Obrazy na stronie
PDF
ePub

68 Dicentes, Vaticinare nobis, Christe, quis sit qui te percussit.

69 Petrus autem sedebat extrà in aulâ; et accessit ad eum quaedam ancillula, dicens, Et tu cum Jesu Gabilaeo cras.

70 Ipse verò negavit coram omnibus, dicens, Nescio quid dicas.

71 Eum autem egredientem in vestiɔulum, vidit alia ancilla; et dixit iis qui erant illic, Et iste erat cum Jesu Nazareno.

72 Tunc rursus negavit cum jurejurando, dicens, Non novi homi

pem.

73 l'aullo post autem accesserunt qui astabant, et dixerunt Petro, Verè et tu ex ipsis es; nam et loquutio tua te manifestum facit.

74 Tunc coepit seipsum devovere et jurare, dicens, Non novi hominem. Et statim gallus misit vocem.

75 Et recordatus est Petrus verborum Jesu, qui dixerat ei, Priusquam gallus vocem mittat, ter me abnegabis. Et egressus extrà flevit amare.

M

CAP. XXVII.

ANE autem quum esset, consilium ceperunt omnes primarii sacerdotes et seniores populi adversùs Jesum, ut eum morte afficerent.

2 Et vinctum eum abduxerunt ac tradiderunt Pontio Pilato praesidi.

3 Tunc Judas, qui eum prodiderat, quum vidisset eum damnatum esse, poenitens retulit triginta argenteos nummos ad primarios sacerdotes et seniores;

4 Dicens, Peccavi, prodito sanguine innoxio. At illi dixerunt, Quid ad nos? tu videris.

5 Ipse verò projectis ilus nummis argenteis in templum, secessit; et profectus strangulavit sese.

6 Primarii autem sacerdotes, acceptis nummis illis argenteis, dixerunt, Non licet eus immittere in corbanam, quoniam preuun. sanguinis

est

7 Consilio autem capto, emerunt

ex eis agrum illum figuli, ad sepultu. ram hospitum :

8 Quapropter vocatus est ager ille Ager sanguinis, usque in hodiernum diem.

9 Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, di centem, Et acceperunt triginta nummos argenteos, pretium aestimati, qui aestimatus fuit a filiis Israël;

10 Et dederunt eos ad emendum illum agrum figuli, sicut injunxit mia hi Dominus.

11 Jesus autem stetit coram praeside: et interrogavit eum prae ses, dicens, Tune es ille rex Judaeorum? Dixit autem ei Jesus, Tu dicis.

12 Et quum ipse accusaretur a primariis sacerdotibus et senioribus, nihil respondit.

13 Tunc dicit ei Pilatus, Non au dis quàm multa adversùm te testifi centur?

14 Et non respondit ei ad ullum verbum; ita ut miraretur praeses valde.

15 Praeses autem singulis festis consueverat turbae dimittere unum vinctum, quem voluissent.

16 Habebant verò tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.

17 Ipsis igitur congregatis, dixit eis Pilatus, Utrum vultis dimittam vobis; Barabbam, an Jesum qui dicitur Christus?

18 Sciebat enim quòd per invidiam tradidissent eum.

19 Sedente autem eo in tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens, Nihil tibi rei sit cum justo illo: multa enim passa sum hodie in somnio propter eum.

20 Primarii verò sacerdotes et seniores persuaserunt turbae ut peteret Barabbam, Jesum verò perderet.

21 Respondens autem praeses dixit eis, Utrum e duobus illis vultis ut vobis dimittam? Ipsi verò dixerunt, Barabbam.

22 Dixit eis Pilatus, Quid igitur faciam Jesu, qui dicitur Christus? Dicunt ei omnes, Crucifigatur!

23 Praeses autem ait, At enim quid mali fecit? At illi ampliùs clamabant, dicentes, Crucifigatur!

24 Videns autem Pilatus se nihil proficere, sed majorem tumultum fieri, acceptâ aquâ, abluit manus coram turba, dicens, Innoxius ego sum a sanguine hujus justi: vos videritis. 25 Et respondens universus populus dixit, Sanguis ejus super nos et super filios nostros.

26 Tunc dimisit eis Barabbam : Jesum autem quum flagellâsset, tradidit ut crucifigeretur.

27 Tunc milites praesidis, quum abduxissent Jesum in praetorium, coegerunt ad eum universam cohortem. 28 Et quum exuissent eum, circumposuerunt ei chlamydem cocci

neam:

29 Et coronam e spinis contextam imposuerunt ejus capiti, et arundinem in dextram ejus: et genu ante eum summisso, illudebant ei, dicentes, Ave, rex Judaeorum.

30 Et quum inspuissent in eum, ceperunt arundinem illam, et verberabant caput ejus.

31 Et postquam illusissent ei, exuerunt eum chlamyde, indueruntque vestimentis suis: et abduxerunt eum ut crucifigerent:

32 Exeuntes autem invenerunt quendam Cyrenaeum, nomine Simonem; hunc angariaverunt ut attolleret crucem ejus.

33 Et quum venissent in locum qui dicitur Golgotha (quod est Calvariae locus),

34 Dederunt ei acetum bibendum cum felle mistum: et quum gustâsset, noluit bibere.

35 Postquam autem crucifixerunt eum, partiti sunt ejus vestimenta, sortem jacientes; ut impleretur quod dictum est a prophetâ, Partiti sunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam jecerunt sortem.

36 Et sedentes, servabant eum ilfit.:

37 Et imposuerunt super caput ejus crimen ipsius scriptum, HIC

EST IESVS REX ILLE IV DAEORVM.

38 Tunc crucifiguntur cum eo duc latrones; unus ad dextram, et alter ad sinistram.

39 Qui verò praeteribant conviciabantur, moventes capita sua,

40 Et dicentes, Tu qui destrus templum, et triduo aedificas, serva temetipsum: si Filius Dei es, descendito e cruce.

41 Similiter autem etiam primari sacerdotes illudentes cum scribis et senioribus, dicebant,

42 Alios servavit, seipsum non potest servare: si rex Israëlis est, descendat nunc e cruce, et credemus ei.

43 Confidit in Deo; eruat ipsum nunc, si placet ei: dixit enim, Filius Dei sum.

44 Idipsum autem etiam latrones, qui crucifixi erant cum eo, exprobrabant ei.

45 A sextâ autem horâ tenebrae factae sunt super universam regionem, usque ad horam nonam.

46 Circiter verò horam nonam exclamavit Jesus voce magnâ, dicens, Eli, Eli, lama sabachthani! hoc est, Deus mi, Deus mi, cur deseruisti me?

47 Quidam autem illic stantium, quum hoc audissent, dicebant, Eliam vocat iste.

48 Et statim currens quidam ex eis, quum acceptam spongiam implevisset aceto, et circumposuisset calamo, dedit ei ut biberet.

49 Reliqui verò dicebant, Sine, videamus an veniat Elias servaturus

eum.

50 Jesus autem quum rursum clamâsset voce magnâ, emisit spiritum.

51 Et, ecce, velum templi fissum est in duas partes, a summo usque ad imum; et terra mota est, et petrar fissae sunt:

52 Et monumenta aperta sunt; et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt;

55 Qui egressi e monumentis post resurrectionem ejus, introïerunt in

senctam urbem, et apparuerunt multis.

54 Centurio verò, et qui cum eo servabant Jesum, viso terrae motu, et iis quae facta fuerant, timuerunt vehementer, dicentes, Verè Filius Dei erat iste.

55 Erant autem illic mulieres multae e longinquo spectantes, quae sequutae fuerant Jesum a Galilaeâ, ministrantes ei;

56 Inter quas erat Maria Magdalene, et Maria mater Jacobi et Jose, et mater filiorum Zebedaei.

57 Quum autem serum diei esset, venit homo dives Arimathaeensis, nomine Josephus, qui et ipse discipulus fuerat Jesu :

58 Is adiit Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi

corpus.

59 Et Josephus, quum accepisset corpus, involvit illud sindone purâ.

60 Posuitque in monumento suo novo quod exciderat in petrâ; et advoluto saxo magno ad ostium monumenti, abiit.

61 Erat autem illic Maria Magdalene, et altera illa Maria, sedentes contra sepulcrum.

62 Postero autem die, qui est post parasceven, coacti sunt primarii sacerdotes et Pharisaei ad Pilatum,

63 Dicentes, Domine, meminimus planum illum dixisse, quum adhuc viveret, Tertio post die suscitabor.

64 Jube ergo munire sepulcrum usque in diem tertium; nequando veniant discipuli ejus nocte, et furentur eum; dicantque populo, Sus citatus est e mortuis: et erit ultimus error pejor priore.

65 Dixit eis Pilatus, Habetis cuscdiam: abite, munite sicut scitis. 66 Ipsi autem profecti munierunt sepulcrum, obsignato lapide cum custodiâ.

CAP. XXVIII.

tera illa Maria, ut spectarent sepul

crum.

2 Et, ecce, terrae motus factus est magnus: angelus enim Domini, quum descendisset e coelo, accessit, et evovit saxum ab ostio, sedebatque super illud.

3 Erat autem visus ejus ut fulgor et vestimentum ejus album sicut nix 4 Custodes autem perculsi sur prae ipsius timore, et facti sunt sicut mortui.

5 Respcr dens autem angelus dixit mulieribus, Vos verò ne timete; scio enim vos Jesum crucifixum quaerere.

6 Non est hic: resurrexit enim, prout dixit: adeste, videte locum ubi jacebat Dominus;

7 Et citò profectae dicite discipulis ejus, eum resurrexisse a mortuis: et, ecce, praeit vobis in Galilaeam; illic eum videbitis: ecce, dixi vobis.

8 Tunc egressae citò a monumento cum timore et gaudio magno, currebant, ut renunciarent discipulis ejus.

9 Ut autem proficiscebantur ut hoc renunciarent discipulis ejus, ecce Jesus occurrit eis, dicens, Avete. Illae verò accesserunt, et prehenderunt pedes ejus, et adoraverunt eum.

10 Tunc ait eis Jesus, Ne timete: abite, renunciate fratribus meis, ut abeant in Galilaeam, illic me videbunt.

11

Euntibus autem ipsis, ecce, quidam ex custodiâ venerunt in urbem, et renunciârunt primariis sacerdotibus omnia quae facta fuerant.

12 Ipsi verò congregati cum senioribus, consilioque capto, nummos multos dederunt militibus,

13 Dicentes, Dicite, Discipuli ejus nocte venerunt, et eum furati suv' nobis dormientibus.

14 Quòd si hoc auditum fuerit apud praesidem, nos persuadebimus ei, et securos vos praestabimus.

15 Ipsi verò, acceptâ pecuniâ, fecerunt sicut erant edocti : et divul XTREMO autem sabbato, quum gatus est ille sermo apud Judaeos usque ad hodiernum diemi.

E lucesceret in primum diem heb

domadis, venit Maria Magdalene, et al

16 Undecim autem illi discipuli

[blocks in formation]

'CAP. I.

RINCIPIUM evangelii Jesu

PChristi, Filii Dei;

2 Ut scriptum est in prophetis, Ecce, ego mitto nuncium illum meum ante faciem tuam, qui parabit viam

tuam coram te.

3 Vox clamantis in deserto, Parate viam Domini, complanate semitas ejus. 4 Baptizabat Joannes in deserto, et praedicabat baptismum resipiscentiae ad remissionem peccatorum.

5 Et exibat ad eum omnis Judaïca regio ac Hierosolymitae, et baptizabantur omnes ab eo in Jordane flumine, confitentes peccata sua.

6 Indutus autem erat Joannes pilis camelorum, et zonâ coriaceâ circa .umbos suos; et edebat locustas et mel silvestre.

7 Et praedicabat, dicens, Venit pone me qui validior me est, cujus non sum dignus qui incurvatus solvam corrigiam solearum.

8 Ego quidem baptizavi vos aquâ, se verò baptizabit vos Spiritu Sancto. 9 Et factum est diebus illis, ut JeBus, quum venisset a Nazarethâ urbe Galilaeae, baptizatus sit in Jordane a Joanne..

10 Et is statim ascendens ex aquâ vidit findi coelos, et Spiritum quasi combam descendere super eum: 11 E vox exstitit e coelis, Tu es

Filius ille meus dilectus, in quo acquiesco.

12 Statimque Spiritus eum expellit in desertum.

15 Et fuit illic in deserto dies quadraginta, tentante eum Satanâ: eratque cum feris: et angeli ministraban ei.

14 Postquam autem traditus fuit Joannes in custodiam, venit Jesus in Galilaeam, praedicans evangelium regni Dei;

15 Et dicens, Expletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; resipiscite, et credite evangelio.

16 Ambulans autem apud mare Galilaeae, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, jacientes rete in mare; erant enim piscatores:

17 Et dixit eis Jesus, Sequimini me, et faciam ut sitis piscatores hominum. 18 Et ipsi statim, omissis retibus suis, sequuti sunt eum.

19 Tunc progressus illinc paullulum, vidit Jacobum filium Zebedaei, et Joannem fratrem ejus, qui et ips in navigio sarciebant retia:

20 Statimque vocavit eos: et ipsi, omisso patre suo Zebedaeo in navigio cum mercenariis, sequuti sunt eum.

21 Et ingrediuntur Capernaum, statimque sabbato ingressus Jesus in synagogam docebat.

22 Et percellebantur super doctri

nå ejus: docebat enim eos ut auctoritatem habens, et non ut scribae.

23 Fuit autem in synagogâ eorum quidam, in quo erat spiritus impurus, qui exclamavit,

24 Dicens, Ah, quid nobis tecum, Jesu Nazarene? venisti ut perderes nos? novi te quis sis, nimirum Sancius ille Dei.

25 Et objurgavit eum Jesus, divens, Obmutesce, et exi ex eo. 26 Tunc, quum discerpsisset eum spiritus impurus, et amâsset voce magnâ, exiit ex eo.

27 Et expaverunt omnes, ita ut mutuò quaererent inter se, dicentes, Quid est hoc? quae doctrina nova baec, quod per potestatem imperat etiam spiritibus impuris, et auscultant ei?

28 Emanavit autem fama ipsius in totam regionem circumjacentem Galilaeae.

29 Et statim e synagogâ egressi, venerunt domum Simonis et Andreae cum Jacobo et Joanne.

30 Socrus autem Simonis decumbebat febricitans: et statim dicunt ei de illâ.

31 Tunc accedens erexit eam, prehensâ manu ejus: et dimisit eam febris statim, et ministravit eis.

32 Quum autem serum diei esset, occidente sole, adducebant ad eum omnes malè affectos et daemoniaCOS.

33 Et civitas tota coacta erat ad ostium.

34 Et sanavit multos malè affectos variis morbis, et daemonia multa ejecit; et non sinebat dicere daemonia, quod ipsum nôssent.

35 Et manè valde multâ nocte quum surrexisset, exiit, et abiit in desertum locum, et illic precabatur.

36 Et prosequuti sunt eum Simon et qui cum ipso erant.

39 Et praedicabat in synagogis eorum in totâ Galilaeâ, et daemonia ejiciebat.

40 Venitque ad eum leprosus, precans eum, eique ad genua procidens, ac dicens ei, Si velis, potes me purgare.

41 Jesus autem commiseratione intimâ comotus, extensâ manu te tigit eum, et dixit ei, Volo; purga

tor.

42 Et quum haec dixisset, statim abiit ab eo lepra, et purgatus fuit.

43 Et graviter interminatus ei Jesus, statin. ablegavit eum,

44 Dixitque ei, Vide ut nemini quicquam dicas: sed abi, ostende teipsum sacerdoti, et offer pro purgatione tui quae imperavit Moses, ut hoc sit eis testimonio.

45 Ille verò egressus coepit praedicare multa, et rem divulgare, ita ut jam non posset Jesus manifestè introïre in civitatem: sed foris in desertis locis erat, et veniebant ad eum undique.

CAP. II.

T rursus intravit Capernaum in

Eterjectis aliquot diebus; et au

ditum est eum domi esse;

2 Statimque coacti sunt multi, adeò ut jam non caperent eos, ne ea quidem loca quae erant ad ostium; et loquebatur eis sermonem evangelii.

3 Tunc venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur.

4 Et quum non possent ei appro pinquare propter turbam, detexerunt tabulatum loci in quo erat; eoque perfosso, funibus demiserunt grabbatum, in quo paralyticus ace bat.

5 Quum autem vidisset Jesus fidem eorum, dixit paralytico, Fili, re37 Et quum invenissent eum, di- missa sunt tibi peccata tua. runt ei, Omnes te quaerunt.

38 Tunc dicit eis, Eamus in contigua oppidula, ut et illic praedicem; ad hoc enim sum egressus.

6 Erant autem illic quidam ex scribis sedentes, et ratiocinantes in cordibus suis,

7 Quid iste ita loquitur blasphe

« PoprzedniaDalej »