Obrazy na stronie
PDF
ePub

1. Post haec erat dies festus Judaeorum, et ascendit Jesus Ierosolymam.

2. Est autem Ierosolymis Probatica piscina, quae cognominatur Hebraice Bethsaida, quinque porticus habens.

3. In his jacebat multitudo magna languentium, coecorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquae motum.

4. Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam; et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquae, sanus fiebat, a quacumque detinebatur infirmitate.

5. Erat autem quidam homo ibi, triginta et octo annos habens in infirmitate sua.

6. Hunc cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset, quia jam multum tempus haberet, dicit ei: Vis sanus fieri?

7. Respondit ei languidus: Domine! hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam; dum venio enim ego, alius ante me descendit.

8. Dicit ei Jesus: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula!

9. Et statim sanus factus est

homo ille; et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo.

10. Dicebant ergo Judaei illi, qui sanatus fuerat: Sabbatum est! non licet tibi tollere graba- | tum tuum!

11. Respondit eis: Qui me sa

num fecit, ille mihi dixit: Tolle grabatum tuum, et ambula!

12.Interrogaverunt ergo eum : Quis est ille homo, qui dixit tibi: Tolle grabatum tuum, et ambula?

13. Is autem, qui sanus fuerat effectus, nesciebat, quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco.

14. Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce, sanus factus es! jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.

15. Abiit ille homo, et nunciavit Judaeis, quia Jesus esset, qui fecit eum sanum.

16. Propterea persequebantur Judaei Jesum, quia haec faciebat in sabbato.

17. Jesus autem respondit eis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor.

18. Propterea ergo magis quaerebant eum Judaei interficere; quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Respondit itaque Jesus, et dixit

eis:

19. Amen, amen dico vobis: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit.

20. Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei, quae ipse facit; et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.

c. 10, 31-33. Matth. 26, 63 — 66. c. 8, 28. sqq.

Cap. V. 1. Hierosolymis. 2. Hierosolymis super. 4. secundum tempus descendebat; ibid. et movebat aquam (gravis varietas!); ibid. qui ergo primus descendisset (omiss. in piscinam); ibid. post motum; ibid. a quocunque languore tenebatur. 5. triginta octo. 6. quia multum jam tempus habet. 9. homo (omiss. ille); ibid. grabattum (ita semper); ibid. in illo die 10. Dicebant (omiss. ergo). 11. fecit sanum.

21. Sicut enim Pater suscitat | beo de me ipso, testimonium memortuos, et vivificat; sic et Fili- um non est verum; us, quos vult, vivificat.

22. Neque enim Pater judicat quemquam; sed omne judicium" dedit Filio;

23. ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.

24. Amen, amen dico vobis: Quia qui verbum meum audit, et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.

25. Amen, amen dico vobis: Quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei ; et qui audierint, vivent.

26. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso; sic dedit et Filio habere vitam in semet ipso;

27. et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.

28. Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei;

29. et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.

30. Non possum ego a me ipso a facere quidquam; sicut audio, judico; et judicium meum justum est; quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus, qui misit me.

31. Si ego testimonium perhi

w Matth. 25, 31. c. 8, 51. Luc. 7, 14. sqq. Joh. 11, 43. sqq. * Matth. 25, a cf. v. 19.

46.

32. alius est, qui testimonium perhibet de me; et scio, quia verum est testimonium, quod perhibet de me.

33. Vos misistis ad Joannem; et testimonium perhibuit veritati. 34. Ego autem non ab homine testimonium accipio; sed haec dico, ut vos salvi sitis.

35. Ille erat lucerna ardens et lucens; vos autem voluistis ad horam exultare in luce ejus.

36. Ego autem habeo testimonium majus Joanne; opera enim, quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea; ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me;

37. et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me; neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis.

38. Et verbum ejus non habetis in vobis manens; quia quem misit ille, huic vos non creditis.

39. Scrutamini Scripturas! quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere ; et illae sunt, quae testimonium perhibent de me;

40. et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis.

41. Claritatem ab hominibus non accipio;

42. sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.

43. Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.

44. Quomodo vos potestis creMatth. 3, 17. Joh. 8, 18. e cf. c. 1, 19. sqq. d cf. c. 10, 25. 11, 42. 14, 11.

e cf. v. 36. 39. f Matth. 24, 5.

Cap. V. 22. judicium omne. 24. veniet; ibid. transiet. 26. vitam habere. 27. ei et judicium facere. 28. vocem ejus. 30. qui me misit. 31. de me (omiss. ipso). 35. exultare ad horam. 36. me misit.

dere, qui gloriams ab invicem accipitis; et gloriam, quae a solo Deo est, non quaeritis.

45. Nolite putare, quia ego accusaturus sim vos apud Patrem; est, qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.

46. Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit.

47. Si autem illius litteris non creditis; quomodo verbis meis credetis?

CAP. VI.

Quinque panes et duo pisces modo admirabili augentur. Christus panem

vitae se vocat, carnem suam verum pabulum, sanguinem suum verum

potum.

1. Post haec abiit Jesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis:

2. Et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quae faciebat super his, qui infirmabantur.

3. Subiit ergo in montem Jesus; et ibi sedebat cum discipulis

suis.

4. Erat autem proximum Pascha, dies festus Judaeorum.

5. Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset, quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi?

6. Hoc autem dicebat tentans eum; ipse enim sciebat, quid esset facturus.

s cf. c. 12, 43. h Genes. 3, 15. 22, 18. Deut. 18, 15. sqq. i v. 1-15. Matth. 14, 13-21. Marc. 6, 30-44. Luc. 9, 10-17.

7. Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.

8. Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas frater Simonis Petri:

9. Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haec quid sunt inter tantos?

10. Dixit ergo Jesus: Facite homines discumbere! Erat autem foenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri, numero quasi quinque millia.

11. Accepit ergo Jesus panes; et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus; similiter et ex piscibus, quantum volebant.

12. Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite, quae superaverunt fragmenta, ne pereant! M

13. Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum, ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his, qui manducaverant.

14. Illi ergo homines, cum vidissent, quod Jesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere Propheta, qui venturus est in mundum!

15. Jesus ergo cum cognovisset, quia venturi essent, ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.

16. Ut autem sero factum est,

k cf. c. 18, 36. v. 16-21. Matth. 14, 22-34. Marc. 6, 45-54.

47. meis verbis.

VI.

2. videbat. 10. fae

12. sa14. fe

Cap. V. 44. a solo est Deo. 3. subit; ibid. in monte. 5. dicit. 6. temtans. 9. hordiacios. num; ibid. milia. 11. panes Jesus; ibid. ex piscibus (omiss. et). turati; ibid. fragmentorum. 13. hordiaciis; ibid. manducaverunt. cerat signum (non praemiss. Jesus).

descenderunt discipuli ejus ad | aeternam, quem Filius hominis Hunc enim Pater

mare.

17. Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum; et tenebrae jam factae erant; et non venerat ad eos Je

sus.

18. Mare autem, vento magno flante, exurgebat.

19. Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.

dabit vobis. signavit Deus.

28. Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus, ut operemur opera Dei?

29. Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille.

30. Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi? quid operaris? 31. Patres nostri manducaveruntm Manna in deserto, sicut

20. Ille autem dicit eis: Ego scriptum est:,,Panem de coelo sum, nolite timere! ,,dedit eis manducare."n

21. Voluerunt ergo accipere eum in navim; et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.

22. Altera die turba, quae stabat trans mare, vidit, quia navi- | cula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent;

23. aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum, ubi manducaverant panem, gratias agente Domino.

24. Cum ergo vidisset turba, quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas et venerunt Capharnaum, quaerentes Jesum. .

25. Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi! quando huc venisti?

26. Respondit eis Jesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis.

27. Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam

Cap. VI

[blocks in formation]

34. Dixerunt ergo ad eum: Domine! semper da nobis panem hunc.

35. Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vitae; qui venit p ad me, non esuriet ; et qui credit in me, non sitiet umquam.

36. Sed dixi vobis, quia et vidistis me, et non creditis.

37. Omne, quod dat mihi Pater, ad me veniet; et eum, qui venit ad me, non ejiciam foras;

38. quia descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus, qui misit

me.

39. Haec est autem voluntas ejus, qui misit me, Patris: ut

m Exod. 16, 15. n Ps. 77, 24. cf. v. 51. P cf. v. 27. 4, 14. 2 cf. v. 44. 66.

19. super mare. 21. fuit navis; ibid. ad terram quam ibat. 22. navem; ibid. abissent. 23. gratias agentes Domino. 24. ascenderunt naviculas. 27. vobis dabit. 31. manna manducaverunt. 33. descendit de coelo. 35. qui veniet.

omne, quod dedit mihi, non per.. dam ex eo; sed resuscitem illud in novissimo die.

40. Haec est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis, qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.

41. Murmurabant ergo Judaei de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi;

42. et dicebant: Nonnes hic

est Jesus, filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem? Quomodo ergo dicit hic: Quia de coelo descendi?

43. Respondit ergo Jesus, et dixit eis: Nolite murmurare in invicem!

44. Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die.

45. Est scriptum in Prophetis: ,,Et erunt omnes docibiles Dei." Omnis, qui audivit a Patre et didicit, venit ad me.

46. Non quia Patrem vidit quisquam, nisi" is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.

47. Amen, amen dico vobis: Qui credit" in me, habet vitam aeternam!

48. Ego sum panis vitae.

49. Patres vestri manducaverunt Manna in deserto, et mortui sunt;

50. hic est panis de coelo descendens; ut, si quis ex ipso manducaverit, non moriatur*.

[blocks in formation]

51. Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi.

52. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.

53. Litigabant ergo Judaei ad invicem, dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?

54. Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis ;

55. qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in no vissimo die.

56. Caro enim mea, vere est cibus; et sanguis meus, vere est potus.

57. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.

58. Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et qui manducat me, et ipse vivet propter me.

59. Hic est panis, qui de coelo descendit; non sicut manducaverunt patres vestri Manna, et mortui sunt; qui manducat hunc panem, vivet in aeternum.

60. Haec dixit in synagoga docens, in Capharnaum.

61. Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo! et quis potest eum audire?

62. Sciens autem Jesus apud semet ipsum, quia murmurarent

r Matth. 26, 26-28. c. 15, 4. sq.

Cap. VI. 39. illum (omiss. item: in). 40. haec est enim; ibid. et resuscitabo. 41. ego sum panis (omiss. vivus). 44. novissimo die. deserto manna. 53. carnem suam nobis.

49. in

« PoprzedniaDalej »