Obrazy na stronie
PDF
ePub

ma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit, nisi ipse.

13. Et vestitus erat veste aspersa sanguine; et vocatur nomen ejus: Verbum Dei.

14. Et exercitus, qui sunt in coelo, sequebantur "eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundob.

Et

15. Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus"; ut in ipso percutiat Gentes. ipse reget eas in virga ferread; et ipse calcat torculare vini furoris irae Dei omnipotentis.

16. Et habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum, et Dominus dominantium.

17. Et vidi unum Angelum stantem in sole, et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus, quae volabant per medium coeli: Venite, et congregamini ad coenam magnam Dei!

18. Ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes omnium liberorum et servorum, et pusillorum et magno

rum.

19. Et vidi bestiam, et reges terraes, et exercitus eorum congregatos ad faciendum praelium cum illo, qui sedebat in equo, et cum exercitu ejus.

c. 1, 14. cf. c. 14, 20. z Joh. 1, 1. c. 17, 14. bv. 8. ec. 2, 12. d Ps. 2, 9. c. 14, 19. Jes. 63, 3. f Ezech. 39, 4. 17-20. c. 16, 14.

20. Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta, qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt characterem bestiae, et qui adoraverunt imaginem ejus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure.

21. Et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius; et omnes aves saturatae sunt carnibus eo

rum.

CAP. XX.

Draco mille annos ligatur, et mille annos animae martyrum cum Christo regnant. Posthaec solvitur draco: Gog et Magog consurgunt. Mortui judicantur.

1. Et vidi Angelum descendentem de coelo, habentem clavem abyssi, et catenam' magnam

in manu sua.

2. Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus et satanas, et Иgavit eum per annos mille;

3. et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super illum, ut non seducat" amplius gentes, donec consummentur mille anni; et post haec oportet illum solvi modico tempore.

4. Et vidi sedes, et sederunt super eas, et judicium datum est illis°; et animas decollatorum propter testimonium Jesu, et

h c. 13, 1. sqq. 17, 8. i c. 13, 11. sqq. k c. 20, 9. Dan. 7, 11. 26. 2 Petr. 2, 4. Jud. 6. c. 12, 9. n 2 Thess. 2, 9. 10. Matth. 19, 28. Luc. 22, 30. 1 Cor. 6,2.3.

Cap. XIX. 12. et in capite diademata ejus. 13. vestem aspersam. 14. vestiti byssinum album mundum. 15. et de ore ipsius; ibid. gladius acutus (deest ex utraque parte); ibid. reget eos. 16. femore (deest suo). 17. venite congregamini (deest et); ibid. cenam. 18. ac servorum; ibid. ac magnorum. 19. proelium; ibid. et cum exercitum (sic) ejus. 20. adpraehensa, ibid. et cum illo; ibid. caracterem bestiae qui et adorant imaginem ejus. XX. 2. adpraehendit. 3. et clusit; ibid. post haec (deest et).

propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam, neque imaginem ejus, nec acceperunt characterem ejus in frontibus aut in manibus suis, et vixerunt, et regnaverunt cum Christo mille annis.

5. Ceteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni. Haec est resurrectio prima.

6. Beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima; in his secunda mors non habet potestatem; sed sunt Sacerdotes P Dei et Christi, et regnabunt cum illo mille annis.

7. Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur satanas de carcere suo, et exibit, et seducet Gentes, quae sunt super quatuor angulos terrae, Gog et Magog, et congregabit eos in praelium, quorum numerus est sicut arena maris.

8. Et ascenderunt super latitudinem terraes, et circuierunt castra sanctorum, et civitatem dilectam.

9. Et descendit ignis a Deo de coelo, et devoravit eos; et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia"

10. et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum.

11. Et vidi thronum magnum

9 cf. v. 2. 3. T P c. 5, 10. Jes. 61, 6. Ez. 38, 2. 3. 39, 1. s Ezech. 38, 8-12. Num. 22, 5. Ezech. 38, 22. 39, 6. " C. 19, 20.

candidum, et sedentem super eum", a cujus conspectu fugitterra et coelum", et locus non est inventus eis.

12. Et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt; et alius Liber apertus est, qui est vitae; et judicati sunt mortui ex his, quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum.

13. Et dedit mare mortuos, qui in eo erant: et mors et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant; et judicatum est de singulis secundum opera ipso

[blocks in formation]

10.

Cap. XX. 7. sed cum; ibid. et exivit; ibid. et congregavit eos in proelium. 8. et circumierunt. 9. et diabulus; ibid. et sulphoris. Pseudoprophetis et cruciabuntur. 11. inventus ab eis. 13. inferus; ibid. mortuos, qui in ipsis erant (deest suos). 14. et inferus; ibid. haec mors secunda est in stagnum ignis. 15. et qui non est inventus. XXI. 2. Et (deest ego Joannes) civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem.

3. Et audivi vocem magnam throno dicentem: Ecce! tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis! Et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus.

4. Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum; et mors ultra non erit, neque luctus, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt.

5. Et dixit, qui sedebat in throno: Ecce, nova facio omnias! Et dixit mihi: Scribe, quia haec verba fidelissima sunt, et vera.

6. Et dixit mihi: Factum est! Ego sum A, et 0; initium et finis". Ego sitienti dabo de fonte aquae vitae gratis.

7. Qui vicerit, possidebit haec, et ero illi Deus, et ille erit mihi filius.

8. Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idololatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure. Quod est mors secunda.

9. Et venit unus de septem Angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis, et locutus est mecum, dicens: Veni, et ostendam tibi sponsam, rem Agni.

uxo

Exod. 19, 6. Ezech, 48, 35. ƒ c. 4, 2. Jes. 43, 18. 19. h c. 1, 8. i c. 22, 17. Ps. 41, 2-5. k Ebr. 11, 16. Zach. 8, 8. Jes. 49, 8. c. 17, 1.

10. Et sustulitm me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem", descendentem de coelo a Deo,

11. habentem claritatem Dei; et lumen ejus simile lapidi pretioso tamquam lapidi jaspidis, sicut crystallum.

12. Et habebat murum magnum et altum, habentem portas duodecimP; et in portis Angelos duodecim, et nomina inscripta, quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israël.

13. Ab Oriente portae tres; et ab Aquilone portae tres; et ab Austro portae tres; et ab Occasu portae tres.

14. Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim Apostolorum" Agni.

15. Et qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundineam aureams, ut metiretur civitatem, et portas ejus, et murum.

16. Et civitas in quadro posita est, et longitudo ejus tanta est,

quanta et latitudo; et mensus est civitatem de arundine aurea per stadia duodecim millia; et longitudo, et altitudo, et latitudo ejus aequalia sunt.

17. Et mensus est murum ejus

m c. 17, 3. v. 2. • v. 23. P Ezech. 48, 31. Genes. 3, 24. Act. 1, 13. 26. Ezech. 40, 3.

Cap. XXI. 3. et habitavit cum eis. 4. lacrimam; ibid. quae prima abierunt. 5. et dicit scribe (deest mihi). 6. aquae vivae gratis. 7. qui vicerit possidebit haec (haec in margine scripta sunt aliquantum minutioribus literis, eadem linea cum verbis: aquae vivae gratis. Verba autem et ero illi Deus, et ille erit mihi filius, penitus absunt). 8. et execcatis (sic); ibid. venificis et idolatris (deest et); ibid. et sulphore. 9. fiales; ibid. veni ostendam (deest et). 10. Hierusalem. 11. lumen ejus (deest et). 12. habens portas; ibid. et in portis angulos (sic) duodecim. 13. et ab occasu portae tres et ab austro portae tres. 15. harundineam. 16. de harundine (deest aurea) per stadia; ibid. longitudo (deest et altitudo et latitudo ejus). 17. et mensus est murus ejus.

centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quae est Angeli.

18. Et erat structura muri ejus ex lapide jaspidet; ipsa vero civitas aurum mundum, simile vitro mundo.

19. Et fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata". Fundamentum primum, jaspis; secundum, sapphirus; tertium, chalcedonius; quartum, smaragdus;

20. quintum, sardonyx; sextum, sardius; septimum, chrysolithus; octavum, beryllus; nonum, topazius; decimum, chrysoprasus; undecimum, hyacinthus; duodecimum, amethystus.

21. Et duodecim portae, duodecim margaritae sunt per singulas; et singulae portae erant ex singulis margaritis; et platea civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum.

22.Et templum non vidi in ea"; Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus.

23. Et civitas non eget sole, neque luna, ut luceant in ea; nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est agnus".

24. Et ambulabunt gentes in lumine ejus; et reges terrae afferent gloriam suam et honorem in illam.

25. Et portae ejus non clau

[blocks in formation]

dentur per diem; nox enim non erit illic".

26. Et afferent gloriam et honorem gentium in illam.

27. Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens, et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae Agnia.

CAP. XXII.

Lignum vitae fluvio aquae vivae irrigatur. Beatus, qui custodit verba libri hujus. Nihil eis addendum, nihil detrahendum.

1. Et ostendit mihi fluvium aquae vitae, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni.

2. In medio plateae ejus, et ex utraque parte fluminis lignum vitae, afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum, et folia ligni ad sanitatem Gentium.

3. Et omne maledictum non erit amplius; sed sedes Dei et Agni in illa erunt, et servi ejus servient illi.

4. Et videbunt faciem ejus; et nomen ejus in frontibus eorum.

5. Et nox ultra non erit; et non egebunt lumine lucernae, neque lumine solisd, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunte in saecula saeculorum.

y Jes. 60, 11. z c. 22, 5. @ c. 20, 15. b c. 21, 9. c. 2, 7. Ez. 47, 7. 12. d c. 21, 23. c. 1, 6. Dan. 7, 18. 27.

Cap. XXI. 18. auro mundo. 19. fundamenta (deest et); ibid. secundus saphirus tertius calcidonius quartus zmaragdus. 20. quintus sardonix sextus sardinus septimus crisolitus octavus birillus nonus topadius decimus chryssoprassus undecimus iacinthus duodecimus amethystus. 23. ut luceant ea (deest in). 24. per lumen ejus. 27. nec intravit in ea aliXXII. 1. quid coinquinatum faciens abominationem et mendacium.

aquae vivae. 2. singulos reddentes (sic). 3. et sedes Dei. 5. et non egebunt lumen lucernae neque lumen solis quoniam Dominus Deus inluminat illos.

6. Et dixit mihi: Haec verba fidelissima sunt, et vera. Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit Angelum suum ostendere servis suis, quae oportet fieri cito.

7. Et ecce, venio velociter &! Beatus, qui custodit verba prophetiae libri hujus.

8. Et ego Joannes, qui audivi et vidi haec. Et postquam audissem, et vidissem, cecidi, ut adorarem ante pedes Angeli, qui mihi haec ostendebat.

9. Et dixit mihi: Vide ne feceris! conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum Prophetarum, et eorum, qui servant verba prophetiae libri hujus; Deum adora!

10. Et dicit mihi: Ne signaveris verba prophetiae libri hujus; tempus enim prope' est.

11. Qui nocet, noceat adhuc; et qui in sordibus est, sordescat adhuc; et qui justus est, justificetur adhuc; et sanctus, sanctificetur adhuc.

12. Ecce! venio citom, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua.

13. Ego sum A et 0, primus et novissimus, principium et finis". 14. Beati, qui lavant stolas suas in sanguine Agnio, ut sit pote

[blocks in formation]
[blocks in formation]

17. Et spiritus * et sponsa" dicunt: Veni! Et qui audit, dicat: Veni! Et qui sitit, veniat; et qui vult, accipiat aquam vitae, gratis.

18. Contestor enim omni audienti verba prophetiae libri hujus: Si quis apposuerit ad haec, scriptas in libro isto"; apponet Deus super illum plagas

19. et si quis diminuerit" de feret Deus partem ejus de libro verbis libri prophetiae hujus, auvitae, et de civitate sancta, et de his, quae scripta sunt in libro isto *.

20. Dicit qui testimonium perhibet istorum: Etiam venio cito! Amen! Veni, Domine Jesu!

21. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis ! Amen.

Te. 5, 5. Rom. Rom. 8, 26. 27. c. 15, 1. 6. 7. 8. 21, 8. W c. 20, 12. r 2 Tim. 4, 22.

P c. 2, 7. c. 1, 1. 2. 15, 12. Jes. 14, 12. u c. 21, 9. Deut. 4, 2. Tit. 3, 15.

Cap. XXII. 6. fidelissima et vera sunt. Et Dominus Deus omnipotens prophetarum misit (deest spirituum). 8. Ego Johannes (deest et). 9. et dicit mihi; ibid. conservus tuus sum (deest enim); ibid. verba libri hujus (deest prophetiae). 11. Post verba sordescat adhuc codex laceratus est laesusque in inferiore parte paginae, ita ut stichus desit. Secunda pagina folii his verbis primum inscripta est: faciat adhuc et sanctus sanctificetur adhuc. 13. ego 4 et 2 primus (deest sum). 14. labant stolas suas (desunt verba in sanguine agni); ibid. et portis intrent. 16. testificiari (sic). 17. qui sitit veniat (deest et); ibid. qui vult (deest et). 18. contestor ego omni (deest enim). 19. deminuerit de verbis prophetiae (deest libri); ibid. de ligno vitae (sic). 20. cum omnibus Amen (deest vobis).

« PoprzedniaDalej »