M. Minucii Felicis Octavius give Dialogus Christiani Octavius oder Schutzschrift für das Christenthum, new herausg., erklärt und übers. von J.H.B. Lübkert

Przednia okładka

Z wnętrza książki

Co mówią ludzie - Napisz recenzję

Nie znaleziono żadnych recenzji w standardowych lokalizacjach.

Wybrane strony

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 133 - Adfirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent.
Strona 66 - Plato partes orbis nunc inundare nunc alternis vicibus ardescere, et cum ipsum mundum perpetuum et insolubilem diceret esse fabricatum, addit tamen, ipsi artifici deo soli et solubilem et esse mortalem. Ita nihil mirum est, si ista moles ab eo, quo exstructa est, destruatur. 5 " Animadvertis, philosophos eadem disputare quae dicimus, non quod nos simus eorum vestigia subsecuti, sed quod illi de divinis praedicationibus prophetarum umbram interpolatae veritatis imitati sint.
Strona 78 - Saepe ex socero meo audivi, cum is diceret socerum suum Laelium semper fere cum Scipione solitum rusticari eosque incredibiliter repuerascere esse solitos, cum rus ex urbe, tanquam e vinculis, evolavissent. Non audeo dicere de talibus viris, sed tamen ita solet narrare Scaevola, conchas eos et umbilicos ad Caietam et ad Laurentum legere consuesse, et ad omnem animi remissionem ludumque • Vitam nullam corresponds to the Platonic /Ji'ov ov jiuurov (Apol.
Strona 68 - Et tamen facultates, si utiles putaremus, a deo posceremus: utique indulgere posset aliquantum cuius est totum. Sed nos contemnere malumus opes quam continere, innocentiam magis cupimus, magis patientiam flagitamus, malumus nos bonos esse quam prodigos.
Strona 64 - ... qui innocentiam colit, Domino supplicat ; qui justitiam, Deo libat ; qui fraudibus abstinet, propitiat Deum ; qui hominem periculo surripit, optimam victimam caedit . . . apud nos religiosior est ille qui justior.
Strona 49 - Tu in caelo summam potestatem dividi credas et scindi veri illius ac divini imperii totam maiestatem, cum palam sit parentem omnium deum nec principium habere nec terminum, qui nativitatem omnibus praestet, sibi perpetuitatem, qui ante mundum fuerit sibi ipse pro mundo, qui universa, quaecumque sunt, verbo iubet, ratione...
Strona 67 - Vide adeo, quam in solacium nostri resurrectionem futuram omnis natura meditetur. Sol demergit et nascitur, astra labuntur et redeunt, flores occidunt et revivescunt, post senium arbusta frondescunt, semina nonnisi corrupta revirescunt; ita corpus in saeculo, ut arbores in hiberno : occultant virorem ariditate mentita.
Strona 41 - Occultis se notis et insignibus noscunt et amant mutuo paene antequam noverint : passim etiam inter eos velut quaedam libidinum religio miscetur, ac se promisce appellant fratres et sorores, ut etiam non insolens stuprum intercessione sacri nominis fiat incestum. Ita eorum vana et demens 3 superstitio sceleribus gloriatur. Nec de ipsis, nisi subsisteret veritas, maxime nefaria et honore praefanda sagax fama loqueretur.
Strona 64 - Et cum homo latius maneam, intra imam sediculam vim tantse majestatis includam ? Nonne melius in nostra dedicandus est mente : in nostro imo consecrandus est pectore?
Strona 42 - Et de convivio notum est: passim omnes loquuntur: id etiam Cirtensis nostri testatur oratio. Ad epulas solemni die coeunt, cum omnibus liberis, sororibus, matribus, sexus omnis homines et omnis aetatis. Illic post multas epulas, ubi convivium caluit...

Informacje bibliograficzne