Obrazy na stronie
PDF
ePub

CARMEN II.

Pueros a teneris annis ad militarem civilemque virtutem et pietatem informandos esse docet.

ANGUSTAM, amici, pauperiem pati
Robustus acri militia puer
Condiscat; et Parthos feroces

Vexet eques metuendus hasta :
Vitamque sub divo et trepidis agat
In rebus. Illum ex mœnibus hosticis
Matrona bellantis tyranni
Prospiciens, et adulta virgo,

1. Robustus, h. e. firmi robustique corporis, durus; opponitur puero molliter educato et ferendis laboribus impari; possis quoque jungere: robustus acri militia, h. e. factus per acrem et strenuam militiam robustior.

Angustam pauperiem, duriorem illam sortem, qua rebus in angustum contractis contentus esse debet miles. - amice pati, græce: åɣaπnτüç qέpav, h. e. lubenter sive promto paratoque animo ferre; quod enim fit amice, id quoque promto paratoque animo fieri solet. Tamen legendum amici; quamvis plures manuscripti habeant amice.-Vexet, premat et fortiter invadat. - eques, sc. adver-us Parthos equitatu pugnandum erat.metuendus hasta, ornatius quam has sub divo, sub aere, in cas

tatus.

5

tris, ut soli ac frigori corpus assuescat. trepidis in rebus, vitam agat in rebus trepidis, periculosis, in summo discrimine, ne animus ad subita belli expavescat. Res trepida adeo in bello sunt, ubi res in summum discrimen adductæ sunt, maxime quæ nec opinantes opprimunt ac percellunt. Ita Livius, Silius et alii. Hoc loco particulam et tollere vult Doëring; non video autem qua de causa. Hæc enim particula quamdam vim habere mihi videtur; vitam enim agere oportet non solum sub divo, quod fieri possit sine magno discrimine, sed et, sed etiam in rebus trepidis, periculosis, quod multo gravius est.

6. Junge Matrona (honestius pro: uxor) et adulta virgo (pro: filia nubilis) bellantis tyranni prospiciens

Suspiret eheu! ne rudis agminum
Sponsus lacessat regius asperum
Tactu leonem, quem cruenta

Per medias rapit ira cædes.

Dulce et decorum est pro patria mori :
Mors et fugacem persequitur virum,
Nec parcit inbellis juventæ
Poplitibus timidove tergo.
'Virtus, repulsæ nescia sordidæ,
Intaminatis fulget honoribus;

illum (h. e. tam egregiæ fortitudinis militem) suspiret (suspirando in hæc verba erumpat): eheu! ne, etc. - Prospiciens, ut Antigone e manibus Thebanis apud Eurip. Phonis. 90; cf. Hom. Iliad. III, 154; Hes. Scut. Herc. 241. rudis agminum, pugnandi inter agmina, sive artis bellicæ imperitus.asperum tactu leonem, Romanum leoni accessu difficili in pugna simillimum ; viri fortis autem cum leone comparatio frequentissima; sic apud Diotimum Ep. IX in Anthol. Gr. t. I, p. 186 : Oùðè λéov ὣς δεινὸς ἐν εὔρεσιν, ὡς ὁ Μίκωνος, etc. Cl. Mitsch. laudat Sil. Ital. VII, 401, ubi de Hannibale : « Jam cernes Libycum hunc vallo adsultare leo·cruenta ira, sævus impe

nem. »

[blocks in formation]

ΙΟ

15

immunes sint. Comparant notissimum illud Tyrtzi : Τεθνάμεναι γὰρ καλὸν ἐπὶ προμάχοισι πεσόντα Ανδρ' ἀγαθὸν περὶ ἡ πατρίδι μαρνάμενον.— Mors et fugacem persequitur virum, ad illud Simonidis : ὁ δ ̓ αὖ Θάνατος ἔκιχε καὶ τὸν φυγόμαχον. - Nec par cit Poplitibus, hostis enim, fugientem hostem persecutus, ejus poplitibus inprimis cædendis intentus fuit; hinc Numidæ apud Livium, XXII, 43, << terga ferientes et poplites cædentes stragem ingentem fecisse » dicuntur; Virgil. Æn. IX, 762 : « Principio Phalarim, et, succiso poplite, Gygen Excipit. » Cf. Æn. X, 699.

17. Præter virtutem bellicam est alia, qua imbuendi sunt pueri, ea nempe, quæ repulsæ nescia sordidæ, Intaminatis fulget honoribus; ad hanc virtutem, quam civilem dixeris, refer vitæ honestatem, integritatem, prudentiam, sapientiam et rerum civilium administrandarum scientiam; in quibus omnibus si quis factus est conspectior, is nunquam in petendis honoribus contumeliosam repulsam fert; in iis fungiendis autem semper

Nec sumit, aut ponit secures

Arbitrio popularis auræ.

Virtus, recludens immeritis mori
Cælum, negata tentat iter via;
Cœtusque vulgares et udam

Spernit humum fugiente penna.

Est et fideli tuta silentio
Merces vetabo, qui Cereris sacrum

dignitatem suam tuetur.-Intaminatis fulget honoribus, quia neutiquam auræ popularis arbitrio, sed virtutis suæ præsidio nixus tam suscipit quam deponit magistratus. Sic mihi quidem hic locus, in cujus sensu explanando adeo laboratum est, satis expeditus videtur. sordida; ad vim hujus epitheti maxime adverti debet; potest enim in petendis honoribus vir bonus quoque repulsam ferre, sed non sordidam et contumeliosam, quam ii tantum ferunt, qui malis artibus ad summos honores enituntur; sordida igitur exempli causa fuit repulsa, quam in consulatus ambitu tulit vir pessimi ingenii Catilina; non sordida, quam Cato, vir justissimus, tam in præturæ quam consulatus petitione expertus est. secures pro fasces, et hoc pro summo magistratu. Sumere et ponere fasces proprie de iis dicebatur qui consulatum aut præturam inibant aut relinquebant, sicut in lege Julia: << Prior fasces sumit. » — arbitrio popularis auræ ; is enim qui, non sua virtute, sed aura populi magistratum assecutus est, eum ex metu populi amittit. De ejusmodi homine Noster lib. I, epist. 16: «Qui dedit hoc hodie, cras, si volet, aufe

20

25

ret ut, si Detulerit fasces indigno, detrahet idem. Pone, meum est, inquit; pono tristisque recedo. »

ne

21. Est hæc illa virtus, quæ cultores suos a terra in cælum evectos immortalitatis præmio afficit. gata tentat iter via, plenius pro : negatam viam, vel negatum iter tentat, h. e. via, ceteris vulgaris conditionis hominibus haud patente, ad cælum enititur. Cf. Virg. Æn. VI, 130. Cœtusque vulgar. ignobilioris vulgi turbam. Cic. de Senect. 23 : « O præclarum diem, quum ad illud divinum animorum concilium cœtumque proficiscar, quumque ex hac turba et colluvione discedam. » — udam, humoribus squallentem, vel udis nebulis obductam; hinc apud Val. Flacc. I, 10: « Eripe me populis et habenti nubila terræ. » — - fugiente penna, dum celeri volatu ad cælum tendit.

25. Hæc pars odæ ad religionem pertinet, cujus officia informandæ juventuti non minus utilia sunt, quam bellica et civilis virtus quam antea laudavit poeta. Notat autem unam pietatis partem, maxime apud Græcos insignem, nempe silentium de sacris mysteriis.-vetabo, qui Cereris, etc. cavebo mihi, ne perfidus vel impiæ

Volgarit arcanæ, sub îsdem
Sit trabibus, fragilemve mecum
Solvat phaselon. Sæpe Diespiter
Neglectus incesto addidit integrum :
Raro antecedentem scelestum
Deseruit pede Pœna claudo.

istius in rebus arcanis enuntiandis
levitatis homo, exempli causa, qui
Cereris mysteria evulgarit, una me-
cum vel habitet, vel naviget; h. e. in
perfidi vel perjuri hominis societate
equidem esse nolo.-Cereris arcana
sacrum, sacra Eleusinia; in quibus
cum summa religione reticenda essent
arcana: hominem temere res arcanas
effutientem comparat poeta cum isto
scelesto, qui aliquid ex illis sacris vul-
gaverit. sub iisdem trabibus, duo-
pópics, dμótoixos; apposite in hanc
rem Cl. Mitsch. laudat Callim. H. in
Cer. 118 : Δάματερ, μὴ τῆνος ἐμοὶ
φίλος, ὅς τοι ἀπεχθής Εἴη, μηδ' ὁμότοι-

χος.

30

integ. Jupiter enim neglectus, h. e. hominum impietate læsus, sæpe innocentem scelesto addere, h. e. innocentem, si in societate scelesti est, una cum eo punire solet. Valuit hæc de pœnis divinis jam apud antiquissimos populos opinio, ideo inprimis, ut homines ob detestabile, quod scelesti apud alios sibi contrahunt, odium a sceleribus committendis deterrerentur, propagata; locus classicus de communi illa veterum opinione est apud Euripid. Sept. c. Thebas, 606 seqq.

Diespiter, Jupiter; cf. supr. I, 34,8.— - Raro antec. scel. Deseruit pede Pona claudo. Vulgarem sententiam : «< scelestus enim justam pœnam effugere non potest » aptissima imagine expressit; Porra nempe, ut Dea (Nemesis, Aixn) tamdiu scelestum claudo vel tardo pede subsequi fingitur, usque dum eum assecuta est. Notissimum est illud Tibulli, I, 9, 4: « Sera tamen tacitis Pœna venit pedibus; »> «<lentoque irrepunt agmine pœnæ. » Stat. Theb. V, 60. Multa in hanc sententiam exempla e Græcis 29. Sæpe Diesp. Negl. inc. add. inprimis poetis congessit Cl. Mitsch.

- fragil. mecum Solvat phas. phaselus, navicula qua Ægyptii inprimis utebantur, longior et angustior, a phaselo (gallice: fève) cujus formam fere referebat; jam pro quovis navigii genere ; epitheton fragilis phaselo inprimis, ex terra tosta quippe confecto, bene convenit; hinc phaseli fictiles dicuntur Juvenali XV, 127. In sententiam Cl. Mitsch. comparat Eurip. Electr. 1334.

ANALYSIS. Quum Romani a priscæ disciplinæ severitate paulatim in mollitiem, luxum et alia vitia degenerassent; poeta, primam hujus mali labem a perversa educandi ratione repetendam esse censens, graviter populares suos monet, ut antiquas gentis Romanæ virtutes recolendo pueros suos inprimis

fortitudini, sapientiæ et religioni per silentium de sacris arcanis servandum designatæ, mature assuefaciant. Jam vero quum sententiæ laxiore, ut carminis lyrici ferebat indoles, in hoc quoque carmine inter se nexæ sint vinculo, id adeo nonnullis fraudi fuit, ut, quum ratio, qua eas inter se conciliarent, non suppeteret, hoc carmen ex tribus diversis aliis conflatum esse statuerent. Sed bene se res habet. Sententiæ ita fere se excipiunt : Si antiquam gentis nostræ gloriam amplius tueri volumus, relictis rebus omnibus, pueros nostros mature in perferendis belli laboribus exercere, ad mortis pro patria susceptæ decus inflammare, ab ignaviæ autem dedecore deterrere, et sic eos metuendos hostibus nostris reddere debemus. Sed præter fortitudinem est alia virtus, ad cujus studium mature adducendi sunt pueri, quæ, quum minime ad auræ popularis arbitrium se accommodet, sed semet ipsam suo ipsius tueatur præsidio, neque in petendis honoribus ignominiosam repulsam fert, neque in iis fungendis contumeliæ cujusdam nota contaminatur, immo immortalitatis præmio afficitur. Ad hanc accedat Deorum observantia, quæ maxime apparet in servando de sacris mysteriis silentio. In quarum virtutum commendatione quis non sentit generosiorem spiritum, quo suos amicos vere Romanus accendere cupit?

CARMEN III.

Justitiæ et constantiæ laus; Romuli apotheosis.

JUSTUM ac tenacem propositi virum,
Non civium ardor prava jubentium,
Non vultus instantis tyranni

Mente quatit solida, neque Auster,

1. Just. ac ten. propositi virum, virum probum, et in iis, quæ semel bona et honesta esse intellexit, inconcusso animo persistentem; laudat igitur eam tantum constantiam, quam vir justus in rebus justis probat.

ardor, furor. - prava, intellige res novas, seditiones, et quicquid pravi cives contra civitatis salutem et incolumitatem moliuntur. — juben

HIOR. I.

tium, imperantium, imperiose postulantium. — vultus, minax nempe et torvus. Mente quatit solida, ita impellere et concutere valet, ut mens ejus solida, h. e. immobilis, de statu suo dejiciatur. Bene ad rem comparant illud Juvenal. VIII, 79 : « Phalaris licet imperet ut sis Falsus, et admoto dictet perjuria tauro. >>

4. Neque Auster, Dux inquieti 17

« PoprzedniaDalej »