Obrazy na stronie
PDF
ePub

quemdam in nomine tuo ejicien- | mine! permitte mihi primum ire, tem daemonia, et prohibuimus et sepelire patrem meum. eum; quia non sequitur nobis

cum.

50. Et ait ad illum Jesus: Nolite prohibere! qui enim non est adversum vos, pro vobis est.

51. Factum est autem, dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit, ut iret in Ierusalem.

52. Et misit nuntios ante conspectum suum; et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum, ut pararent illi.

53. Et non receperunt eum; quiad facies ejus erat euntis in Ierusalem.

54. Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt: Domine! vis dicimus, ut ignis descendat de coelo, et consumat illos?

55. Et conversus increpavit illos, dicens: Nescitis, cujus spiritus estis!

56. Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et

abierunt in aliud castellum.

57. Factum est autem: am

bulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: Sequar te, quocumque ieris!

58. Dixit illi Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos; Filius autem hominis ron habet, ubi caput reclinet.

59. Ait autem ad alterum: Sequere me! Ille autem dixit: Do

ec. 11, 23. 1 Cor. 12, 3. d Joh. 4, 9. 4 Reg. 1, 10-12. v. 57-62. Matth. 8, 19-22,

60. Dixitque ei Jesus: Sine! ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade, et annuntia regnum Dei!

61. Et ait alter: Sequar te, Domine! sed permitte mihi primum renuntiare his, quae domi sunt.

62. Ait ad illum Jesus: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.

[blocks in formation]

Cap. IX. 50. adversus. 51. iret Hierusalem. 53. euntis Hierusalem. 54. cum vidissent discipuli (autem literis minusculis). 55. increpavit illos et dixit. 60. Dixitque Jesus (omiss. ei); ibid. vade annuntia. 61. et ait illi (sic); ibid. primum permitte mihi; ibid. renuntiare his qui domi sunt. 62. in aratrum et aspiciens retro. X. 6. requiescet super illam (sic).

stra; sin autem, ad vos reverte

tur.

7. In eadem autem domo manete, edentes et bibentes, quae apud illos sunt; dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.

8. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate, quae apponuntur vobis ;

9. et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis; Appropinquavit in vos regnum Dei!

10. In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite:

11. Etiam pulverem, qui adhaesit nobis de civitate vestra, extergimus in vos! tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.

12. Dico vobis: Quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.

13. Vae tibi, Corozain! vae tibi Bethsaida! quia, si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes poeniterent.

14. Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis.

15. Et tu, Capharnaum! usque ad coelum exaltata, usque ad infernum demergeris!

16. Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit; iv. 13-15. Matth. 11, 21-23. k Matth. 10, 40. Joh. 13, 20.

qui autem me spernit, spernit eum, qui misit me.

17. Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine! etiam daemonia subjiciuntur nobis in nomine tuo.

18. Et ait illis: Videbam' satanam sicut fulgur de coelo cadentem.

19. Ecce! dedim vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici; et nihil vobis nocebit.

20. Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subjiciuntur; gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in coelis.

ritu sancto, et dixit": Confiteor 21. In ipsa hora exultavit Spitibi, Pater, Domine coeli et terrae! quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam, Pater! quoniam sic placuit ante te.

22. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo scit, quis sit Filius, nisi Pater; et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit

Filius revelare.

23. Et conversus ad discipulos suos, dixit: Beati oculi, qui vident, quae vos videtis!

24. Dico enim vobis: Quod multi prophetae et reges voluerunt videre, quae vos videtis,et non viderunt ; et audire, quae auditis, et non audierunt.

25. Et ecce quidam Legisperi

2 Joh. 12, 31, Marc. 16. 17. sq. v. 21, 22. Matth. 11, 25. sqq. " Matth. 13, 16. sq.

Cap. X. 7. dignus enim est. 10. in quamcunque civitatem (omiss. et); intraveritis et non receperint. 11. adhesit; ibid. appropiavit (sic). 13. quae in vobis factae sunt. 15. usque in coelum exaltata. 16. qui me misit. 19. supra omnem. 21. quia sic. 22. patre (omiss. meo); ibid. qui sit (bis). 23. quae videtis (omiss. vos).

tus surrexit, tentans illum, et dicens: Magister! quid faciendo vitam aeternam possidebo?

26. At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis?

cumque supererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi.

36. Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones?

37. At ille dixit: Qui fecit mi

Jesus: Vade, et tu fac similiter!

27. Ille respondens dixit:,,Di-sericordiam in illum. Et ait illi ,,liges P Dominum Deum tuum ,,ex toto corde tuo, et ex tota ,,anima tua, et ex omnibus viri,,bus tuis, et ex omni mente tua; ,,et proximum tuum sicut te ,,ipsum."

28. Dixitque illi: Recte respondisti! hoc fac, et vives"!

29. Ille autem volens justificare se ipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus?

30. Suscipiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendebat | ab Ierusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum; et plagis impositis, abierunt semivivo relicto.

31. Accidit autem, ut Sacerdos quidam descenderet eadem via; et viso illo, praeterivit.

32. Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.

33. Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum, et videns eum, misericordia motus est;

34. et appropinquans alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum; et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.

35. Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe! et quod

P Deut. 6. 5. ? Levit. 19, 18. ▾ Rom. 10, 5. Joh. 4, 9.

[ocr errors]

38. Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum; et mulier quaedam Marthat nomine, excepit illum in domum suam:

39. Et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.

40. Martha autem satagebat circa frequens ministerium; quae stetit, et ait: Domine! non est tibi curae, quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi, ut me adjuvet.

41. Et respondens, dixit illi Dominus: Martha, Martha! solicita es, et turbaris erga plurima; 42. porro unum est necessari

um.

Maria optimam" partem elegit, quae non auferetur ab ea.

[blocks in formation]

Cap. X. 25. tentans eum. 27. Locus V. T. exitatus cum signo,,-“ ad marginem. 30. Hiericho. 32. transiit. 33. iter faciens transiens. 34. imponens illum jumentum suum. 40. adjuvet me. XI. 1. in loco quodam.

eum: Domine! doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos

suos.

2. "Et ait illis: Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum! Adveniat regnum tuum!

3. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie!

4. Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem!

5. Et ait ad illos : Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: Amice! commoda mihi tres panes;

6. quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo, quod ponam ante illum;

7. et ille deintus respondens dicat: Noli mihi molestus esse!

jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili; non possum surgere, et dare tibi.

8. Et si ille perseveraverit" pulsans; dico vobis, etsi non dabit illi surgens, eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi, quotquot habet necessarios.

9. Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis! quaerite, et invenietis! pulsate, et aperietur vobis!

10. Omnis enim, qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur.

11. Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? Aut piscem: num

v. 2-4. Matth. 6, 9-13. w cf. c. 18, 1-5. v. 9-13. Matth. 7, 7-11.

quid pro pisce serpentem dabit illi?

12. Aut si petierit ovum; num. quid porriget illi scorpionem?

13. Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se?

14. Et erat ejiciens daemonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset daemonium, locutus est mutus, et admiratae sunt turbae.

15. Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia!

16. Et alii tentantes, signum de coelo quaerebant ab eo.

17. Ipse autem, ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in se ipsum divisum desolabitur, et domus supra do

mum cadet.

18. Si autem et Satanas in se ipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus? quia dicitis, in Beelzebub me ejicere daemonia.

19. Si autem ego in Beelzebub ejicio daemonia; filii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi judices vestri erunt!

20. Porro si in digito Dei ejicio daemonia; profecto pervenit in vos regnum Dei.

21. Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quae possidet;

22. si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa ar

y v. 14-23. Matth. 12, 22-23. Marc. 3, 22-30. Matth. 9, 34. a Matth. 12, 38. b Joh. 2, 24. sq.

Cap. XI. 1. et Johannes docuit. 3. cotidianum; ibid. da nobis cotidie. 7. de intus dicat. 8. et ille si; ibid. quot habet. 9. vobis dico. 11. aut si piscem. 12. porrigit. 14. ammiratae. 15. in Belzebub principem (sic) daemoniorum ejcit. 17. in se ipso; ibid. desolatur. 18. regnum ipsius; ibid. in Belzebub ejcere me daemonia. 20. praevenit in VOS. 22. fortior illo.

ma ejus auferet, in quibus confi- | debat, et spolia ejus distribuet.

23. Qui non est mecum, contra me est; et qui non colligit mecum, dispergit.

24. d Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem; et non inveniens dicit: Revertar in domum meam, unde exivi!

25. Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam et ornatam;

26. tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant

ibi.

Et fiunte novissima hominis illius pejora prioribus.

27. Factum est autem, cum haec diceret; extollens vocem quaedam mulier de turba, dixit illi: Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti!

28. At ille dixit: Quin immo beati, qui audiunt verbum Dei,

et custodiunt illud!

29. Turbis autem concurrentibus coepit dicere: Generatio haec, generatio nequam est! signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae.

30. Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis; ita erit et Filius hominis generationi isti.

31. Regina & Austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos; quia

venit a finibus terrae audire sa

Matth. 6, 24. d v. 24-26. Matth. 12, 43-45. 2 Petr. 2, 20. f v. 29-32. Matth. 12, 38-42. 3 Reg. 10, 1.

Cap. XI.

pientiam Salomonis ; et ecce! plus quam Salomon hic.

32. Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam; quia h роеnitentiam egerunt ad praedicationem Jonae; et ecce! plus quam Jonas hic.

33. Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio; sed supra candelabrum, ut, qui ingrediuntur, lumen videant.

34. Lucerna corporis tui est oculus tuus; si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.

35. Vide ergo, ne lumen, quod in te est, tenebrae sint!

36. Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum; erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te.

37. Et cum loqueretur, rogavit illum quidam Pharisaeus, ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit.

38. Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.

39. Et ait Dominus ad illum: Nunc vos, Pharisaei! quod deforis est calicis et catini, mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. 40. Stulti! nonne qui fecit, h Jon. 3, 5. Matth. 6, 22. sq. * Matth. 15, 2. Matth. 23, 25.

22. distribuit. 23. adversum me. 24. perambulat per. 26. Et tunc vadit; ibid. alios spiritus nequiores se. 28. quippini (sic); ibid. custodiunt (omiss. illud). 29. dabitur illi; ibid. Jonae (omiss. prophetae). 30. Jonas fuit; ibid. Ninevitis. 31. plus Salomone. 32. Ninevitae; ibid. plus Jona. 37. quidam Pharisaeis (sic).

« PoprzedniaDalej »