Obrazy na stronie
PDF
ePub

trem suum de siliquis, quas porci manducabant; et nemo illi dabat.

17. In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo!

18. Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater! peccavi in coelum, et coram te;

19. jam non sum dignus vocari filius tuus; fac me sicut unum de mercenariis tuis!

20. Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset; vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.

21. Dixitque ei filius: Pater! peccavi in coelum, et coram te; jam non sum dignus vocari filius

tuus.

22. Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum; et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus;

23. et adducite vitulum saginatum, et occidite; et manducemus, et epulemur;

24. quia hic filius meus mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est. Et coeperunt epulari.

25. Erat autem filius ejus senior in agro; et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum;

26. et vocavit unum de servis, et interrogavit, quid haec es

sent.

27. Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitu

| lum saginatum, quia salvum illum recepit.

28. Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, coepit rogare illum.

patri suo: Ecce! tot annis servio 29. At ille respondens, dixit tibi; et numquam mandatum tuum praeterivi, et numquam dedisti mihi hoedum, ut cum amicis meis epularer;

30. sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.

31. At ipse dixit illi: Fili! tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt;

32. epulari autem et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est.

CAP. XVI.

De villico iniquo, de eleemosyna exercenda. Nihil ex lege peribit. De matrimonii vinculo, de divite epulone et Lazaro mendico.

1. Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum; et hic diffamatus est apud illum, quasi dissipasset bona ipsius.

2. Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuae! jam enim non poteris villicare.

3. Ait autem villicus intra se: Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? fodere non valeo, mendicare erubesco. 2 cf. v. 2.

20. supra

Cap. XV. 17. mercenarii patris mei. 18. dicam illi. collum. 21. et jam non sum. 22. anulum; ibid. calceamenta in pedes (omiss. ejus). 26. quae haec essent. 29. praeterii; ibid. hedum. XVI. 1. vilicum. 2. vilicationis; ibid. vilicare. 3. auferet a me.

4. Scio, quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas.

5. Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo?

6. At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam; et sede cito, scribe quinquaginta!

7. Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta!

8. Et laudavit dominus villicum iniquitatis, qui prudenter fecisset; quia filii hujus saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.

9. Et ego vobis dico: facite m vobis amicos de mammona iniquitatis; ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula.

10. Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est; et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est.

11. Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis, quod verum est, quis credet vobis?

12. Et si in alieno fideles non fuistis; quod vestrum est, quis dabit vobis?

13. Nemo P servus potest duobus dominis servire; aut enim unum odiet, et alterum diliget; aut uni adhaerebit, et alterum contemnet; non potestis Deo servire et mammonae.

14. Audiebant autem omnia

m c. 19, 8. n Matth. 6, 20. c. 19, 17. P Matth. 6, 24.

haee Pharisaei, qui erant avari9; et deridebant illum.

15. Et ait illis: Vos estis, qui justificatis" vos coram hominibus; Deus autem novit corda vestra; quia, quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.

16. Lex et prophetae, usque ad Joannem; ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.

17. Facilius est autem coelum et terram praeterire, quam de Lege unum apicem cadere.

18. Omnis", qui dimittit uxorem suam, et alteram ducit, moechatur; et qui dimissam a viro ducit, moechatur.

19. Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso; et epulabatur quotidie splendide.

20. Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus,

21. cupiens saturari de micis, quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat; sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus.

22. Factum est autem utmoreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum" Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno.

23. Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus;

24. et ipse clamans dixit: Pater Abraham! miserere mei, et 9 Matth. 23, 14. 25. Matth. 23, 27. Matth. 11, 12. 13. Matth. 5, 18. Matth. 5, 32. 19, 7. sqq. Marc. 10, 4. sqq. 1 Cor. 7, 10. v cf. c. 13, 28.

Cap. XVI. 7. alio (sic); ibid. centum choros. iniquo Mamonae; ibid. quis credit. 13. Mamonae. 19. et induebatur. 21. Omiss. et nemo illi dabat. sinum ejus.

9. mamona. 11. in 18. et ducit alteram. 23. videbat; ibid. in

mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.

25. Et dixit illi Abraham: Fili! recordare, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.

26. Et in his omnibus, inter nos et vos chaos magnum firmatum est; ut hi, qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare.

27. Et ait: Rogo ergo te, pater! ut mittas eum in domum patris mei;

28. habeo enim quinque fratres; ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.

29. Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas! audiant illos!

[ocr errors][ocr errors]

laris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare, quam ut scandalicet unum de pusillis istis. 3. Attendite vobis! Si рессаverit in te frater tuus, increpa illum: et si poenitentiam egerit, dimitte illi. 4. Et si verit in te,

septies in die pecca

et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Poenitet me; dimitte illi!

5. Et dixerunt Apostoli Domino: Adauge nobis fidem!

6. Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem, sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare! et obediet vobis.

7. Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe!

8. Et non dicat ei: Para, quod coenem, et praecinge te, et mi

30. At ille dixit: Non, paternistra mihi, donec manducem et Abraham! sed si quis ex mortuis ierit ad eos, poenitentiam agent.

31. Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt; neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.

CAP. XVII.

Quam sit grave scandalum. Fratri ad poenitentiam verso ignoscendum. De fidei efficacia. Decem leprosi mundantur. De Christi adventu illustri et inopinato.

1. Et ait ad discipulos suos: Impossibile" est, ut non veniant scandala; vae autem illi,per quem veniunt!

2. Utilius est illi, si lapis mo

Matth. 18, 6. sqq.

Cap. XVI.

bibam, et post haec tu manducabis et bibes?

9. Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit, quae ei imperaverat?

10. Non puto! Sic et vos, cum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus! quod debuimus facere, fecimus.

11. Et factum est, dum iret in Ierusalem, transibat per mediam Samariam et Galilaeam.

42. Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe";

x Matth. 18, 15. sqq. y Matth. 18, 21. Matth. 17, 19. a Levit. 13, 46.

25. filii. 26. inter vos et nos.

28. in locum hunc tor

mentorum. XVII. 1. Et ad discipulos suos ait. 3. si peccaverit frater 6. si haberetis; ibid. diceretis; ibid. et oboediret.

tuus (omiss. in te).

8. non dicet. 9. quae sibi (sic). 11. transiebat.

13. et levaverunt vocem, dicentes: Jesu praeceptor! miserere nostri.

14. Quos ut vidit dixit: Ite, ostendite vos Sacerdotibus! Et factum est, dum irent, mundati sunt.

15. Unus autem ex illis, ut vidit, quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum;

16. et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens; et hic erat Samaritanus.

17. Respondens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt?

18. Non est inventus, qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena?

19. Et ait illi: Surge, vade! quia fides tua te salvum fecit.

20. Interrogatus autem a Pharisaeis: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: None venit regnum Dei cum observatione;

lum multa pati, et reprobari a generatione hac.

26. Et sicute factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis.

27. Edebant, et bibebant; uxores ducebant, et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam; et venit diluvium, et perdidit omnes.

28. Similiter sicut factum est in diebus Lot: Edebant, et bibebant; emebant, et vendebant; plantabant, et aedificabant;

29. qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de coelo, et omnes perdidit.

30. Secundum haec erit, qua die Filius hominis revelabitur.

31. In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa; et qui in agro, similiter non redeat retro. 32. Memores estote uxorish

Lot!

33. Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, per

21. neque dicent: Ecce, hic, det illam ; et quicumque perdideaut ecce illic! Ecce, enim regnumrit illam, vivificabit eam.

Dei intra vos est!

22. Et ait ad discipulos suos: Venient dies, quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.

23. Et dicent vobis: Ecce, hic, et ecce illic! Nolite ire, neque sectemini.

24. Nam sicut fulgur coruscans de sub coelo, in ea, quae sub coelo sunt, fulget; ita erit Filius

hominis in die sua.

25. Primum autem oportet il

Matth. 8, 4. cf. Joh. 18, 36. 37. d Matth. 24, 25. sqq..

Cap. XVII.

34. Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno; unus assumetur, et alter relinquetur;

35. duae erunt molentes in unum; una assumetur, et altera relinquetur; duo in agro; unus assumetur, et alter relinquetur.

36. Respondentes dicunt illi: Ubi, Domine?

37. Qui dixit illis: Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae.

e Matth. 24, 37-39. f Genes. 19, 15. sqq. Matth. 24, 16. sqq. h Genes. 19, i Matth. 10, 39. K Matth. 24, 40.

26.

sqq.

20. respondit eis et dixit. 24. fulgor. 26. in die filii hominis. 28. Loth. 34. illa nocte ibid. in tecto uno. 37. congregabuntur aquilae.

CAP. XVIII.

Parabolae de judice iniquo, de Pharisaeo et publicano. Jesus parvulos a se repelli vetat. Difficile est, divitem salvum fieri. Quid erit praemii iis, qui omnia ob causam et personam Christi relinquunt? Christi praedicitur sors extrema inter homines. Caecus prope Jericho visum recipit.

1. Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare, et non deficere.

2. dicens: Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur.

3. Vidua autem quaedam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: Vindica me de adversario meo!

4. Et nolebat per multum tempus. Post haec autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor;

5. tamen, quiam molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne, in novissimo veniens, sugillet me.

6. Ait autem Dominus: Audite, quid judex iniquitatis dicit:

7. Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?

8. Dico vobis, quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?

[blocks in formation]

12. Jejuno bis in sabbato; decimas" do omnium, quae possideo.

13. Et Publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad coelum levare; sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus! propitius esto mihi peccatori.

14. Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo; quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur.

15. PAfferebant autem ad il

lum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.

16. Jesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos; talium est enim regnum Dei.

17. Amen dico vobis: Quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.

18. Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone! quid faciens, vitam aeternam possidebo?

19. Dixit autem ei Jesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus.

20. Mandata nosti:,,Non oc

9. Dixit autem et ad quosdam, qui in se confidebant tanquam ju-,,cides! Non moechaberis! Non sti, et aspernabantur ceteros, pa-,,furtum facies! Non falsum te,,stimonium dices! Honora pa

rabolam istam:

10. Duo homines ascenderunt,,trem tuum et matrem!" in templum, ut orarent; unus Pharisaeus, et alter Publicanus.

Rom. 12, 12. 1 Thess. 5,17. c. 11,8.

Cap. XVIII. 16. eos vetare.

n c. 11, 42. o Ps. 50, 19. P v. 15-17. Matth. 19, 13 15. Marc. 10, 13-16. 2 v. 18-30. Marc. 10, 17-31. Matth. 19, 16-30. Exod. 20, 12. sqq.

18. Omiss. dicens.

« PoprzedniaDalej »