Obrazy na stronie
PDF
ePub

dixit ad Jesum: Domine! bonum est nos hic esse; si vis, faciamus hic tria tabernacula: tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum.

5. Adhuc eo loquente, ecce! nubes lucida obumbravit eos. Et ecce! vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audites! 6. Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.

7. Et accessit Jesus, et tetigit eos, dixitque eis: Surgite, et nolite timere!

8. Levantes autem oculos suos, ueminem viderunt, nisi solum

Jesum.

9. Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Jesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat'.

10. Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo Scribae dicunt, quod Eliam oporteat primum venire"?

11. At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia.

12. Dico autem vobis, quia Elias jam venit", et non cognoverunt eum; sed fecerunt in eo, quaecumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis.

13. Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis.

14. Et cum venisset ad tur

bam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens:

[blocks in formation]

Domine! miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur; nam saepe cadit in ignem, et crebro in aquam.

15. Et obtuli eum discipulis tuis; et non potuerunt curare

eum.

16. Respondens autem Jesus, ait: O generatio incredula et perversa! quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me!

17. Et increpavit illum Jesus; et exiit ab eo daemonium; et curatus est puer ex illa hora.

18. Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus ejicere illum?

19. Dixit illis Jesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis: Si habueritis fidem, sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illuc! et transibit, et nihil impossibile erit vobis".

20. Hoc autem genus non ejicitur, nisi per orationem et jejunium.

21. Conversantibus autem Filius hominis tradendus est in eis in Galilaea, dixit illis Jesus: manus hominum;

22. et occident eum, et tertia die resurget". Et contristati

sunt vehementer.

23. Et cum venissent Capharnaum, accesserunt, qui didrachma accipiebant, ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma?

c. 10, 1. c. 21, 21. Luc. 17, 6. 1 Cor. 13, 2. v. 21. sqq. Marc. 9, 30-33. Luc. 9, 44. 45. a c. 16, 21. Exod. 30, 13. sqq.

Cap. XVII. 4. et Mosi unum. 5. nubis lucida; ibid. complacuit. 9. praecepit (deest eis). 13. dixisset (deest eis). 14. filii mei. 16. respondens Jesus. 17. increpavit eum. 19. dicit illis; ibid. transi hinc et. 22. tertio die. 23. et dixerunt (deest ei).

24. Ait: Etiam ! Et cum intrasset in domum, praevenit eum Jesus, dicens: Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae, a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis? an ab alienis?

25. Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Jesus: Ergo liberi sunt filii.

26. Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum; et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle; et aperto ore ejus, invenies staterem ; illum sumens, da eis pro me et te.

CAP. XVIII.

Para

De humilitate et scandalo.
bola de ove perdita. Sermones de
castigatione fraterna, de ligatione
et solutione in terris atque coelis.
De venia inferentibus injuriam dan-
da. Parabola de rege rationem
ineunte cum servis.

datur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris f.

7. Vae mundo a scandalis! Necesse est enim, ut veniant scandala; verumtamen vae homini illi, per quem scandalum venit.

8. Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te; abscide eum, et projice abs te! bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus, vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternums.

9. Et si oculus tuus scandalizat te; erue eum, et projice abs te! bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.

10. Videte! ne contemnatis unum ex his pusillis; dico enim vobis: Quia angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est.

1. In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis, putas, major est in regno salvare, quod perierati.

coelorum?

2. Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum,

3. Et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum".

4. Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste; hic est major in regno coelorum.

5. Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit.

6. Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt; expedit ei, ut suspen

c. 3, 15. d v. 1-9. Marc. 9, 33-49. Luc. 9, 46-50. e c. 19, 14.

11. Venit enim Filius hominis

[blocks in formation]

13. Et si contigerit, ut inveniat eam; amen dico vobis: Quia gaudet super eam magis, quam super nonaginta novem, quae non erraverunt.

14. Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in coelis est, ut pereat unus de pusillis istis.

15. Si autem peccaverit in te f Luc. 17, 2. 6 c. 5, 29. 30. h Ps. 33, 8. Hebr. 1, 14. ic. 9, 12. Luc. 15, 4. sqq. 19, 10. 1 Tim. 1, 15.

Cap. XVII. 24. cum intrasset domum. XVIII. 3. intrabitis in regno coelorum. 7. ab scandalis; ibid. homini per quem. 8. clodum. 9. uno oculo (deest cum). 12. relinquet. 13. gaudebit super ea.

frater tuus; vade, et corripe eum inter te et ipsum solum! Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum;

16. si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum.

17. Quod si non audierit eos, dic ecclesiae! Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus m.

nus ejus venumdari, et uxorem ejus, et filios, et omnia, quae habebat, et reddi.

26. Procidens autem servus ille, orabat eum dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi!

27. Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.

28. Egressus autem servus il

18. Amen dico vobis: Quae-le, invenit unum de conservis cumque alligaveritis super ter- suis, qui debebat ei centum deet tenens suffocabat eum, ram, erunt ligata et in coelo; et narios; quaecumque solveritis super terdicens: Redde, quod debes! ram, erunt soluta et in coelo ".

19. Iterum dico vobis: Quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in coelis est°;

20. ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum P.

21. Tunc accedens Petrus ad eum dixit: Domine! quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies?

22. Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies.

23. Ideo assimilatum est regnum coelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.

24. Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta.

25. Cum autem non haberet, unce redderet, jussit eum domi

[blocks in formation]

29. Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi!

30. Ille autem noluit; sed abiit, et misit eum in carcerem, donec redderet debitum.

31. Videntes autem conservi

ejus, quae fiebant, contristati sunt valde; et venerunt, et narraverunt domino suo omnia, quae facta fuerant.

32. Tunc vocavit illum dominus suus, et ait illi: Serve nequam! omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me;

33. nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?

34. Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.

35. Sic et Pater meus coelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.

Cap. XVIII. 16. non te audierit; ibid. duorum testium vel trium. 23. adsimilatum. 24. qui debebat decem milia. 25. Dominus (deest ejus); ibid. et reddi debitum. 26. procedens. 31. quae facta erant.

CAP. XIX.

De matrimonio, de eunuchis, de divitiis.

1. Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilaea, et venit in fines Judaeae trans Jordanem,

2. et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi.

3. Et accesserunt ad eum Pharisaei tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacunque ex causa.

4. Qui respondens ait eis: Non legistis: Quia, qui fecit hominem ab initio,,,masculum et feminam ,,fecit eos;" et dixit:

5.,,Propter hoc dimittet homo ,,patrem et matrem, et adhaere,,bit uxori suae, et erunt duo in ,,carne una $."

6. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.

7. Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere?

11. Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est".

12. Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui se ipsos castraverunt" propter regnum coelorum. Qui potest capere, capiat!

13. Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos.

14. Jesus vero ait eis: Sinite parvulos! et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum coelorum.

15. Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.

16. Et ecce! unus accedens ait illi: Magister bone! quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam?

17. Qui dixit ei: Quid me in. terrogas de bono? Unus est bonus Deus! Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata"!

18. Dicit illi: Quae? Jesus au8. Ait illis: Quoniam Moyses tem dixit:,,Non homicidium faad duritiam cordis vestri permi-,,cies; Non adulterabis; Non fasit vobis dimittere uxores ve- ,,cies furtum; Non falsum testistras; ab initio autem non fuit,,monium dices;

19.,,Honora patrem tuum et

,,ximum tuum sicut te ipsum b."

sic. 9. Dico autem vobis: Quia,,matrem tuam;" et,,,Diliges proquicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur; et qui dimissam duxerit, moechatur".

10. Dicunt ei discipuli ejus : Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.

[blocks in formation]

20. Dicit illi adolescens : Onnia haec custodivi a juventate mea; quid adhuc mihi deest?

[blocks in formation]

Cap. XIX. 1. trans Jordanen. 4. fecit ab initio (deest hominem). 5. dimittit. 7. Moses. 8. non sic fuit. 10. homini cum muliere. 11. qui dixit (deest illis). 19. honora patrem et matrem (absunt tuam et tuam). 20. adulescens (deest a juventute mea).

21. Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus! et habebis thesaurum in coelo: et veni, sequere me!

22. Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis ; erat enim habens multas possessiones. 23. Jesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum coelorum d.

24. Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum.

25. Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse?

26. Aspiciens autem Jesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est; apud Deum autem omnia possibilia sunt.

27. Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce! nos reliquimus omnia, et secuti sumus te; quid ergo erit nobis?

28. Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel.

29. Et omnis, qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit.

30. Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

c. 6, 20. d c. 13, 22. e Luc. 22, 29. sq. Act. 3, 21. f c. 20, 16. Luc. 13, 30.

CAP. XX.

Parabola de hominibus operariis in vinea. Christi mala et mors iterum praedicuntur. De filiis Zebedaei eorumque matre. Narratio de caecis

Jerichuntinis.

1. Simile est regnum coelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.

2. Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.

3. Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,

4. et dixit illis: Ite et vos in vineam meam! et quod justum fuerit, dabo vobis.

5. Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam; et fecit similiter.

6. Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi?

7. Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam!

8. Cum sero autem factum esset, dicit Dominus vineae procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem! incipiens a novissimis usque ad primos.

9. Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.

10. Venientes autem et primi, arbitrati sunt, quod plus essent accepturi; acceperunt autem et ipsi singulos denarios.

11. Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias, 12. dicentes: Hi novissimi una

Cap. XIX. 23. in regno coelorum. 25. mirabantur dicentes. 29. qui reliquit. XX. 1. simile et enim. 2. in vineam (deest suam). 4. illis dixit; ibid. vineam (deest meam). 7. vineam (deest meam).

« PoprzedniaDalej »