Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

ait:

24. Accedens autem et qui unum talentum acceperat, Domine! scio, quia homo durus es; metis, ubi non seminasti, et congregas, ubi non sparsisti; 25. et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra; ecce! habes, quod tuum est.

26. Respondens autem dominus ejus dixit ei: Serve male et piger! sciebas, quia meto, ubi non semino, et congrego, ubi non sparsi;

27. oportuit ergo te committere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego recepissem utique, quod meum est, cum usura.

28. Tollite itaque ab eo talentum, et date ei, qui habet decem talenta!

[blocks in formation]

35. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me;

36. nudus, et cooperuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me.

37. Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine! quando te vidimus esurientem, et pavimus te? sitientem, et dedimus tibi potum?

38. Quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te? aut nudum, et cooperuimus te?

firmum, aut in carcere, et veni39. Aut quando te vidimus in

mus ad te?

[blocks in formation]

Cap. XXV. 20. optulit; ibid. mihi tradidisti; ibid. et ecce. 21. bone serve. 23. bone serve. 24. et metis. 27. mittere pecuniam. 35. esurii; ibid. collexistis. 36. operuistis; ibid. in carcere et venistis. 37. et pavi38. colleximus; ibid. cooperuimus. 39. et in carcere.

mus.

40. Et respondens Rex dicet | cipes Sacerdotum, et Seniores illis: Amen dico vobis: Quamdiu populi, in atrium principis Safecistis uni ex his fratribus meis cerdotum, qui dicebatur Caiphas; minimis, mihi fecistis. 4. Et consilium fecerunt, ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.

41. Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: discedites a me, maledicti! in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus.

42. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum;

43. hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non cooperuistis me; infirmus, et in carcere, et non visitastis me.

44. Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine! quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi?

45. Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.

46. Et ibunt hi in supplicium aeternum; justi autem in vitam aeternam.

CAP. XXVI.

Ultima coena Jesu. Institutio eucharistiae. Christi cum malis conflictantis historia.

1. Et factum est, cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis:

2. Scitis, quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur, ut crucifigatur.

3. Tunc congregati'sunt prin

g c. 7, 23. h Joh. 5, 29. iv. 1-5. Marc. 14, 1. 2. Luc. 21, 37-22, 2. k c. 16, 21. Joh. 13, 1. Joh. 11, 47.

Cap. XXV. 40. de his. 41.

[ocr errors]

5. Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.

6. Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,

7. accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.

8. Videntes autem discipuli, indignati sunt dicentes: Ut quid perditio haec?

9. Potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.

10. Sciens autem Jesus ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me.

11. Nam semper pauperes habetis vobiscum; me autem non semper habetis.

12. Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.

13. Amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam ejus.

14. Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes Sacerdotum,

15. etait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?

m v. 6-13. Marc. 14, 3-9. Joh. 12, 1-8. n v. 14-16. Marc. 14, 10. sqq. Luc. 22, 3-6.

praeparatus.

43. collexistis; ibid. operuistis. 44. respondebunt et ipsi; ibid. quando vidimus; ibid. vel in carcere. XXVI. 3. Caiaphas. 6. cum autem esset Jesus. 10. mulieri; ibid. opus bonum. 12. ungentum. 14. Iscariot.

At illi constituerunt ei triginta | lis suis, et ait: Accipite et come

argenteos.

16. Et exinde quaerebat opportunitatem, ut eum traderet.

17. Prima autem die azymorump accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha?

18. At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.

19. Et fecerunt discipuli, sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha.

20. 4 Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.

21. Et edentibus illis dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.

22. Et contristati valde, coeperunt singuli dicere: Numquid ego sum, Domine?

23. At ipse respondens ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.

24. Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo; vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.

25. Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum, Rabbi? Ait illi: Tu dixisti!

26. Coenantibus" autem eis accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipu

• v. 17-29. Marc. 14, 12-25. Luc. 22, 7-23. P Exod. 12. Deut. 16. 9 v.20-26. Joh. 13, 21-30. 1 Cor. 11, 23. sqq.

dite; hoc est corpus meum.

27. Et accipiens calicem, gratias egit, et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes!

28. Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.

29. Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno" Patris mei.

30. Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.

31. Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me, in ista nocte; scriptum est enim:,,Percutiam pastorem, et ,,dispergentur oves gregis".66

32. Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam.

33. Respondens autem Petrus ait illi: Etsi omnes scandalizati fuerint in te; ego numquam scandalizabor.

34. Ait illi Jesus: Amen dico tibi: Quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.

35. Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.

36. Tunc venit Jesus cum illis in villam, quae dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic! donec vadam illuc, et orem.

37. Et assumpto Petro et duo

s Exod. 24. 8. t c. 20, 28. u Luc. 14, 15. v. 30-35. Marc. 14, 26-31. Luc. 22, 39. w Zach. 13, 7. c. 28, 7. y v. 75. Luc. 22, 31-34. v. 36-46. Marc. 14, 32-42. Luc. 22, 40-46

Cap. XXVI. 17. prima autem azymorum. 20. discipulis. 23. parapside. 26. cenantibus. 28. effunditur. 29. usque in diem, cum illum bibam. 31. dispargentur. 36. Gesemani.

bus filiis Zebedaei, coepit contristari et moestus esse.

38. Tunc ait illis: Tristisa est anima mea usque ad mortem! sustinete hic, et vigilate mecum!

39. Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi! si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.

40. Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum?

41. Vigilate, et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.

42. Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi! si non potest hic calix transire, nisi bibam illum; fiat voluntas tua!

43. Et venit iterum, et invenit eos dormientes; erant enim oculi eorum gravati.

44. Et relictis illis iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.

45. Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite! ecce! appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. 46. Surgite, eamus ! ecce! appropinquavit, qui me tradet.

47. Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa, cum gladiis et fustibus, missi a principibus Sacerdotum, et Senioribus populi.

48. Qui autem tradidit eum,

Joh. 12, 27. v. 47-56. Marc. 14, 43-52. Luc. 22, 47-53. Joh. 18,2-11.

dedit illis signum, dicens: Quemcunque osculatus fuero, ipse est, tenete eum!

49. Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi! Et osculatus est eum.

50. Dixitque illi Jesus: Amice! ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum.

51. Et ecce! unus ex his, qui erant cum Jesu, extendens manum exemit gladium suum, et percutiens servum principis Sacerdotum, amputavit auriculam ejus.

52. Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum! omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.

53. An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum?

54. Quomodo ergo implebunturd Scripturae, quia sic oportet fieri?

55. In illa hora dixit Jesus turbis: Tanquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me; quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.

56. Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturae prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt".

57. At illi tenentes Jesum duxerunt ad Caipham principem Sacerdotum, ubi Scribae et Seniores convenerant.

58. Petrus autem sequebatur

e Genes. 9, 6. d Luc. 24, 25. sqq. 31. f v. 57. 58. Marc. 14, 53. 54. 22, 54. sq. Joh. 18, 12-15. coll. 24.

ev.

Luc.

Cap. XXVI. 37. mestus. 39. pater, si; ibid. transeat calix iste. 40. discipulos. 46. tradit. 47. ipso loquente. 49. have. 50. ad quod. 56. ut implerentur. 57. Caiaphan.

55. cotidie.

eum a longe, usque in atrium principis Sacerdotum. Et ingressus intro sedebat cum ministris, ut videret finem.

59. Principes autem Sacerdotum, et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti trade

rent.

60. Et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,

68. dicentes: Prophetiza nobis, Christe! quis est, qui te percussit?

69. Petrus vero sedebat foris in atrio; et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilaeo eras!

70. At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio, quid dicis!

71. Exeunte autem illo januam vidit eum alia ancilla et ait his, qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno!

72. Et iterum negavit cum ju

61. et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare il-ramento: Quia non novi homilud.

62. Et surgens princeps Sacerdotum ait illi: Nihil respondes ad ea, quae isti adversum te testificantur?

63. Jesus autem tacebat. Et princeps Sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum! ut dicas nobis, si tu es Christus filius Dei.

64. Dicit illi Jesus: Tu dixisti! verumtamen dico vobis: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus coeli.

65. Tunc princeps Sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit! quid adhuc egemus testibus? ecce! nunc audistis blasphemiam!

66. Quid vobis videtur? At illi

respondentes dixerunt: Reus

est mortis!

[blocks in formation]
[merged small][ocr errors]

nem.

[blocks in formation]

Cap. XXVI. 61. aedificare 64. virtutis. 67. in faciem ei. 71. alia. 73. loquella. 75. ploravit.

« PoprzedniaDalej »