Obrazy na stronie
PDF
ePub

3.,,ut bene sit tibi, et sis lon,,gaevus super terram".

4. Et vos, patres! nolites ad iracundiam provocare filios vestros; sed educate illos in disciplina, et correptione Domini.

5. Servi!obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo;

6. non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes; sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo,

7. cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus;

8. scientes, quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.

9. Et vos, domini! eadem facite illis, remittentes minas; scientes, quia et illorum et vester Dominus est in coelis; et personarum acceptio non est apud eum.

10. De caetero, fratres! confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.

11. Induite vos armaturam" Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli.

12. Quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in coelestibus".

[blocks in formation]

w

13. Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.

14. State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiae,

15. et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis.

16. In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere*;

17. et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei").

18. Per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu; et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis,

19. et pro me", ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii,

20. pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.

21. Ut autem et vos sciatis, quae circa me sunt, quid agam; omnia vobis nota faciet Tychicus, charissimus frater et fidelis minister in Domino.

22. Quem misi ad vos in hoc ipsum; ut cognoscatis, quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra.

w 2 Cor. 10, 4. 1 Joh. 5, 4. y Ebr. 4, 12. Matth. 26, 41. Luc. 18, 1. s. a Rom. 15, 30. Col. 4, 3. 2 Thess. 3, 1. Act. 4, 29. 31. 12, 5. c Act. 28, 20. Act. 20, 4. Col. 4, 7.

Cap. VI. 3. longevus. 4. et patres (deest vos). 6. hominibus placeatis. 8. hoc percipiet. 9. et domini (deest vos). 11. arma Dei. 12. quia non est; ibid. spiritalia. 13. arma Dei; ibid. et omnibus (deest in). 14. lorica. 15. calciati. 21. et sciatis vos (haec antiqua lectio est, sed alia manus reposuit, ut in textu recepto.); ibid. nota vobis.

[blocks in formation]

CAP. I.

Nisi Philippensium bonis providendum apostolo esset, solvi corpore vellet Paulus et junctus Christo vivere.

1. Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis ", cum episcopis et diaconibus.

2. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

3. Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,

4. semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens,

5. super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc.

6. Confidens hoc ipsum, quia, qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu.

7. Sicut est mihi justum hoc a Act. 16, 12. sq. Act, 20, 32. 1 Petr. 1, 5. 2 Tim. 4, 7. 8.

nostrum

sentire pro omnibus vobis; eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse.

8. Testis enim mihi est Deus,

quomodo cupiam omnes vos in

visceribus Jesu Christi.

9. Et hoc oro, ut charitas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu;

10. ut probetis potiora, ut sitis sinceri et sine offensa in diem Christi,

11. repleti fructu justitiae per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei.

12. Scire autem vos volo, fratres! quia quae circa me sunt", magis ad profectum venerunt Evangelii;

13. ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio, et in caeteris omnibus;

14. et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis,

d Act. 28, 16. 30. e Act. 28, 16. 30.

Cap. VI. 24. dominum Jesum (sic alia manus scripsit); ibid. in incorruptionem. Cap. I. 5. in evangelio (deest Christi). 7. in corde vos. 10. sinceres (sic). 11. per Christum Jesum.

Jesu.

8. Christi

abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui.

15. Quidam quidem et propter invidiam et contentionem; quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant;

16. quidam ex charitate, scientes, quoniam in defensionem Evangelii positus sum.

17. Quidam autem ex contentione Christum annunciant non sinceres, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis".

18. Quid enim? dum omnimodo, sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuncietur; et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. 19. Scio enim, quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi.

20. Secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar; sed in omni fiducia, sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem'.

21. Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum".

22. Quod si vivere in carne hic mihi fructus operis est, et quid eligam, ignoro.

23. Coarctor autem e duobus; desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius;

24. permanere autem in carne necessarium propter vos.

25. Et hoc confidens scio, quia manebo et permanebo omnibus

[blocks in formation]

esse.

17. praessuram.

vobis, ad profectum vestrum, et gaudium fidei;

26. ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos.

27. Tantum digne Evangelio Christi conversamini; ut sive cum venero et videro vos, sive absens, audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii,

28. et in nullo terreamini ab adversariis; quae illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo;

29. quia vobis donatum est pro Christo, non solum, ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini;

30. idem certamen habentes, quale et vidistis in me°, et nunc audistis de me.

[blocks in formation]

Cap. I. 24. necessarium est propter vos. 27. evangelium (sic pro evange lio). 28. quae est illis. II. 1. si quid viscera et miserationes. 2. unianimes. 4 sed et ea.

21. mihi vivere enim. 23. et cum Christo

5. Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu,

6. qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo;

7. sed semet ipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo".

8. Humiliavit semet ipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.

9. Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen,

10. ut in nomine Jesu omne genu flectaturs coelestium, terrestrium, et infernorum;

11. et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.

12. Itaque charissimi mei! (sicut semper obedistis) non ut in praesentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.

quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.

17. Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestrae, gaudeo, et congratulor omnibus vobis ".

18. Id ipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.

[ocr errors]

19. Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos; ut et ego bono animo sim, cognitis quae circa vos sunt.

20. Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis solicitus sit.

21. Omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae sunt Jesu Christi.

22. Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio y.

23. Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro, quae circa me sunt.

24. Confido autem in Domino, quoniam et ipse veniam ad vos

13. Deus est enim, qui opera-cito. tur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate t.

14. Omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationi

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

9. illum exaltavit.

[ocr errors]

25. Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos;

26. quoniam quidem omnes vos desiderabat, et moestus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.

27. Nam et infirmatus est usque ad mortem; sed Deus misertus est ejus; non solum autem ejus, w cf. c. 1, 14. Act. 16, I. y Act. 16, 3. 12. z cf. c. 4, 18.

14. hesitationibus.

Cap. II. 15. querella. 19. cito me. 21. sua quaerunt (deest sunt). 22. quoniam. 23. me mittere mox (deest ad vos). 25. vestrum apostolum (deest autem). 26.

maestus.

verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.

28. Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.

29. Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote;

30. quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam, ut impleret id, quod ex vobis deerat erga meum obsequium".

CAP. III.

Nemo rebus legis gloriari potest. Philippenses hortatur apostolus, ne inimicos crucis Christi imitentur.

1. De caetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadein vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium.

2. Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem c.

3. Nos enim sumus circumci

sio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentesd.

4. Quamquam ego habeam confidentiam et in carne; si quis alius videtur confidere in carne, ego magise.

5. Circumcisus octavo die, ex genere Israël, de tribu Benjamin, Hebraeus ex Hebraeis, secun-dum legem Pharisaeus,

6. secundum aemulationem persequens & Ecclesiam Dei, se

a 1 Cor. 16, 17. Jes. 56, 10.11. c Gal. 5, 12. Rom. 16, 17. d Rom. 2, 28. sq. Gal. 6, 15. 16. Deut. 30, 6. 2 Cor. 11, 18. f Act. 22, 3. sqq. 5 Act. 8, 3.

3-H.

26,

cundum justitiam, quae in lege est, conversatus sine querela.

7. Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta.

8. Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci et arbitror, ut stercora, ut Christum locrifaciam,

9. et inveniar in illo, non habens meam justitiam, quae ex lege est, sed illam, quae ex fide' est Christi Jesu; quae ex Deo est justitia in fide,

10. ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius configuratus morti ejus;

11. si quo modo occurram ad resurrectionem', quae est ex mortuis.

12. Non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim; sequor autem, si quo modo comprehendam, in quo et comprehensus sum

a Christo Jesu".

13. Fratres! ego me non arbitror comprehendisse; unum autem, quae quidem retro sunt" obliviscens, ad ea vero, quae sunt priora, extendens me ipsum,

14. ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu.

15. Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus; et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit.

h Matth. 16, 26. 27. Rom. 3, 21-24 Rom. 8, 17. 2 Cor. 4, 10. 2 Tim. 2 11. Act. 26, 13. sqq. cf. v. 4—6.

5. Hebreus ex

Cap. II. 29. habitote. III. 3. Deo servimus. Hebraeis. 6. quaerella. 8. verumtamen et. 9. ex fide est Christi (deest Jesu). 10. ad agnoscendum illum. 12. si conprehendam in quo et conprehensus. 13. conpraehendisse; ibid. extendens me (deest ipsum). 14 brabium. 15. revelavit.

« PoprzedniaDalej »