Obrazy na stronie
PDF
ePub

19. Petrus vero et Joannes re

10. notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israel: quia in no-spondentes, dixerunt ad eos: Si mine Domini nostri Jesu Christi | justum est in conspectu Dei, vos Nazareni, quem vos crucifixi- | potius audire, quam Deum, judistis, quem Deus suscitavit a mor- cate"! tuis, in hoc iste astat coram vo

[blocks in formation]

15. Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere ; et conferebant ad invicem,

16. dicentes: Quid faciemus hominibus istis ? quoniam quidem notum signum factum est per eos, omnibus habitantibus Ierusalem; manifestum est, et non possumus negares.

|

20. Non enim possumus, quae vidimus, et audivimus, non loqui. 21. At illi comminantes di

miserunt eos; non invenientes, quomodo punirent eos, propter populum, quia omnes clarificabant id, quod factum fuerat in eo, quod acciderat.

22. Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis.

23. Dimissi autem venerant ad suos"; et annunciaverunt eis, quanta ad eos principes Sacerdotum et Seniores dixissent.

24. Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine! tu es, qui fecisti coelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt;

25. qui Spiritu sancto per os Patris nostri David, pueri tui, dixisti:,,Quare fremuerunt Gentes, et populi meditati sunt ina

nia?

26.,,Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in

17. Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis,,,unum, adversus Dominum, et ne ultra loquantur in nomine,,adversus Christum ejus.“x

hoc ulli hominum.

18. Et vocantes eos, denunciaverunt, ne omnino loquerentur, neque docerent in nomine Jesu.

o c. 3, 6. P Matth. 21, 42. 36. 14, 6. 17, 3. T c. 3, 8. sqq.

[blocks in formation]

q Joh. 3, $ c. 5,

27. Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxistiy, Herodes et Pontius Pilatus cum Gentibus et populis Israel. 28. facere, quae manus tua et 1 c. 5, 29. v c. 5, 26. w c. 1, 13. Ps. 2, 1. y c. 2, 36

Cap. IV. 10. Deest Domini nostri. 12. aliquo alio; ibid. nomen est aliud. 13. fuissent. 14. hominemque. 20. possumus nos quae (sic antiqua manu scriptum legitur, nos supra quae cum hoc signo). 24. Domine tu qui. 26. Adsteterunt.

consilium tuum decreverunt fieri.

29. Et nunc, Domine! respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia« loqui verbum tuum,

30. in eo, quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Jesub.

31. Et cum orassent, motus est locus, in quo erant congregati; et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia.

32. Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una; nec quisquam eorum, quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia d

33. Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri; et gratia magna erat in omnibus illis.

34. Neque enim quisquam egens erat inter illos; quotquot enim possessores agrorum, aut domorum erant, vendentese afferebant pretia eorum, quae vendebant,

35. et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis, prout cuique opus

[blocks in formation]

Filius consolationis), Levites, Cyprius genere,

37. cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.

CAP. V.

De Ananiae et Saphirae morte repentina. E carcere liberantur apostoli, Christum praedicare pergunt gaudentes, quod pro Christo flagellis caesi fuerint.

1. Vir autem quidam nomine Ananias, cum Saphira uxore sua, vendidit agrum,

2. et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua; et afferens partem quamdam, ad pedes Apostolorum posuits.

3. Dixit autem Petrus: Anania! cur tentavit satanas cor tuum, mentiri te Spiritui sancto', et fraudare de pretio agri?

4. Nonne manens tibi manebat, et venundatum in tua erat potestate? Quare posuisti in corde tuo hanc rem? Non es mentitus hominibus, sed Deo.

5. Audiens autem Ananias haec verba, cecidit et exspiravit. Et factus est timor magnus super omnes, qui audierunt.

6. Surgentes autem juvenes amoverunt eum, et efferentes sepelierunt.

7. Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius, nesciens, quod factum fuerat, introivit.

8. Dixit autem ei Petrus: Dic c. 4, 35. Joh. 8, 44. c. 4, 31.

Cap. IV. 28. consilium /. decreverunt tuum (in margine additum /. tuum antiqua manu). 31. sancto Spiritu. 32. cor et anima una; ibid. quae possidebant; ibid. dicebant. 33. Deest nostri. 37. vendidit illum. V. 1. Annanias (ita semper cum duabus literis n). 3. mentire; ibid. et fraudares. 5. in omnes; ibid. audierant. 6. sepelierunt eum. 7. et uxor

ejus; ibid. introiit. 8. Respondens autem ei.

mihi, mulier! si tanti agrum ven- | Apostolos, et posuerunt eos in didistis? At illa dixit: Etiam tanti. custodia publica.

9. Petrus autem ad eam: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce! pedes eorum, qui sepelierunt virum tuum, ad ostium, et efferent te.

10. Confestim cecidit ante pedes ejus, et exspiravit. Intrantes autem juvenes invenerunt illam mortuam, et extulerunt, et sepelierunt ad virum suum.

11. Et factus est timor magnus in universa ecclesia, et in omnes, qui audierunt haec.

12. Per manus autem Apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis';

13. caeterorum autem nemo audebat se conjungere illis; sed magnificabat eos populus.

14. Magis autem augebatur " credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum,

15. ita, ut in plateas ejicerent infirmos, et ponerent in lectulis ac grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis o.

16. Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Ierusalem, afferentes aegros et vexatos a spiritibus immundis P; qui curabantur omnes.

17. Exsurgens autem princeps Sacerdotum, et omnes, qui cum illo erant (quae est haeresis Sadducaeorum) repleti sunt zelo ; 18. et injecerunt manus in k v. 3. 2 c. 3, 11. m c. 2, 47. n c. 2, 47. • c. 19, 12. P c. 8, 7. 9 c. 4, 1.

Cap. V. 8. Deest mulier.

19. Angelus" autem Domini per noctem aperiens januas carceris, et educens eos, dixit:

20. Ite, et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae | hujus.

21. Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum, et docebant. Adveniens autem princeps Sacerdotum, et qui cum eo erant, convocaverunt concilium, et omnes Seniores filiorum Israel; et miserunt ad carcerem, ut adducerentur.

22. Cum autem venissent ministri, et aperto carcere non invenissent illos, reversi nunciaverunt,

cum

23. dicentes: Carcerem quidem invenimus clausum omni diligentia, et custodes stantes ante januas; aperientes autem, neminem intus invenimus.

24. Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes Sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fieret.

25. Adveniens autem quidam nunciavit eis: Quia ecce! viri, quos posuistis in carcerem, sunt in templo stantes, et docentes populum.

26. Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi; timebant enim populum, ne lapidarentur.

27. Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio; et interrogavit eos princeps Sacerdotum,

T c. 12, 7. 16, 26. 27, 23. Hebr. 1, 14. $ c. 4, 21.

11. audierant. 15. in plateis; ibid. et

grabattis; ibid. saltim; ibid. eorum; ibid. et liberabantur ab infirmitate.

16. ab spiritibus. 21. in carcerem.

22. venissent autem. 23. ad januas.

24. ut audierunt autem. 25. in carcere.

28. dicens: Praecipiendo praecepimus vobis, ne doceretis in nomine isto; et ecce! replestis Ierusalem doctrina vestra; et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius.

[ocr errors]

29. Respondens autem Petrus et Apostoli, dixerunt: Obedire oportet Deo magis, quam hominibus".

30. Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno;

31. hunc principem et salvatorem Deus exaltavit dextera sua, ad dandam poenitentiam Israeli, et remissionem peccatorum".

32. Et nos sumus testes horum verborum et Spiritus sanctus *, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi.

33. Haec cum audissent, dissecabantur, et cogitabant interficere illos.

34. Surgens autem quidam in concilio Pharisaeus, nomine Gamaliely, legisdoctor honorabilis universae plebi, jussit foras ad breve homines fieri,

35. dixitque ad illos: Viri Israelitae! attendite vobis super hominibus istis, quid acturi sitis;

36. ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum, qui occisus est; et omnes, qui credebant ei, dissipati sunt et redacti ad nihilum.

37. Post hunc extitit Judas

[blocks in formation]

Galilaeus in diebus professionis, et avertit populum post se, et ipse periit; et omnes, quotquot consenserunt ei, dispersi sunt.

38. Et nunc itaque dico vobis, discedite ab hominibus istis, et sinite illos; quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus, dissolvetura;

39. si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud; ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi.

40. Et convocantes Apostolos, caesis denunciaverunt, ne omnino loquerentur in nomine Jesud, et dimiserunt eos.

41. Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam patie.

42. Omni autem die non cessabant, in templo et circa domos docentes, et evangelizantes Chri stum Jesum.

CAP. VI.

De electione septem diaconorum. Stephanum virtute ac prodigiis clarum nituntur Judaei opprimere falsis testibus.

1. In diebus autem illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Graecorum adversus Hebraeos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduae eorum.

2. Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum z c. 21, 38. a Matth. 15, 13. Ps. 2, 1,511, c Matth. 10, 17. d c. 4, 18. e Matth. 5, 10-12. 2 Cor. 4, 8-10.

Cap. V. 28. praecipimus; ibid. repletis. 31. hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera. 32. testes sumus. 34. apostolos fieri (gravis lectio). 36. ante enim hos dies; ibid. esse se; ibid. et redactus ad nihilum (sic). 39. et dissolvere eos (sic). 40. Deest: omnino. 42. die in templo et circa domos non cessabant docentes; ibid. Jesum Christum.

est

VI. 1. dispicerentur (sic).

[ocr errors]

dixerunt: Non est aequum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis;

3. considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus;

4. nos vero orationi, et ministerio verbi instantes erimus.

5. Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide, et Spiritu sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum.

6. Hos statuerunt ante con

spectum Apostolorum; et orantes imposuerunt eis manus g.

7. Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Ierusalem valde; multa etiam turba Sacerdotum obediebat fidei.

8. Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo.

9. Surrexerunt autem quidam de synagoga, quae appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum, qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano;

10. et non poterant resistere sapientiae, et Spiritui, qui loquebatur.

11. Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum di

f c. 8, 5. 26. 21, 8. & c. 13, 3. h c. 2, 47. Luc. 21, 15.

centem verba blasphemiae in Moysen, et in Deum.

12. Commoverunt itaque plebem, et Seniores, et Scribas; et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium;

13. et statuerunt falsos testes, qui dicerent: Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem;

14. audivimus enim eum dicentem: Quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones, quas tradidit nobis Moyses.

15. Et intuentes eum omnes, qui sedebant in concilio, viderunt faciem ejus tamquam faciem Angeli'.

CAP. VII.

Oratio Stephani in Judaeorum concione, interrupta morte oratoris per lapidationem.

1. Dixit autem princeps Sacerdotum: Si haec ita se habent?

2. Qui ait: Viri fratres, et patres, audite: Deus gloriae apparuit patri nostro Abrahae, cum esset in Mesopotamia, prius, quam moraretur in Charan,

3. et dixit ad illum:,,Exi de ,,terra tua, et de cognatione tua, ,,et veni in terram, quam mon,,stravero tibi." m

4. Tunc exiit de terra Chaldaeorum, et habitavit in Charan. Et inde, postquam mortuus est pater ejus, transtulit illum in terMatth. 26, 60. sq. Matth. 13, 43.

m Gen. 12, 1. sqq.

Cap. VI. 3. spiritu (deest sancto) et sapientia. 7. verbum Dei. 10. qui loquebatur quod redargue //. Tunc (sic cum hoc signo). 11. se audisse; ibid. in Mosen et Deum. 13. testes falsos. 14. nobis Moses. 15. tamquam angeli (deest faciem, altero quidem loco). VII. 1. se habeant. 2. Abraham; ibid. in Charram. 3. quam tibi monstravero. 4. Charram.

« PoprzedniaDalej »