Obrazy na stronie
PDF
ePub

hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestus!

13. At ille respondens uni eorum, dixit: Amice! non facio tibi injuriam; nonne ex denario convenisti mecum?

14. Tolle, quod tuum est, et vade! volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.

15. Aut, non licet mihi, quod volo facere? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?

16. Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

17. Et ascendens Jesus Ierosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis :

18. Ecce! ascendimus Ierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus Sacerdotum, et Scribis, et condemnabunt eum morte;

19. et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.

20. Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab

eo.

21. Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic, ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram, in regno tuo.

22. Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis, quid petatis! Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Pos*sumus!

23. Ait illis: Calicem quidem

8 c. 19, 30. Luc. 13, 30. h v. 17-19. Marc. 10, 32-34. Luc, 18, 31-34. ic. 27, 2. k c. 16, 21. v. 20-28. Marc. 10, 35-45. Joh. 18, 11.

meum bibetis; sedere autem ad dexteram meam vel sinistram, non est meum, dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo".

24. Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.

25. Jesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis, quia principes gentium dominantur eorum; et qui majores sunt, potestatem exercent in eos.

26. Non ita erit inter vos; sed quicunque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister P;

27. et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus;

28. sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam, redemptionem pro multis".

S

29. Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa;

30. et ecce! duo caeci sedentes secus viam, audierunt, quia Jesus transiret, et clamaverunt, dicentes: Domine! miserere nostri, fili David!

31. Turba autem increpabat eos, ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine! miserere nostri, fili David!

32. Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis, ut faciam vobis?

33. Dicunt illi: Domine! ut aperiantur oculi nostri.

34. Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt

[blocks in formation]
[blocks in formation]

CAP. XXI.

Triumphans Christus ingreditur Ierosolymam. Venditores templo ejiciuntur. Ficus exarescit verbo Jesu. Principes sacerdotum confutantur. Parabolae de duobus filiis, et de

homicidis vinitoribus.

1. Et cum appropinquassent lerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti; tunc Jesus misit duos discipulos,

David! Benedictus, qui venit in nomine Domini; hosanna in altissimis !

10. Et cum intrasset Ierosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic?

11. Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilaeae!

12. Et intravit Jesus in templum Dei; et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo; et mensas nummulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit;

13. et dicit eis: Scriptum est: ,,Domus mea domus orationis

2. dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est! et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea; solvite, et adducite mihi! 3. Et si quis vobis aliquid di-,,vocabitur;"" vos autem fecistis xerit, dicite: quia Dominus his opus habet; et confestim dimittet eos.

4. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur, quod dictum est per Prophetam dicentem:

illam speluncam latronum!

14. Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo; et sanavit eos.

15. Videntes autem principes Sacerdotum, et Scribae mirabi5.,,Dicite filiae Sion: Ecce!lia, quae fecit, et pueros claman

Rex tuus venit tibi mansuetus, ,,sedens super asinam, et pullum ,,filium subjugalis. “

6. Euntes autem discipuli fecerunt, sicut praecepit illis Jesus;

tes in templo, et dicentes: Hosanna filio David! indignati sunt,

16. et dixerunt ei: Audis, quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique! Nunquam legistis:,,Quia 7. et adduxerunt asinam et ,,ex ore infantium et lactentium pullum; et imposuerunt super,,perfecisti laudem *?" eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.

8. Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via; alii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via;

9. turbae autem, quae praecedebant, et quae sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio

tv. 1-11. Marc. 11, 1-10. Luc. 19, 29-44. Joh. 12, 12-15. u Zach. 9, 9. Jes. 62, 11.

17.

Etrelictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam; ibique mansit.

18. Mane autem revertens in civitatem, esuriit.

19. Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam; et nihil invenit in ea, nisi folia

v v. 12-16. Marc. 11, 15-18. Luc. 19, 4548. w Jes. 56, 7. Jer. 7, 11. Ps. 8, 3. y v. 17 22. Marc. 11, 11-14. 19-26.

Cap. XXI. 4. hoc autem factum est, ut impleretur. 5. et sedens; ibid. subjugalis filium (filium minutis litteris serius accessit). 7. super eis. 9. Osanna; ibid. qui venturus est. 11. populus autem dicebat. 16. dicant; ibid. dicit eis.

tantum, et ait illi: Nunquam ex

Homo quidam habebat duos fili

te fructus nascatur in sempiter-os, et accedens ad primum dixit: num! Et arefacta est continuo ficulnea.

20. Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit!

21. Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem", et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle, et jacta te in mare! fiet.

22. Et omnia quaecunque petieritis in oratione credentes, accipietis.

[ocr errors]

23. Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem, principes Sacerdotum, et Seniores populi, dicentes: In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem?

24. Respondens Jesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem; quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam, in qua potestate haec facio.

25. Baptismus Joannis unde erat? E coelo? an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes:

26. Si dixerimus: e coelo; dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus: ex hominibus; timemus turbam; omnes enim habebant Joannem sicut prophetam d.

27. Et respondentes Jesu, dixerunt: Nescimus! Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis, in qua potestate haec facio.

28. Quid autem vobis videtur?

Luc. 13, 6. 7. a c. 17, 19. b c. 7, 7. v. 23-32. Marc. 11, 27-33. Luc. 20, 1-8. d c. 14, 5.

Cap. XXI.

30. non ibit. ibid. turrem.

Fili! vade hodie, operare in vi

nea mea.

29. Ille autem respondens, ait: Nolo! Postea autem, poenitentia motus, abiit.

30. Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine! et non ivit.

31. Quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei.

32, Venit enim ad vos Joannes in via justitiae, et non credidistis ei; publicani autem, et meretrices crediderunt ei; vos autem videntes, nec poenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.

33. Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.

34. Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.

35. Et agricolae, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.

| 36. Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter &.

37. Novissime autem misit ad

e c. 3, 1. sqq. c. 22, 16. v. 33-46. Marc. 12, 1-12. Luc. 20, 9-19. f Act. 7, 52.

24. dixit illis. 26. Johannen. 27. haec faciam. 31. dicunt novissimus; ibid. in regno Dei. 33. et saepe; 35. adprehensis.

eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum!

38. Agricolae autem videntes filium, dixerunt intra se: Hic est heres! venite, occidamus eum, et habebimus hereditatem ejus!

39. Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam et occiderunt.

40. Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis? 41. Ajunt illi: Malos male perdet; et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.

42. Dicit illis Jesus: Nunquam legistis in Scripturis:,,Lapidem ,,quem reprobaverunt aedifican,,tes, hic factus est in caput angu,,li; a Domino factum est istud, ,,et est mirabile in oculis no,,stris ?"

43. Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.

44. Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur; super quem vero ceciderit, conteret

[blocks in formation]
[blocks in formation]

6. Reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.

7. Rex autem, cum audisset, iratus est; et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos; et civitatem illorum succendit.

18. Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni.

9. Ite" ergo ad exitus viarum, et quoscunque inveneritis, vocate ad nuptias!

10. Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos; et impletae sunt nuptiae discumbentium.

11. Intravit autem Rex, ut videret discumbentes; et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali,

12. et ait illi: Amice! quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit.

13. Tunc dixit Rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exterio

m c. 21, 36. n c. 21, 43. • c. 13, 47. seqq.

Cap. XXI. 41. vineam locabit (deest suam). XXII. 4. occisa (deest sunt). 6. contumelia. 13. pedibus ejus et manibus.

res; ibi erit fletus, et stridor dentium.

14. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi P.

15. Tunc abeuntes Pharisaei, consilium inierunt, ut caperent eum in sermone;

16. et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister! scimus, quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo; non enim respicis personam hominum;

17. dic ergo nobis: Quid tibi videtur, licet censum dare Caesari, an non?

18. Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritae?

19. Ostendite mihi numisma census! At illi obtulerunt ei denarium.

20. Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?

21. Dicunt ei: Caesaris! Tunc ait illis: Reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari"; et quae sunt Dei, Deo!

22. Et audientes mirati sunt, et relicto eo, abierunt.

23. In illo die accesserunt ad eum Sadducaei, qui dicunt, non esse resurrectionems; et interrogaverunt eum,

24. dicentes: Magister! Moyses dixit:,,Si quis mortuus fue,,rit non habens filium, ut ducat ,,frater ejus uxorem illius, et su,,scitet semen fratri suo. t(c

ducta, defunctus est; et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.

26. Similiter secundus, et tertius, usque ad septimum.

27. Novissime autem omnium et mulier defuncta est.

28. In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? Omnes enim habuerunt eam.

23. Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.

30. In resurrectione enim, neque nubent, neque nubentur; sed erunt sicut angeli Dei in coelo.

31. De resurrectione autem mortuorum non legistis, quod dictum est a Deo dicente vobis:

32.,,Ego sum Deus Abraham, ,,et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium.

33. Et audientes turbae, mirabantur in doctrina ejus.

34. Pharisaei autem audientes, quod silentium imposuisset Sadducaeis, convenerunt in

unum ;

35. et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: 36. Magister, quod est mandatum magnum in lege?

37. Ait illi Jesus:,,Diliges Do,,minum Deum tuum ex toto cor,,de tuo, et in tota anima tua, et ,,in tota mente tua"."

38. Hoc est maximum, et primum mandatum.

39. Secundum autem simile est huic:,,Diliges proximum

25. Erant autem apud nos septem fratres; et primus, uxore,,tuum, sicut te ipsum *."6

P c. 20, 16. 9 v. 15 33. Marc. 12, 13-27. Luc. 20, 20-40. T Rom. 13, 7. $ Act. 23, 8. + Deut. 25, 5.

" Exod. 3, 6. v v. 34-40. Marc. 12, 28-34. w Deut. 6, 5. Lev. 19, 18. Matth. 7, 12. Rom. 13, 9.

Cap. XXII. 17. videatur. 19. nomisma ibid. optulerunt. 20. supra scriptio. 24. Moses (ita semper). 30. sed sunt. 37. ex tota anima.

38. hoc est enim.

« PoprzedniaDalej »