Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Tria Symbola Catholica.

Symbolum Apostolicum.

Credo in Deum, Patrem omnipotentem, Creatorem coeli

et terrae.

Et in Jesum Christum, Filium ejus unicum, Domínum nostrum. Qui conceptus est de Spiritu Sancto. Natus ex Maria virgine. Passus sub Pontio Pilato. Crucifixus, mortuus et sepultus: descendit ad inferna, tertia die resurrexit a mortuis. Ascendit ad coelos. Sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Inde venturus est judicare vivos et

mortuos.

Credo in Spiritum Sanctum: Sanctam ecclesiam Catholicam: Sanctorum communionem: Remissionem peccatorum: Carnis resurrectionem: Et vitam aeternam, Amen.

Symbolum Nicaenum.

Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae visibilium omnium et invisibilium.

Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia secula: Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero: genitum non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem, descendit de coelis, et incarnatus est de Spiritu Sancto, ex Maria virgine, et homo factus est: crucifixus etiam pro nobis, sub Pontio Pilato, passus et sepultus est: et resurrexit tertia die, secundum scripturas: et ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Patris, et iterum venturus est in gloria,,judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis.

Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit: qui cum Patre et Filio simul adoratur et glorificatur: qui locutus est per Prophetas. Et unam sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum: et exspecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi seculi, Amen.

Symbolum Athanasii contra Arianos scriptum.

Quicunque vult salvus esse, ante omnia opus est, ut teneat Catholicam fidem.

Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit, absque dubio in aeternum peribit.

Fides autem Catholica haec est, ut unum Deum in Trinitate et Trinitatem in unitate veneremur.

Neque confundentes personas, neque substantiam separantes.

Alia est enim persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti.

Sed Patris et Filii et Spiritus sancti una est Divinitas, aequalis gloria, et coaeterna majestas.

Qualis pater, talis Filius, talis Spiritus Sanctus.
Increatus Pater, increatus Filius, increatus Spiritus

Sanctus.

Immensus Pater, immensus Filius, immensus Spiritus

Sanctus.

Aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus Spiritus Sanctus.

Et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus;

Sicut non tres increati, nec tres immensi, sed unus increatus, et unus immensus.

Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus Sanctus;

Et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens.

Ita Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus;
Et tamen non tres Dii, sed unus est Deus.

Ita Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus Spiritus Sanctus;

Et tamen non tres Domini, sed unus est Dominus. Quia sicut singulatim unamquamque personam Deum ac Dominum confiteri, Christiana veritate compellimur;

Ita tres Deos, aut tres Dominos dicere, Catholica religione prohibemur.

Pater a nullo est factus, nec creatus, 'nec genitus. Filius a Patre solo est: non factus, nec creatus, sed genitus.

Spiritus Sanctus à Patre et Filio non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens.

non

Unus ergo Pater, non tres Patres: unus Filius, tres Filii: unus Spiritus Sanctus, non non tres Spiritus

Sancti.

Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil majus aut minus;

Sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales: ita, ut per omnia, sicut jam supra dictum est, et Trinitas in unitate et unitas in Trinitate veneranda sit.

Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate sentiat.

Sed necessarium est ad aeternam salutem, ut incarnationem quoque Domini nostri Jesu Christi fideliter credat.

Est ergo fides recta, ut credamus et confiteamur, quia Dominus noster Jesus Christus, Dei filius, Deus et homo est.

Deus ex substantia Patris ante secula genitus, et homo ex substantia Matris in seculo natus.

Perfectus Deus, perfectus homo, ex anima rationali et humana carne subsistens.

Aequalis patri secundum divinitatem, minor Patre secundum humanitatem.

Qui, licet Deus sit et homo, non duo tamen, sed unus est Christus. Unus autem non conversione Divinitatis in carnem, sed assumtione humanitatis in Deum.

Unus omnino, non confusione substantiae, sed unitate personae.

Nam sicut anima rationalis et earo unus est homo: ita Deus et homo unus est Christus.

Qui passus est pro nostra salute: descendit ad inferos: tertia die resurrexit a mortuis.

Ascendit ad coelos: sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis.

Inde venturus est judicare vivos et mortuos.

Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis.

Et reddituri sunt de factis propriis rationem.

Et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam: qui vero mala, in ignem aeternum,

Haec est fides Catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit.

« PoprzedniaDalej »