Obrazy na stronie
PDF
ePub

et de leçons propres pour la fête de saint Maurice, protecteur du Duché. Le rit double fut accordé, mais la S. C. des Rites exigea qu'on lui soumît les leçons pour leur approbation.

Sabaudiæ. Ad petitionem Serenissimi ducis Sabaudiæ, ut inseratur in novo officio et kalendario officium sub ritu duplici, cum lectionibus propriis, de S. Mauritio martyre, ducatus Sabaudia protectore, S. R. C. respondendum censuit : Pietati ducum Sabaudiæ et illi populorum cumulate satisfiet, si in tota illa provincia dumtaxat S. Mauritii, eorum patroni, et sociorum festum duplici officio celebrabitur, quod fieri possc censet Congregatio. De lectionibus vero propriis quas petunt nihil certi statui potest, nisi illis huc transmissis, atque a Congregatione prius approbatis. Die 18 julii 1597.

4. L'office suivant, publié par le P. Dreves (Annal. hymn., XVIII, 159-161), se trouve à la fois dans le Bréviaire de saint Maurice de Vienne, qui est à la bibliothèque Chigi, à Rome, xve s.; le Brév. de Genève, imprimé à Genève, en 1479 et 1556; le Brév. de Vienne, imprimé à Lyon en 1489 et un ms. d'Agaune, xvII' s. Cet office est intitulé « In revelatione SS. Mauritii, Exuperii et Candidi. »

In I vesperis. Super psalmos.
Confortare, pugnans Ecclesia,
Tibi grandis adest lætitia;
Thebæorum felix militia
Morte cepit regna cœlestia;
Grata nimis ista victoria
Læta reddit horum solemnia.

Ad Magnificat. Ant.
O quam felix Thebaa legio,
Fulgens armis coelestis luminis,
Quæ, contempto mandato regio
Sui rubens colore sanguinis,
Miro cœlum replevit gaudio,
Zelo passa superni luminis.
Ad matutinum. Invitatorium
Exsultemus concinendo

Regi sæculorum,
Jubilemus congaudendo
Palmæ Thebæorum.
In 1 nocturno Antiph.
1. Ex Ægypti Thebis nata,
Thebæorum beata legio

Per baptismum post renata
Lucet orbi virtutum radio.
2. Zabdæ verbis Heliæ præsulis
Legiones insignes cunei
Peccatorum mundati maculis,
Christianæ subduntur fidei.
3. Cæsar Romam hos vocavit

Ad regni præsidium,
Cum collega designavit
Ad partes rebellium.

1 R. Fulget dies triumphi nobilis.
Legionis Thebaicæ,

Stirpe claræ, fide spectabilis,
Fama, gestis mirificæ.

. Ferrocæsæ pro Christi legibus,
In cœlorum translatæ sedibus.
2. Nutu Dei, præcepto Cæsaris,
Romam venit Thebæa legio,
Fulgens armis cœlestis luminis,
Fide constans, fortis in prœlio.
7. Mente Christo serviebat
Cæsari militia
Fierique satagebat

Deo placens hostia. 3 R. Fana volens honorari, Christi nomen abnegari, Christianos trucidari Rex scelestus præcipit. 7. Thebæorum felix cœtus Non obedit, immo lætus Mortem prius excipit.

In 2 Nocturno Antiph. 1. Sic in fide confirmantur

Papali colloquio,
Quod ab ea non mutantur
Morte vel supplicio.
2. Fit cœlestis ex Thebao

Cœtus voto compari,
Quæ sunt Dei reddens Deo,
Quæ Cæsaris Cæsari.

3. Hi virtute nobiles,

In armis et strenui, Plus fide spectabiles, Pro qua regnant mortui. 1. Flagrabat in sanctis militibus. Gloriosus ardor martyrii Fervevatque fides in cordibus Hortamentis sancti Mauritii.

y. Ex ardore patiendi

Colla dabant gladio,
Neci sese præferendi

Fiebat contentio.

2 R. Arma tenent nec resistunt, Ore silent, pede sistunt Tot milites strenui, Colla præbent, mortem petunt, Terram serunt, cœlum metunt Propter Christum mortui. 7. Incitante sancto Mauritio,

Concordante toto consortio.

3 Cedris altis excisis Libani

Liquor sacer emicuit,
Quo fluenta creverunt Rhodani,
Vallis Agauna rubuit.
7. Rubet lictor, rubet telum,
Rubet terra, rubet cœlum
Tot peremptorum sanguine.

In 3 nocturno Antiph.
1. Ab Ægypto sunt translati
Veræ vitis palmites
Et in cœlo transplantati
Per regis satellites.
2. Bis decima decollatur,

Ut tota cohors pereat,
Sed plus ex hoc animatur

Ut parem mortem subeat.
3. Ad lictores tandem læti
Collis nudis properant;
Armis spretis, pœnam leti

Propter Christum tolerant.
1. Thebæorum sancta militia
Reparata digna memoria,
Grandi pios replet lætitia,
Mira cunctis fulgens victoria.
. Cœlo rapto mortis supplicio
Victrix regnat adepto bravio.
2 R. Coeli congaudet curia
Thebæorum victoriæ,
Quos stravit regis furia,
Coronavit rex gloriæ.

. Cæsos cœli tulerunt agmina, Læta Christo canendo carmina. 3 R. Felix locus Agaunensis,

Tot sanctorum plenus reliquiis,
Quorum multis et immensis
Signis fulget, gaudet suffragiis.
. Et insignis urbs Galliæ,
Vienna vocata,
Sacro ducis militiæ
Capite dotata.

In laudibus Antiph.

1. Laudes sanctæ militiæ Thebææ mundus intonat, Ad augmentum lætitiæ

Tuba cœlestis resonat.
2. Hi prius ex militibus
Milites electi,
Post cum cœli regibus
Reges sunt effecti.

3. Miles dictus Victor præsagio,
Vere victor factus martyrio,
Thebæorum fuit collegio
Junctus morte,junctus et præmio.
4. Sonus vocis infantis mortui
Finem matris imponit luctui.
5. Thebæorum cuneus,

Deo carus moribus,
Candidus et rubeus,
Electus ex milibus.

Ad Benedictus Ant.

Cæsar dirus, fervens ira,

Coedi jubet code dira
Coetus Thebæorum,
Qui non cedunt, fide freti,
Sed ad letum currunt læti

Pro spe præmiorum.

In 2 vesperis. Ad Magnificat Ant.
Dux insignis Mauritius
Transit ad regni solium,
Magna septus militia,
Regnaturus felicius
Propter dictum consortium
Cum tam mira victoria.

5. Sur les instances de Mgr Angebault, évêque d'Angers, la S. C. des Rites a approuvé, en 1857, pour le diocèse l'office propre de S. Maurice, que je crois opportun de reproduire ici.

Die XXII septembris. In festo SS. Mauricii et sociorum martyrum, Ecclesiæ cathedralis titularium necnon totius diœcesis Andegavensis patronorum principalium.

Duplex 1 classis cum octava.

IN I VESPERIS

Ant. 1. Gloriosis laudum præconiis festa Martyrum Thebæorum hæc attollat Ecclesia, qui pro amore Christi Domini coronati martyrio, illi perpetuo conjuncti congaudent in cœlo.

Ps. Dixit Dominus cum reliq. de Dom. et loco ult. Ps. Laudate Dominum, omnes gentes.

2. Pretiosa est plane mors Christi Domini testium qui victrici martyrii laurea triumphantes, feliciter de perenni Sanctorum in cœlis lætantur consortio.

3. Fulget namque athleta Dei Mauricius, quasi cœleste sidus in mundo, et de sui gloria martyrii, et de premio suorum commilitonum incitamenti, 4. O. Maurici, dux Legionis egregie, attende tuorum vota famulorum : ut, qui triumphis collætantur certaminum, annuente Christi gratia, cujus virtute viriliter decertasti, supernorum socientur catervis.

5. O quam gloriosus es, egregie Martyr Maurici, qui pro Christi nomine feliciter passus es! Refulges in cœlestibus: ora pro nobis Deum.

Capitulum. Justorum animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis; visi sunt oculis insipientium mori, illi autem sunt in pace.

[blocks in formation]

. Lætamini in Domino, et exultate, justi. R. Et gloriamini, omnes recti corde.

Ad Magnif. Ant. Triumphant sancti Martyres Christi qui sub Maximiano mortem decreverunt suscipere, et cum sancto Mauricio regna cœlestia assumpserunt.

Oratio. Deus, qui es Sanctorum splendor mirabilis, quique hunc diem beatorum Martyrum tuorum Mauricii, Exuperii, Candidi, Victoris, Innocentii et Vitalis, cum Sociis eorum, martyrio consecrasti: da Ecclesiæ tuæ de natalitio tantæ festivitatis lætari ut apud tuam misericordiam exemplis eorum et precibus adjuvemur. Per Dominum,

Comm. præced.

Ad matutinum.

Invitat. Regem regum Dominum, venite adoremus; Quia ipse est corona sanctorum Martyrum.

Hymnus ut in I Vesperis.

IN I NOCTURNO

Ant. 1. Quanta excolendus est reverentia sacer ille locus, in quo tot pro Christo Martyrum millia ferro cæsa referuntur.

Ps. Beatus vir, cum reliq. de Comm. plur. Mart.

2. Hi sancti viri, in rebus bellicis strenui, virtute nobiles, scd fide nobiliores permanserunt.

3. Cumque missi ad sanctain Legionem venissent, strinxerunt in sanctos Martyres crudeles impie ferrum.

ỳ. Lætamini in Domino, et exultate, justi.

R. Et gloriamini, omnes recti corde.

De Epistola beati Apostoli ad Romanos. Lectio I. Cap. 8. Fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quicumque enim spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore; sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater). Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei : si autem filii, et hæredes hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi; si tamen compatimur, ut et conglorificemur. Existimo enim quod non sunt condigna passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat.

R. Beatus Mauricius Legionem sanctam admonuit, ut ad regna cœlestia properaret: Beatus Exuperius miles, Candidus et Victor, et beatus Innocentius junctis meritis se sociaverunt. . Pretiosa sunt Thebæorum corpora vulnerata, sancti Mauricii Sociorumque ejus. Beatus Exuperius.

[ocr errors]

Lectio II. Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem prædestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit. Quid ergo dicemus ad hæc? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat. Quis est qui condemnet? Christus Jesus, qui mortuus est, imo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.

R. Sancta Legio Agaunensium Martyrum, dum resisterent adversariis, Sacro duce Mauricio interveniente, immortalitatis compendium acquisierunt. . Sauctorum corporum sacer sanguis undas perfudit, pretiosorum Martyrum societas consecravit. Sacro.

Lectio III. Quis ergo nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an fames, an nuditas, an periculum, an persecutio, an gladius? (Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die: æstimati sumus sicut oves occisionis). Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, neque Angeli, neque Principatus, neque Virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino

nostro.

A. Beatus Mauricius, dux Legionis sacratissimæ, crudeli Cæsari christianitatis gratia respondit, dicens: Christiani sumus, christianos per

« PoprzedniaDalej »