Obrazy na stronie
PDF
ePub

que fabricator, quem et invenire difficile, prae nimia et incredibili potestate, et quum inveneris, in publicum dicere 18 impossibile praefatur. Eadem fera et ista, quae nostra sunt; nam et Deum novimus, et parentem omnium dicimus, et nunquam publice, nisi interrogati, praedicamus.

XX.

1 Exposui opiniones omnium ferme philosophorum, quibus illustrior gloria est, Deum unum multis licet designasse nominibus, ut quivis arbitretur, aut nunc Christianos philoso2 phos esse, aut philosophos fuisse jam tunc Christianos. Quodsi providentia mundus regitur et unius Dei nutu gubernatur, non nos debet antiquitas imperitorum fabellis suis delectata vel capta ad errorem mutui rapere consensus, quum philosophorum suorum sententiis refellatur, quibus et rationis et ve3 tustatis adsistit auctoritas. Majoribus enim nostris tam facicilis in mendaciis fides fuit, ut temere crediderint etiam alia monstruosa mira miracula: Scyllam multiplicem, Chimaeram multiformem, et Hydram felicibus vulneribus renascentem, et Centauros, equos suis hominibus implexos, et quidquid famae 4 licet fingere, illis erat libenter audire. Quid? illas aniles fabulas de hominibus aves et 60) feras et de hominibus arbores atque flores; quae si essent facta, fierent; quia fieri non pos5 sunt, ideo nec facta sunt. Similiter 61) vero ac erga deos quoque majores nostri improvidi, creduli, rudi simplicitate crediderunt; dum reges suos colunt religiose, dum defunctos eos desiderant in imaginibus videre, dum gestiunt eorum memorias in statuis detinere: sacra facta sunt, quae fuerant 6 adsumta solatia. Denique et antequam commerciis orbis pateret et antequam gentes ritus suos moresque miscerent, unaquaeque natio conditorem suum aut ducem inclytum aut reginam pudicam sexu suo fortiorem, aut alicujus muneris vel artis repertorem venerabatur ut civem bonae memoriae; sic et defunctis praemium et futuris dabatur exemplum.

XXI.

1 Lege Stoicorum scripta vel scripta sapientium, eadem 2 mecum recognosces. Ob merita virtutis aut muneris deos habitos, Euhemerus exsequitur, et eorum natales, patrias, sepulcra dinumerat et per provincias monstrat, Dictaei Jovis, et Apollinis Delphici et Phariae Isidis et Cereris Eleusinae.

60) Ms. Reg.: feras homines.
61) Ms. Reg.: similiter ac vero.

62) Prodicus adsumtos in deos loquitur, qui errando, inventis 63) novis, utilitati hominum profuere. In eandem sententiam et 3 Persaeus philosophatur, et adnectit inventas fruges et frugum ipsarum repertores iisdem nominibus, ut comicus sermo est, Venerem sine Libero et Cerere frigere. Alexander ille mag-4 nus Macedo insigni volumine ad matrem suam scripsit, metu suae potestatis, proditum sibi de diis hominibus a sacerdote secretum; 64) illic Vulcanum facit omnium principem et postea Jovis gentem. 65) Dispice Isidis ad hirundinem sistrum 5 et 66) dispersis membris inanem sui Serapidis sive Osiridis. tumulum. Considera denique sacra ipsa et ipsa mysteria: 6 invenies exitus tristes, fata et funera et luctus et planctus miserorum deorum. Isis perditum filium cum Cynocephalo 7 suo et calvis sacerdotibus luget, plangit, inquirit; et Isiaci miseri caedunt pectora et dolorem infelicissimae matris imitantur; mox, invento parvulo, gaudet Isis, exsultant sacerdotes, Cynocephalus inventor gloriatur; nec desinunt annis omnibus vel perdere, quod inveniunt, vel invenire, quod perdunt. Nonne ridiculum est, vel lugere, quod colas, vel co-8 lere, quod lugeas? Haec tamen Aegyptia quondam, nunc et sacra Romana sunt. Ceres facibus accensis et serpente cir-9 cumdata, errore subreptam et corruptam Liberam anxia et sollicita vestigat; haec sunt Eleusinia. Et quae Jovis sacra sunt? Nutrix capella est, et avido patri subtrahitur infans, 10 ne voretur, et Corybantum cymbalis, ne pater audiat vagitus, 67) tinnitus eliditur. 68) Cybele Dyndimena pudet 11 dicere! adulterum suum infeliciter placitum, quoniam et ipsa deformis et vetula, ut multorum deorum mater, ad stuprun inlicere non poterat, exsecuit, ut deum scilicet faceret eunuchum. Propter hancf abulam Galli eam et semiviri, suì 12 corporis supplicio colunt. Haec jam non sunt sacra, tormenta sunt. Quid formae ipsae et habitus? nonné arguunt ludibria 13 et 69) dedecora deorum vestrorum? Vulcanus claudus deus et debilis; Apollo tot aetatibus levis; Aesculapius bene barbatus, etsi semper adolescentis Apollinis filius; Neptunus glaucis oculis, Minerva caesiis, bubulis Juno, pedibus Mercurius alatis, Pan ungulatis, Saturnus compeditis; Janus vero frontes

62) Ms. id.: prodigiis.

63) Idem: novis frugibus.

64) Idem: illi.

65) Ms. Reg., autoritate Heraldi: despicis, autoritate Rigaltii : de spicis.

[blocks in formation]

14 duas gestat, quasi ut aversus incedat. Diana interim est alte succincta venatrix, et Ephesia mammis multis et 79) uberibus exstructa, et Trivia trinis capitibus et multis manibus 15 horrifica. Quid? ipse Jupiter vester modo imberbis statuitur, modo barbatus locatur, et quum Hammon dicitur, habet cornua, et quum Capitolinus, tunc gerit fulmina, et quum Latiaris, cruore perfunditur, et quum Feretrius, non 71) aditur.' Et ne longius multos Joves obeam, tot sunt Jovis monstra, 16 quot nomina. Erigone suspensa de laqueo est, ut virgo inter astra 2)ignita sit. Castores alternis moriuntur, ut vivant; Aesculapius ut in Deum surgat, fulminatur; Hercules ut hominem exuat, 73) Oetaeis ignibus concrematur.

XXII.

1 Has fabulas et errores et ab imperitis parentibus discimus et, quod est gravius, ipsis studiis et disciplinis elaboramus, carminibus praecipue poetarum, qui plurimum quantum 2 veritati ipsa sua autoritate nocuere. Et Plato ideo praeclare Homerum illum inclytum, laudatum et coronatum, de civitate, 3 quam in sermone instituebat, ejecit. Hic enim praecipuus bello Troico deos vestros, etsi ludos facit, tamen in hominum rebus et actibus miscuit; hic eorum paria composuit, 4 sauciavit Venerem, Martem vinxit, vulneravit, fugavit. Jovem narrat a Briareo liberatum, ne a diis ceteris ligaretur; et Sarpedonem filium, quoniam morti non poterat eripere, cruentis imbribus flevisse; et loro Veneris illectum, flagrantius, quam in adulteras soleat, cum Junone uxore concum5 bere. Alibi Hercules stercora egerit, et Apollo Admeto pecus pascit; Laomedonti vero muros Neptunus instituit, nec mercedem operis infelix structor accepit; illic Jovis fulmen cum Aeneae armis in incude fabricatur, quum coelum et fulmina et fulgura longe ante fuerint, quam Jupiter in Creta nasceretur; et flammas veri fulminis nec Cyclops potuerit imi6 tari, nec ipse Jupiter non vereri. Quid loquar Martis et Veneris adulterium deprehensum? et in Ganymedem Jovis stuprum coelo consecratum? Quae omnia in hoc prodita, ut 774) vitiis hominum quaedam autoritas pararetur. His atque hujusmodi figmentis et mendaciis dulcioribus corrumpuntur ingenia puerorum, et 75) iisdem fabulis inhaerentibus ad us

70) Ms. Reg.: veribus.

71) Idem Ms.: auditur.
72) Idem: ignata,

73) Idem: Henneis.

74) Ms. Reg. aut. Rigalt: judiciis.

75) Ms. idem: hisdem.

1

que suumae aetatis robur adolescunt, et in iisdem opinionibus miseri consenescunt, quum sit veritas obvia, sed requirentibus. Saturnum enim principem hujus generis et exami-8 nis omnes scriptores vetustatis, Graeci Ramanique, hominem prodiderunt. Scit hoc Nepos et Cassius in historia, et Thallus ac Diodorus hoc loquuntur. Is itaque Saturnus Creta pro-9 fugus Italiam, metu filii saevientis, accessit, et Jani susceptus hospitio, rudes illos homines et agrestes multa docuit, ut Graeculus et politus, litteras imprimere, nummos signare, instrumenta conficere. Itaque latebram suam, quod tuto la-10 tuisset, vocari maluit Latium; et urbem Saturniam dedit de suo nomine, et Janiculum Janus, ad memoriam uterque posteritatis, reliquerunt. Homo igitur utique, qui fugit, homo uti-11 que, qui latuit, et pater hominis et natus ex homine. Terrae enim et coeli filius, quod apud Italos esset ignotis parentibus proditus, ut in hodiernum inopinato visos coelo missos, ignobiles et ignotos terrae filios nominamus. Ejus 12 filius Jupiter Cretae excluso parente regnavit, illic obiit, illic filios habuit; adhuc antrum Jovis visitur et sepulcrum ejus ostenditur, et ipsis sacris suis humanitatis arguitur.

XXIII.

Otiosum est ire per singulos et totam seriem generis 1 istius explicare, quum in primis parentibus probata mortalitas in ceteros ipso ordine successionis influxerit. Nisi forte 2 post mortem deos fingitis et pejerante Proculo deus Romulus, et Juba Mauris volentibus deus est, et divi ceteri reges, qui consecrantur non ad fidem numinis, sed ad honorem emeritae potestatis. Invitis his denique hoc nomen adscribitur; optant 3 in homine perseverare; fieri se deos metuunt; etsi jam senes, nolunt. Ergo nec de mortuis dii, quoniam Deus mori non 4 possit, nec de natis, quoniam moritur omne, quod nascitur; divinum autem id est, quod nec ortum habet, nec occasum. Cur enim, si nati sunt, non hodieque pascuntur? nisi forte 5 jam Jupiter senuit et partus in Junone defecit, et Minerva canuit, antequam peperit. An ideo cessavit ista generatio, quoniam nulla hujusmodi fabulis praebetur adsensio? Cete-6 rum si dii creare possent, interire non possent: plures totis hominibus deos haberemus, ut jam eos nec coelum contineret, nec aër caperet, nec terra gestaret. Unde manifestum est, homines illos fuisse, quos et natos legimus et mortuos scimus. Quis ergo dubitat horum imagines consecratas vul- 7 gus orare et publice colere? dum opinio et mens imperitorum artis concinnitate decipitur, auri fulgore praestringitur, argenti nitore et candore eboris hebetatur? Quod si in animum 8

quis inducat, tormentis quibus et quibus machinis simulacrum omne formetur: erubescet timere se materiem ab artifice, ut 9 deum faceret, illusam. Deus enim ligneus, rogi fortasse vel infelicis stipitis portio, suspenditur, caeditur, dolatur, runcinatur; et deus 76) aureus vel argenteus de immundo vasculo saepius*), ut factum Aegyptio regi, conflatur, tunditur malleis et incudibus figuratur; et lapideus caeditur, scalpitur et ab impurato homine laevigatur; nec sentit suae nativitatis injuriam, ita, ut nec postea de vestra 'veneratione 10 culturam. Nisi forte nondum deus saxum est, vel lignum, vel argentum. Quando igitur hic nascitur? Ecce funditur, fabricatur, scalpitur, nondum deus est; ecce plumbatur, construitur, erigitur, nec adhuc deus est; ecce ornatur, secratur, oratur, tunc postremo deus est, quum homo illum voluit et dedicavit.

1

XXIV.

con

Quanto 77) verius de diis vestris animalia muta naturaliter judicant, mures, hirundines, milvi! Non sentire eos sciunt, 78) rodunt, inculcant, insident, ac nisi abigatis, in ipso 2 dei vestri ore nidificant. Araneae vero faciem ejus intexunt, et de ipso capite sua fila suspendunt; vos tergitis, mundatis, eraditis, et illos, quos facitis, protegitis et timetis, dum unusquisque vestrûm non cogitat, prius se debere Deum nosse, 3 quam colere; dum inconsulte gestiunt parentibus obedire; dum fieri malunt alieni erroris accessio, quam sibi credere; dum nihil ex his, quae timent, norunt: sic in auro et argento avaritia consecrata est, sic statuarum inanium consignata 4 forma, sic nata Romana superstitio. Quorum ritus si percenseas, ridenda quam multa, multa etiam miseranda sunt. Nudi cruda hieme discurrunt, alii incedunt pileati, scuta vetera circumferunt, pelles caedunt, mendicantes 79) vicatim 5 deos ducunt. Quaedam fana semel anno adire permittunt, quaedam in totum nefas visere 80) est; quaedam viro non licet, et nonnulla absque feminis sacra sunt; etiam servo quibusdam caerimoniis interesse piaculare flagitium est. Alia sacra coronat univira, alia multivira, et magna religione con6 quiritur, quae plura possit adulteria numerare. Quid? qui sanguine suo libat et vulneribus suis supplicat, non profanus

76) Ms. Reg.: aereus.

*) Ms.: ut saepius.
77) Idem: quanta vero.

78) Idem: norunt.

79) Ms. Reg.: vicantes.

80) Idem, autoritate Rigaltii: Est, quo viro non licet.

« PoprzedniaDalej »