Obrazy na stronie
PDF
ePub

1

cinoris admittunt, quod nec aetas potest pati mollior, nec cogi servitus durior.

XXIX.

Haec et hujusmodi propudia nobis non licet nec audire, etiam pluribus turpe defendere est. Ea enim de castis fingitis et pudicis, quae fieri non crederemus, nisi de vobis probare2 tis. Nam quod religioni nostrae hominem noxium et crucem ejus adscribitis, longe de vicinia veritatis erratis, qui putatis, Deum credi aut meruisse noxium aut potuisse terrenum. 3 Nae ille miserabilis, cujus in homine mortali spes omnis innititur; totum enim ejus auxilium cum exstincto homine fi4nitur. Aegyptii sane hominem sibi, quem colant, eligunt, illum unum propitiant, illum de omnibus consulunt, illi victimas caedunt; et ille, qui ceteris deus, sibi certe homo est, velit nolit; nec enim conscientiam suam decipit, si fallit alie5 nam. Etiam principibus et regibus, non ut magnis et electis viris, sicut fas est, sed ut deis turpiter adulatio falsa blanditur; quum et praeclaro viro honor verius et optimo amor 6 dulcius praebeatur. Sic eorum numen vocant, ad imagines supplicant, genium, id est daemonem ejus, implorant; et est eis tutius per Jovis genium pejerare, quam regis. Cruces 7 etiam nec colimus, nec optamus. Vos plane, qui ligneos deos consecratis, cruces ligneas, ut deorum vestrorum partes, forsitan adoratis. Nam et signa ipsa et cantabra et vexilla castrorum quid aliud, quam inauratae cruces sunt et ornatae? Tropaea vestra victricia non tantum simplicis crucis faciem, 8 verum et adfixi hominis imitantur. Signum sane crucis naturaliter visimus in navi, quum velis tumentibus vehitur, quum expansis palmulis labitur; et quum erigitur jugum, crucis signum est, et quum homo porrectis manibus Deum pura mente veneratur. Ita signo crucis aut ratio naturalis innititur, aut vestra religio formatur.

1

XXX.

Illum jam velim convenire, qui initiari nos dicit aut credit de caede infantis et sanguine. Putas posse fieri, at tam molle, tam parvulum corpus fata vulnerum capiat? ut quisquam illum rudem sanguinem novelli et vixdum hominis caedat, fundat, exhauriat? nemo hoc potest credere, nisi qui 2 possit audere. Vos enim video, procreatos filios nunc feris et avibus exponere, nunc adstrangulatos misero mortis genere elidere. Sunt, quae in ipsis visceribus, medicaminibus epotis, originem futuri hominis exstinguant et parricidium faciant

ante quam pariant. Et haec utique de deorum vestrorum 3 disciplina descendunt; nam Saturnus filios suos non exposuit, sed voravit. Merito ei in nonnullis Africae partibus a parentibus infantes immolabantur, blanditiis et osculo comprimente vagitum, ne flebilis hostia immoletur. Tauris etiam 4 Ponticis et Aegyptio Busiridi ritus fuit hospites immolare, et Mercurio Gallos humanas vel inhumanas victimas caedere. Romani Graecum et Graecam, Gallum et Gallam 96) sacrificiis viventes obruere; hodieque ab ipsis Latiaris Jupiter homicidio colitur et, quod Saturni filio dignum est, mali et noxii hominis sanguine saginatur. Ipsum credo docuisse sanguinis 5 foedere conjurare Catilinam, et Bellonam sacrum suum haustu humani cruoris imbuere, et comitialem morbum hominis sanguine, id est morbo graviore, sanare. Non dissimiles et qui6 de arena feras devorant illitas et infectas cruore, vel membris hominis et viscere saginatas. Nobis homicidium nec videre 7 fas nec audire; tantumque ab humano sanguine cavemus, ut nec edaliam pecorum in cibis sanguinem noverimus.

XXXI.

Et de incesto convivio fabulam grandem adversum nos 1 daemonum 97) coitio mentita est, ut gloriam pudicitiae deformis infamiae 98) adspersione macularet, ut ante exploratam veritatem homines a nobis terrore infandae opinionis averteret. Sic de isto et tuus Fronto non ut adfirmator testimonium fecit, sed convicium ut orator adspersit. Haec enim 2 potius de vestris gentibus nata sunt. Jus est apud Persas misceri cum matribus; Aegyptiis et 99) Atheniensibus cum sororibus legitima connubia; memoriae et tragoediae vestrae incestis gloriantur, quas yos libenter et legitis et auditis; sic et deos colitis incestos, cum matre, cum filia, cum sorore coniunctos. Merito igitur incestum penes vos saepe depre-3 henditur, semper admittitur; etiam nescientes, miseri potestis in illicita proruere, dum venerem spargitis, dum passim liberos seritis, dum etiam domi natos alienae misericordiae frequenter exponitis: necesse est in vestros recurrere, in filios inerrare. Sic incesti fabulam nectitis, etiam quum con- 4 scientiam non habetis. At nos pudorem non facie, sed mente 5 praestamus; unius matrimonii vinculo libenter inhaeremus;

96) Ms. Reg.: sacrificii,
97) Ms. id. cotio.
98) Idem: aversione.
99) Ms. Reg.: Athenis.

100) cupiditatem procreandi aut unam scimus aut nullam. 6 Convivía non tantum pudica colimus, sed et sobria; nec enim indulgemus epulis, aut convivium mero ducimus, sed gravitate hilaritatem temperamus, casto sermone, corpore castiore; plerique inviolati corporis virginitate perpetua fruuntur potius, quam gloriantur. Tantum denique abest incesti cupido, ut 7 nonnullis rubori sit etiam pudica conjunctio. Nec de ultima statim plebe consistimus, si honores vestros et purpuras recusamus; nec 101) factiosi sumus, si omnes 102) unum sapimus, eadem congregati quiete, qua singuli; nec in angulis garruli, si audire nos publice aut erubescitis aut timetis. 8 Et quod in dies nostri numerus augetur, non est crimen erroris, sed testimonium laudis. Nam in pulchro genere vi9 vendi et perstat et perseverat suus et accrescit alienus. Sic nos denique non notaculo corporis, ut putatis, sed innocentiae ac modestiae signo facile dignoscimus; sic mutuo, quod doletis, amore diligimus, quoniam odisse non novimus; sic nos, quod invidetis, fratres vocamus, ut unius Dei parentis 10 homines, ut consortes fidei, ut spei coheredes. Vos enim nec invicem adgnoscitis et in mutua odia saevitis, nec fratres vos, nisi sane ad parricidium, recognoscitis.

XXXII.

in

Putatis autem nos occultare, quod colimus, si delubra et non habemus? Quod enim simulacrum Deo fingam, quum, si recte existimes, sit Dei homo ipse simulacrum? Templum quod ei exstruam, quum totus hic mundus, ejus opere fabricatus, eum capere non possit? et quum homo latius maneam, intra unam aediculam vim tantae majestatis 2 includam? Nonne melius in nostra dedicandus est mente, nostro imo consecrandus est pectore? Hostias et victimas Domino offeram, quas in usum mei protulit, ut rejiciam ei suum munus? Ingratum est; quum sit litabilis hostia bonus 3 animus et pura mens et sincera 103) conscientia. Igitur qui innocentiam colit, Domino supplicat, qui justitiam, Deo libat, qui fraudibus abstinet, propitiat Deum; qui hominem periculo surripit, optimam victimam caedit. Haec nostra sacrificia, haec Dei sacra sunt; sic apud nos religiosior est ille, qui 4 justior.,,'At enim, quem colimus Deum, nec ostendimus, nec videmus." Imo ex hoc Deum credimus, quod eum sentire possumus, videre non possumus. In operibus enim ejus

100) Ms. Reg.: cupiditate.
101) Idem: fastidiosi.
102) Idem: unum bonum.
103) Idem: sententia.

[ocr errors]

et in mundi omnibus motibus virtutem ejus semper praesentem adspicimus, quum tonat, fulgurat, fulminat, quum serenat. Nec mireris, si Deum non vides; vento et flatibus 5 omnia impelluntur, vibrantur, agitantur, et sub 194) oculos tamen non venit ventus et flatus. In sole adeo, qui videndi omnibus causa est, videre non possumus: radiis acies submovetur, obtutus intuentis hebetatur; et si diutius inspicias, omnis visus exstinguitur. Quid? ipsum solis artificem, illum 6 luminis fontem possis sustinere, quum te ab ejus fulgoribus avertas, a fulminibus abscondas? Deum oculis carnalibus vis videre, quum ipsam animam tuam, qua vivificaris et loqueris, nec adspicere possis, nec tenere? Sed enim Deus actum 7 hominis ignorat, et in coelo constitutus, non potest aut omnes obire aut singulos nosse." Erras, o homo, et falleris. Unde enim Deus longe est, quum omnia coelestia terrenaque, et quae extra istam orbis provinciam sunt, Deo cognita plena sint? Ubique non tantum nobis proximus, sed infusus est. In sole adeo rursus intende: coelo adfixus, sed terris omnibus 8 sparsus est; pariter praesens, ubique interest et miscetur omnibus, nusquam enim claritudo violatur. Quanto magis Deus, 9 auctor omnium ac speculator omnium, a quo nullum potest esse secretum, tenebris interest, interest cogitationibus nostris quasi alteris tenebris? Non tantum sub illo agimus, sed et cum illo, 105) prope dixerim, vivimus.

XXXIII.

Nec nobis de nostra frequentia blandiamur: multi nobis 1 videmur, sed Deo admodum pauci sumus. Nos gentes nationesque distinguimus: Deo una domus est mundus hic totus. Reges tantum regni sui per officia ministrorum universa no-2 vere: Deo indiciis opus non est; non solum in oculis ejus, sed et in sinu vivimus.,,Sed Judaeis nihil profuit, quod 3 unum et ipsi Deum aris atque templis maxima superstitione coluerunt. Ignorantia laberis, si priorum aut oblitus aut inscius, posteriorum recordaris. Nam et ipsi Deum nostrum, 4 - idem enim omnium Deus est! quamdiu caste, innoxie, religioseque coluerant, quamdiu praeceptis salubribus obtemperaverant de paucis innumeri facti, de egentibus divites, de servientibus reges, modici multos, inermi armatos, dum

66

[ocr errors]

104) Ms.: sub oculis.
105) Idem: ut prope.

fugiunt insequentes Dei jussu et elementis adnitentibus, ob5 ruerant. Scripta eorum relege, vel si Romanis magis gaudes, ut transeamus veteres, 106) Flavii Josephi vel 107) Antonii Juliani de Judaeis require: jam scies nequitia sua hanc eos meruisse fortunam; nec quidquam accidisse, quod non sit 6 his, si in contumacia perseverarent, ante praedictum. Ita prius eos deseruisse comprehendes, quam esse desertos; nec, ut impie loqueris, cum Deo suo esse captos, sed a Deo, ut disciplinae, transfugas deditos.

XXXIV.

1 Ceterum de incendio mundi, aut improvisum ignem cadere aut difficile non credere, vulgaris erroris est. Quis enim sapientium dubitat, quis ignorat, omnia, quae orta sunt, 2 occidere, quae facta sunt, interire? Coelum quoque cum omnibus, quae coelo continentur, ita ut coepisse, desinere. 108) Fontium dulci aqua marisve nutriri in vim ignis abiturum, Stoicis constans opinio est, quod consumto humore mundus hic omnis ignescat; et Epicureis de elementorum 3 conflagratione et mundi ruina eadem ipsa sententia est. Loquitur Plato partes orbis nunc inundare, 109) nunc alternis vicibus ardescere, et quum ipsum mundum perpetuum et insolubilem diceret esse fabricatum, addit tamen, ipsi artifici 4 Deo soli et solubilem et esse mortalem. Ita nihil mirum est, si ista moles ab eo, quo exstructa est, destruatur. Animadvertis philosophos eadem disputare, quae dicimus, non quod nos simus eorum vestigia subsequuti, sed quod illi de divinis praedictionibus prophetarum umbram interpolatae veritatis 5 imitati sint. Sic etiam conditionem renascendi sapientium clariores, Pythagoras primus et praecipuus Plato, corrupta et dimidiata fide, tradiderunt. Nam corporibus dissolutis solas animas volunt et perpetuo manere, et in alia nova corpora 6 saepius commeare. Addunt istis et illa ad retorquendam veritatem, in pecudes, aves, belluas hominum animas redire; non philosophi sane studio, sed 110) mimi convicio digna ista 7 sententia est. Sed ad propositum satis est, etiam in hoc

106) Ms. autorit. Rigaltii: Flavi Josaepi,

107) Idem: Antonini.

108) Ms. Reg. secundum Rigalt.: fontium dulcis aqua maria nutrire; sec. Herald: fontium dulci aqua maria nutrire.

109) Ms. Reg. autorit. Rigalt.: dicit nunc.

110) Idem: mimico vitio.

« PoprzedniaDalej »