MORALIS ET DOGMATICA REVERENDI ET ERUDITISSIMI DOMINI PETRI DENS, IN UNIVERSITATE LOVAN. S. THEOLOGIÆ LICENTIATI, ECCLESIÆ ME- NECNON SEMINARII ARCHIEP. PRÆSIDIS, ETC. EDITIO NOVA, ET ABSOLUTISSIMA, QUIPPE CUI NUNC PRIMUM ACCEDUNT EPITOME EX OPERIBUS BENEDICTI XIV. NECNON ET VARIE SUMMORUM PONTIFICUM, PRÆSERTIM VERO EJUSDEM PONTIFICIS CONSTITUTIONES, LITERÆ ENCYCLICÆ ETC. TOMUS VII. COMPLECTENS TRACTATUS DE EXTREMA UNCTIONE. ORDINE, MATRIMONIO, ET QUATUOR NOVISSIMIS. DUBLINII: EX TYP. RICHARDI COYNE, IN VIA VULGO DICTA CAPEL-STREET; TYPOG. ET MDCCCXXXII. IN TRACTATU DE JEJUNIO No. 273, PAG. 438. AUTHOR agens de Bullâ Benedicti XIV., confundit eandem refectionem cum eodem die; in eâdem quippè refectione non licet carnes et pisces mixtis epulis comedere tùnc quandò de abstinentiâ dispensatum est; licet autem eodem die: v. g. Si quis in quadragesimâ die dominico pransus sit carnibus, nihil vetat quin pro cœnâ ad abstinentiæ rigorem redeat, edendo pisces. Cæterùm adeò expressis verbis EANDEM MENSAM, PERMIXTAS EPULAS, Pontifex declaravit, ut dum eam prohibitionem de eodem die interpretatur Author, Bullam Pontificis non legisse aut amisisse ex memoriâ videatur. |