Q. Horatius Flaccus: Briefe ... (2. aufl.)

Przednia okładka
Weidmannsche buchhandlung, 1898
 

Wybrane strony

Inne wydania - Wyświetl wszystko

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 271 - ... conversis studiis aetas animusque virilis quaerit opes et amicitias, inservit honori, commisisse cavet quod mox mutare laboret. multa senem circumveniunt incommoda, vel quod quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti...
Strona 268 - Troiae qui mores hominum multorum vidit et urbes.' non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat, Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdin. nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri, nec gemino bellum Troianum orditur ab ovo : semper ad eventum festinat et in medias res non secus ac notas auditorem rapit, et quae desperat tractata nitescere posse relinquit, 150 atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, primo ne medium, medio ne discrepet imum.
Strona 267 - Priami cantabo et nobile bellum. ' quid dignum tanto feret hic promissor hiatu ? parturient montes, nascetur ridiculus mus. quanto rectius hic qui nil molitur inepte : 140 ' die mihi, Musa, virum, captae post tempora Troiae qui mores hominum multorum vidit et urbes.
Strona 155 - Libera per vacuum posui vestigia princeps, Non aliena meo pressi pede. Qui sibi fidit, Dux regit examen. Parios ego primus iambos Ostendi Latio, numeros animosque secutus Archilochi, non res et agentia verba Lycamben. Ac ne me foliis ideo brevioribus ornes, Quod timui mutare modos et carminis artem ; Temperat Archilochi Musam pede mascula Sappho, Temperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar, Nec socerum quaerit, quem versibus oblinat atris, Nec sponsae laqueum famoso carmine nectit.
Strona 20 - De te pendentis, te respicientis amici. 105 Ad summam : sapiens uno minor est Jove, dives, Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum, Praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est. EPISTOLA II. TROJANI belli scriptorem, maxime Lolli, Dum tu declamas Romae, Praeneste relegi, Qui, quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non, Planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit.
Strona 169 - Post ingentia facta deorum in templa recepti, Dum terras hominumque colunt genus, aspera bella Componunt, agros assignant, oppida condunt, Ploravere suis non respondere favorem Speratum meritis.
Strona 248 - Cui lecta potenter erit res , «> Nee facundia deseret hunc, nee lucidus ordo. Ordinis haec virtus erit, et Venus, aut ego fallor, Ut...
Strona 249 - Ordinis haec virtus erit et venus, aut ego fallor, ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici, pleraque differat et praesens in tempus omittat.
Strona 243 - HIIMANO capiti cervicem pictor equinam Jungere si velit, et varias inducere plumas Undique collatis membris, ut turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne, Spectatum admissi risum teneatis, amici...
Strona 254 - ... doctus iter melius : mortalia facta peribunt ; nedum sermonum stet honos et gratia vivax. multa renascentur quae iam cecidere, cadentque 70 quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus, quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.

Informacje bibliograficzne