Obrazy na stronie
PDF
ePub

10. Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.

11. Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.

12. Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.

13. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.

14. Non enim habemus hic manentem civitatem", sed futuram inquirimus.

15. Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus.

16. Beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci; talibus enim hostiis promeretur Deus.

17. Obedite praepositis vestris, et subjacete eis! Ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes; hoc enim non expedit vobis.

i Lev. 16, 27. Joh. 19, 17. c. 12, 2. TM c. 10, 10.

18. Orate pro nobis! confidi mus enim, quia bonam conscien tiam habemus in omnibus bene volentes conversari.

19. Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis.

20. Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti aeterni P, Dominum nostrum Jesum Christum,

21. aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem; faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum ; cui est gloria in saecula saeculorum. A

men.

22. Rogo autem vos, fratres! ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis.

23. Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum. cum quo (si celerius venerit) videbo vos.

24. Salutate omnes praepositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres.

25. Gratia cum omnibus vobis. Amen.

П 2 Cor. 1, 12.1 Petr. 2, 25. p c. 9. 11. sqq. ? Col. 1, 1.

Cap. XIII. 13. inproperium. 17. oboedite. 19. depraecor; ibid. ut quo celerius restituar vobis. 20. Dominum nostrum Jhesum (deest Christum). 21. voluntatem ejus; ibid. faciens vobis (deest in); ibid. cni gloria in saecula (deest est). 22. sufferatis verbum solacii (deest ut). 24. salutant vos de Italia (deest fratres).

EPISTOLA JACOBI.

CAP. I.

De utilitate tentationum. Sapientia a Deo poscenda est. A Deo procedit omne bonum donum. Divina lex facto complenda est. Quae sit vera religio.

1. Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quae sunt in dispersione, salutem.

2. Omne gaudium existimate, fratres mei! cum in tentationes

varias incideritis.

3. Scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur.

4. Patientia autem opus perfectum habet, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes.

5. Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei.

6. Postulet autem in fide nihil haesitans; qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur.

7. Non ergo aestimet homo ille, quod accipiat aliquid a Domino.

8. Vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis.

9. Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua;

a Matth. 5, 11. Rom. 5,3. Matt. 7, 11.

10. dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos foenic transibit.

11. Exortus est enim sol cum ardore, et arefecit foenum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit; ita et dives in itineribus suis marcescet.

12. Beatus vir, qui suffert tentationem; quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitaed, quam repromisit Deus diligentibus se.

13. Nemo, cum tentatur, dicat, quoniam a Deo tentatur; Deus enim intentator malorum

est; ipse autem neminem tentat.

14. Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus.

15. Deinde concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero, cum consummatum fuerit, generat mortem e.

16. Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi!

17. Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.

Jes. 40, 6. d 2 Tim. 4, 8. e Rom. 6, 23. 1 Tim. 6, 16.

Cap. I. 2. in temptationibus variis. 4. patientia opus perfectum habeat (deest autem). 5. sapientiam (sic); ibid. et non inproperat. 10. sicut flos faeni. 11. faenum. 12. temptationem quia. 13. nemo cum temptatur (bis); ibid. intemptator. 14. inlectus. 15. Dehinc.

[ocr errors]
[blocks in formation]

22. Estote autem factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmet ipsos.

23. Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo;

24. consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est, qualis fuerit.

25. Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit.

26. Si quis autem putat se religiosum esse, non refraenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.

27. Religio munda, et immaculata apud Deum et Patrem, haec est: Visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et

5 Eph. 2, 10. 1 Petr. 1, 23. h Rom. 8, 23. i Rom. 13, 12. k Matth. 7, 21. Matth. 7, 24. Joh. 13, 17. m 1 Cor. 13, 1. 2. Gal. 5, 6.

immaculatum se custodire ab hoc saeculo.

CAP. II.

Misericordia non verbis et gestibus, sed factis exercenda est. Fides sine operibus mortua est.

1. Fratres mei! nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriae".

2. Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,

3. et intendatis in eum, qui indutus est veste praeclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene! pauperi autem dicatis: Tu sta illic! aut: sede sub scabello pedum meorum!

4. Nonne judicatis apud vosmet ipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum?

5. Audite, fratres mei dilectissimi! nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se?

6. Vos autem exhonorastis pauperem, Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia?

7. Nonne ipsi blasphemantbonum nomen, quod invocatum est super vos?

8. Si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas: ,,Diliges proximum tuum sicut ,,te ipsum"P; bene facitis.

1 Cor. 2, 8. • 1 Cor. 1 26. P Lev. 19, 18. Matth. 22, 39.

Cap. I. 18. voluntariae (sic); ibid. ut simus aliquod initium. 19. dilecti. 21. abicientes omnem inmunditiam; ibid. insitum verbum Dei23. conparabitur. 25. in lege perfecta libertatis. 27. religio autem munda et inmaculata apud Deum et patrem haec est; ibid. inmaculatum. II. 2. in conventu vestro; ibid. anulum. 3. sub scabillo. 5. regni quod promisit Deus. 6. et ipsi adtrahunt.

9. Si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.

21. Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens & Isaac filium suum super altare?

22. Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius; et ex operibus fides consummata est. 23. Et suppleta est Scriptura,

10. Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus 9. 11. Qui enim dixit:,,Non ,,moechaberis", dixit et:,,Non ,,occides". Quod si non moe- dicens:,,Credidit Abraham Deo, chaberis, occides autem, factus,,et reputatum est illi ad justies transgressor legis. ,,tiam, et amicus Dei appellatus

12. Sic loquimini, et sic facite,|,,est". sicut per legem libertatis incipientes judicari.

13. Judicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam"; superexaltat autem misericordia judicium.

14. Quid proderit, fratres mei! | si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum?

15. Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,

16. dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimi

ni et saturamini! non dederitis autem eis, quae necessaria sunt corpori; quid proderit?

17. Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semet ipsa.

18. Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo; ostende mihi fidem tuam sine operibus; et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.

19, Tu credis, quoniam unus est Deus; bene facis, et daemones credunt, et contremiscunt.

20. Vis autem scire, o homo inanis! quoniam fides sine operibus mortua est?

9 Deut. 27, 26. Matth. 7, 2.

24. Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum "?

25. Similiter et Rahab" meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuncios, et alia via ejiciens?

26. Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.

CAP. III.

De malis linguae usu oriundis. Quo cernatur terrenam inter et coelestem sapientiam discrimen.

1. Nolite plures magistri fieri, fratres mei! scientes, quoniam majus judicium sumitis.

2. In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit; hic perfectus est vir. Potest etiam fraeno circumducere totum corpus.

3. Si autem equis fraena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.

4. Ecce! et naves, cum magnae sint, et a ventis validis mi

Gen. 22, 9-12. Rom. 4, 2. sqq. t Gen. 15, 6. #1 Cor. 13, 1. 2. v Jos. 2, 4. Hebr. 11, 31.

Cap. II. 13. misericordia judicio. 15. si autem frater aut soror; ibid. victu cotidiano. 16. de vobis illis; ibid. caleficamini; ibid. corporis. 18. sed dicet aliquis. 19. et contremescunt. 20. otiosa est. 25. Raab; ibid. nuntios; ibid. eiciens. III. 2. circumducere freno. 3. frenos in ora.

nentur, circumferuntur a modico gubernaculo, ubi impetus dirigentis voluerit.

5. Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce! quantus ignis, quam magnam silvam incendit!

15. Non est enim ista sapientia desursum descendens; sed terrena, animalis, diabolica.

16. Ubi enim zelus et contentio; ibi inconstantia et omne opus pravum,

17. Quae autem desursum est

6. Et lingua ignis est, univer-sapientia, primum quidem pudica sitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus, et inflam- | mat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna.

7. Omnis enim natura bestiarum et volucrum, et serpentium, et caeterorum domantur, et domita sunt a natura humana;

8. linguam autem nullus hominum domare potest; inquietum malum, plena veneno mortifero.

9. In ipsa benedicimus Deum et Patrem; et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt.

10. Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non 0portet, fratres mei! haec ita fieri. 11. Numquid fons de eodem

foramine emanat dulcem et amaram aquam?

est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia, et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione.

18. Fructus autem justitiae in pace seminatur, facientibus pa

cem.

CAP. IV.

Diabolo resiste, Deo voluntate animoque propinquum te fac, amori christiano stude.

1. Unde bella et lites in vobis? nonne hinc? ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris?

2. Concupiscitis, et non habetis; occiditis, et zelatis, et non potestis adipisci; litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.

12. Numquid potest, fratres 3. Petitis, et non accipitis; eo mei, ficus uvas facere, aut vitis quod male petatis; ut in concuficus? Sic neque salsa dulcem pot-piscentiis vestris insumatis.

est facere aquam.

13. Quis sapiens et disciplina

tus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae.

14. Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris; nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem.

4. Adulteri! nescitis, quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur.

5. An putatis, quia inaniter Scriptura dicat: Ad invidiam concupiscit spiritus, qui habitat

in vobis?

Joh. 15, 19. Rom. 8, 7.

Cap. III. 7. ceterorumque domantur et domata sunt. 13. in mansuetudinem. 14. contentiones in cordibus vestris (deest sint). 15. non est ista sapientia (deest enim). 17. suadibilis plena misericordia (deest bonis consentiens). IV. 1. lites inter vos nonne ex concupiscentiis (deest hinc). 3. accipietis.

« PoprzedniaDalej »