sacerdotum illudentes cum Scribis et Senioribus dicebant:

42. Alios salvos fecit, se ipsum non potest salvum facere! siRex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei!

43. Confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum; dixit enim: Quia Filius Dei sum.

44. Id ipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.

45. A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam.

35. Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta 46. Et circa horam nonam claejus, sortem mittentes; ut imple- mavit Jesus voce magna, dicens: retur, quod dictum est per Pro-Eli, Eli ", lamma sabacthani! hoc phetam dicentem:,,Diviserunt est: Deus meus, ,,sibi vestimenta mea, et super quid dereliquisti me?

v. 32-66. Marc. 15, 2147. Luc. 23. 26-56. Joh. 19, 17-42.

Deus meus,

ut

47. Quidam autem illic stan

Ps. 21, 19. w Ps. 21, 1.

Cap. XXVII. 27. in praetorio. 29. harundinem; ibid. inludebant dicentes have. 31. inluserunt; ibid. clamyde. 32. Cyreneum. 35. per prophetam. 37. inposuerunt. 40. reaedificabat. 41. dicentes. 43. con

fidet; ibid. si vult; ibid. Dei filius. 46. circa horam vero; ibid. heli heli lema sabacthani.

tes et audientes dicebant: Eliam vocat iste!

48. Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.

49. Ceteri vero dicebant: Sine! videamus, an veniat Elias liberans eum!

50. Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiri

tum.

51. Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum, et terra mota est, et petrae scissae sunt;

52. et monumenta aperta sunt, et multa corpora Sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.

53. Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.

54. Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terrae motu, et his, quae fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste!

55. Erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae y erant Jesum a Galilaea, ministrantes ei;

56. inter quas erat Maria Magdalene, et Maria, Jacobi et Joseph mater, et mater filiorum Zebedaei.

57. Cum autem sero factum

esset, venit quidam homo dives ab Arimathaea, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesus. 58. Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pila

tus jussit reddi corpus. 59. Et accepto corpore, Jo2 Par. 3, 14.

Exod. 26. 31. sqq. Luc. 8, 2. sq.

seph involvit illud in sindone munda.

60. Et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.

61. Erat autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulcrum.

62. Altera autem die, quae est post Parasceven, convenerunt principes Sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum,

63. dicentes: Domine! recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam.

64. Jube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis; et erit novissimus error pejor priore.

65. Ait illis Pilatus: Habetis custodiam! ite, custodite, sicut scitis!

66. Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum, signantes lapidem cum custodibus.

CAP. XXVIII.

Christus redivivus. Discipuli ad omnes terrarum populos missi.

1. a Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulcrum.

2. Et ecce! terrae motus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de coelo, et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum;

c. 16, 21. a v. 1-15. Marc. 16. 1-14. Luc. 24, 1-12. Joh. 20, 1-18. b c. 27, 56.

thia.

Cap. XXVII. 58. petit.

54. Dei filius.

57.

cum sero autem; ibid. Arima

3. erat autem aspectus ejus sicut fulgur, et vestimentum ejus sicut nix.

4. Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.

5. Respondens autem Angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos! scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quaeritis;

6. non est hic! surrexit enim, sicut dixit; venite! et videte locum, ubi positus erat Dominus.

7. Et cito euntes dicite discipulis ejus, quia surrexit; et ecce! praecedit & vos in Galilaeam; ibi eum videbitis, ecce! praedixi vobis.

8. Et exierunt cito de monumento cum timore, et gaudio magno, currentes, nuntiare discipulis ejus.

9. Et ecce! Jesus occurrit illis, dicens: Avete! Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.

10. Tunc ait illis Jesus: Nolite timere! ite, nuntiate fratribus meis! ut eant in Galilaeam; ibie me videbunt.

12. Et congregati cum Senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus,

13. dicentes: Dicite: Quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus;

14. et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.

15. At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judaeos, usque in hodiernum diem.

16. Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem, ubi constituerats illis Jesus.

17. Et videntes eum, adoraverunt; quidam autem dubitaverunt.

18. Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra!

19. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti;

20. docentes eos servare om

11. Quae cum abiissent, ecce!nia, quaecumque mandavi vobis;

quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus Sacerdotum omnia, quae facta fuerant.

ec. 16, 21. d c. 26, 32. e Act. 1, 3.

et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi.

[ocr errors]

f v. 16-20. Marc. 16, 15-18. 26, 32. h Joh. 20, 25. Joh. 13, 3. Phil. 2, 9. sqq. k c. 18, 20.

Cap. XXVIII, 8. magno gaudio. 9. havete. 15. docti.

[blocks in formation]

CAP. I.

Joannis praedicatio. Jesus baptizatur et tentatur. Simonis et Andreae, Jacobi et Joannis vocatio. Daemoniaci et infirmi sanantur.

1. Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei.

2. Sicut scriptum est in Isaia propheta:,,Ecce ego mitto ange,,lum meum ante faciem tuam, ,,qui praeparabit viam tuam ante ,,te."

3.,,Vox clamantis in deserto! ,,Parate viam Domini, rectas fa,,cite semitas ejus. ¿‹

4. Fuit Joannes in deserto baptizans, et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum.

5. Et egrediebatur ad eum omnis Judaeae regio, et Ierosolymitae universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua.

a v. 1-8. Matth. 3, 1-12. Luc. 3, 1-18. Mal. 3, 1. 4, 5. Jes. 40, 3. e Act. 13, 24.

6. Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus; et locustas, et mel sylvestre edebat. Et praedicabat, dicens:

7. Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus.

8. Ego baptizavivos aqua; ille vero baptizabit vos Spiritu sancto.

9. Et factum est, in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilaeae; et baptizatus est a Ioanne in Jordane.

10. Et statim ascendens de aqua vidit coelos apertos, et Spiritum tanquam columbam descendentem, et manentem in ipso.

11. Et vox facta est de coelis: Tu es filius meus dilectus, in te complacui!

12. Et statim Spiritus expulit eum in desertum.

d v. 9-13. Matth. 3, 13- 4, 11. Luc. 3, 21. 4, 1-13.

Cap. I. 2. ecce mitto; ibid. omiss. ante te. 5. ad illum; ibid. in Jordane fl. 6. pallicia; ibid. lucustas. 9. in Jordane ab Johanne.

« PoprzedniaDalej »