Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

9 In quo, velut facinorosus, affligor usque ad vincula; sed sermo Dei non est vinctus.

10 Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Jesu, cum gloriâ aeterna.

11 Certus est hic sermo: Nam si cum eo mortui sumus, cum eo etiam vivemus:

12 Si tolerantes sumus, etiam cuni to regnabimus; si abnegamus, et ille abnegabit nos:

13 Si infidi sumus, ille tamen fidus manet, negare seipsum non potest. 14 Haec suggere, obtestans coram Domino ne de verkie pugnent, quod ullam adfert utilitatem, imò auditores subvertit.

15 Stude teipsum probatum sistere Deo, operarium qui non erubescat,

et qui rectè sermonem veritatis secet.

16 Profanos autem illos de rebus inanibus clamores cohibe: ad majorem enim procedunt impietatem :

17 Et sermo eorum depascet ut gangraena: ex quibus est Hymenaeus et Philetus;

18 Qui circa veritatem aberrârunt à scopo, dicentes resurrectionem jam esse factam et subvertunt quorun dam fidem.

19 Solidum tamen fundamentum Dei stat, habens sigillum hoc, Novit Dominus eos qui sunt sui: et, Abscedat ab injustitiâ quisquis nominat nomen Christi.

20 Caeterùm in magnâ domo non tantùm sunt vasa aurea et argentea, sed etian: lignea ac testacea; et alia quidem ad decus, alia verò ad dedecus.

21 Siquis igitur sese ab his expur gârit, erit ad vas decus, sanctificatum, et accommodum usibus Domini, et ad omne opus bonum comparatum.

22 Juveniles autem cupiditates fuge: sed sectare justitiam, fidem, charitatem, pacem, cum iis qui invocant Christum ex puro corde.

23 Stultas autem et ineruditas illas quaestiones rejice, sciens eas gignere pugnas.

24 Servum autem Domini non oportet pugnare, sed placidum esse ergà omnes, aptum ad docendum, tolerantem malos:

25 Cum lenitate erudientem eos qui contrario animo sunt affecti; experturum num aliquando daturus sit eis Deus resipiscentiam ad agnitionem veritatis ;

26 Et sanitate mentis receptâ eva suri ex diaboli laqueo, ab eo captivi facti, ad ipsius libitum.

[blocks in formation]

3 Charitatis expertes, nescii foederis, calumniatores, intemperantes, immites, minimè amantes bonorum,

4 Proditores, praecipites, inflati, voluptatum amantes potiùs quàm amantes Dci ;

5 Habentes formam pietatis, sed qui vim ejus abnegârint: istos igitur

aversare.

6 Ex his enim sunt isti qui irrepunt in familias, et captivas ducunt mulierculas, cumulatas peccatis, actas cupiditatibus variis,

7 Semper discentes, sed quae nunquam ad cognitionem veritatis venire possint.

8 Quemadmodum autem Jannes et Jambres restiterunt Mosi, ita et hi resistunt veritati; homines mente corrupti, rejectanei circa fidem.

9 Sed non procedent ampliùs; nam amentia istorum evidens erit omnibus, ut et illorum fuit.

10 Tu verò assequutus es doctrinam meam, vitae meae rationem, propositum, fidem, lenitatem, charitatem, tolerantiam,

11 Persequutiones, perpessiones, quae mihi acciderunt Antiochiae, Iconii, Lystris; quas persequutiones sustinuerim: sed ex omnibus eripuit me Dominus.

12 Sed et omnes qui volunt piè Vivere in Christo Jesu, persequutionem patientur.

13 Improbi autem homines et impostores procedent in pejus; tum seducentes, tum seducti.

14 At tu maneto in iis quae didicisti, et quae tibi concredita sunt, sciens à quo didiceris;

15 Teque a puero sacras literas Lovisse, quae te possunt sapientem reddere ad salutem, per fidem quae est in Christo Jesu.

16 Tota Scriptura divinitùs est inspirata, et utilis ad doctrinam, ad redargutionem, ad correctionem, ad institutionem quae est in justitiâ :

17 Ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum perfectè instruc

tus.

CAP. IV.

BTESTOR te igitur ego coram

to, qui judicaturus est vivos et mortuos, in illustri illo suo adventu et regno suo;

2 Praedica sermonem illum; insta tempestivè, intempestivè: argue, ob jurga, exhortare cum omni lenitate et doctrinâ.

3 Nam erit tempus quùm sanam doctrinam non tolerabunt; sed auribus prurientes, ipsi sibi secundùm suas illas peculiares cupiditates coacervabunt doctores:

4 Et à veritate quidem aures avertent, ad fabulas verò divertent.

5 At tu vigila in omnibus, pe: fer injurias, opus perage evangelistae, ministerii tui plenam fide facito.

6 Nam ego jam liber, et tempus meae remigrationis instat.

7 Certamen illud praeclarum decertavi, cursum consummavi, fidem servavi.

8 Quod reliquum est, reposita est mihi justitiae corona, quam reddet mihi Dominus in illo die, justus ille judex: non solùm autem mihi, sed et omnibus qui expetiverint illustrem illum ipsius adventum.

9 Stude mox ad me venire:

10 Nam Demas me reliquit, inductus amore praesentis seculi, et profes tus est Thessalonicam; Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam.

11 Lucas mecum est solus. Marcum assumptum adduc tecum; est enim mihi perutilis ad ministerium.

12 Porrò Tychicum misi Ephe

sum.

13 Penulam quam reliqui Troade apud Carpum, adfer quum venies, et libros, maximè membranas

14 Alexander faber aerarius multa mala mihi exhibuit: reddat ei Dominus secundum facta ipsius.

15 Quem et tu cave: vehementer enim restitit sermonibus nostris.

16 In primâ meâ defensione nemu mihi adfuit, sed omnes me deseruarunt: utinam ne illis imputetur

17 Sed Dominus mihi adfuit, et torroboravit me, ut per me planè tertioraretur praeconium, quod audirent omnes gentes; et ereptus fui ex ore leonis.

18 Et eripiet me Dominus ab omni opere malo, servabitque regno suo coelesti; cui gloria in secula seculorum. Amen.

19 Saluta Priscam et Aquilam, et Onesiphori familiam.

20 Erastus mansit Corinthi: Trophimum autem reliqui Mileti aegro

tantem.

21 Stude venire ante hiemem. Sa lutat te Eubulus, et Pudens, et Li nus, et Claudia, et fratres omnes.

22 Dominus Jesus Christum sit cum spiritu tuo. Gratia sit vobiscum. Amen.

Scripta est Roinâ secunda ad Timotheum, qui primus Ephesi ordinatus fuit episcopus, quum Paulus iterum sisteretur Caesari Neroni.

PAUL

PAULI APOSTOLI EPISTOLA
AD TITUM.

CAP. I.
AULUS, servus Dei, apostolus
autem Christi, secundùm fidem
electorum Dei, et agnitionem verita-
tis quae est secundùm pietatem;

2 Ad spem vitae aeternae, quam promiserat Deus ilie mentiri nescius ante tempora seculorum; patefecit autem temporibus suis,

3 Videlicet sermonem illum suum per praeconium, quod concreditum est mihi ex ordinatione Servatoris nostri Dei: Tito, germano filio in communi fide:

4 Gratia sit tibi, misericordia, et pax, a Deo Patre, et Domino Jesu Christo Servatore nostro.

5 Hujus rei gratiâ reliqui te in Cretâ, ut reliqua corrigas, et constituas oppidatim presbyteros, sicut ego tibi ordinavi.

6 Siquis est inculpatus, unius ux ́oris vir, liberos habens fideles, qui non sint obnoxii crimini luxûs, aut refractarii.

7 Oportet enim episcopum inculpatum esse, tanquam Dei dispensalorem, non sibi pertinaciter placen

tem, non iracundum, non vinosum, non percussorem, non turpem quaestum facientem;

8 Sed hospitalem, bonorum amantem, temperantem, justum, pium, continentem;

9 Tenacem fidelis illius sermonis, qui ad doctrinam facit, ut possit et exhortari doctrinâ sanâ, et contradi centes convincere.

10 Sunt enim multi refractarii, et vaniloqui, et mentium deceptores, maximè qui sunt ex circumcisione :

11 Quibus oportet os obturare; qui totas domos subvertunt, docentes quae non oportet, turpis lucri gratiâ.

12 Dixit quidam ex ipsis proprius ipsorum propheta: Cretenses scmper mendaces, malae ferae, ventres pigri.

15 Testimonium hoc est verum: quam ob causam eos redarguito praecisè, ut sani sint in fide;

14 Non attendentes animum Judaïcis fabulis, et mandatis hominum aversantium veritatem.

15 Omnia quidem pura puris; pol lutis autem et non credentbus nihil

[blocks in formation]

6 Adolescentulos itidem adhortare, ut sint temperantes:

7 Per omnia teipsum praebens exemplar bonorum operum, in doctrinâ integritatem, gravitatem,

8 Sermonem sanum, qui damnari non possit; ut qui se ex adverso opponit, erubescat, nihil habens quod de vobis dicat mali.

9 Servos hortare, ut suis dominis sese subjiciant, in omnibus ut sint eis accepti, non responsatores;

10 Nihil intervertentes, sed omnem bonam fidem ostendentes, ut doctrinam Servatoris nostri Dei orneat in omnibus.

11 Illuxit enim gratia illa Dei salutifera quibusvis hominibus;

12 Erudiens nos, ut abnegatâ impietat. et mundanis cupiditatibus, sapienter et justè et pie vivamus in praesenti seculo;

13 Exspectantes beatam illam spem, et illustrem illum adventum gloriae magni illius Dei, ac Servatori nostri, nempe Jesu Christi;

14 Qui dedit semetipsum pro nobis, ut redimeret nos ab omni iniquitate,

et purificaret sibiipsi populum pecu liarem, studiosum bonorum operum.

15 Haec loquere et exhortare, et argue cum omni imperio: nemo e despiciat.

SUG

CAP. III.

UGGERE ipsis, ut sese subjiciant principatibus ac potestatibus, ut obtemperent, ut ad omne opus bonum sint parati :

2 Ne cu maledicant, ut sint à pugnis alieni, aequi, omnem exhibentes lenitatem erga quosvis homines.

3 Nam eramus quondam et nos amentes, rebelles, errantes, servientes cupiditatibus ac voluptatibus variis, in malitiâ et invidiâ degentes odiosi, alii alios odio prosequentes.

4 Sed, postquam bonitas et erga homines amor apparuit Servatoris nostri Dei:

5 Non ex operibus justis quae fecerimus nos, sed ex suâ misericordiâ servavit nos, per lavacrum regenerationis, et renovationis Spiritûs Sancti :

6 Quem effudit super nos copiosè per Jesum Christum Servatorem nos

trum:

7 Ut justificati illius gratiâ, haeredes efficeremur secundùm spem vitae

aeternae.

8 Certus est hic sermo, et haec volo te asseverare, ut qui crediderunt Deo, curent benè agendo praeire.

9 Haec illa sunt bona, et hominibus utilia stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, ac pugnas legales cohibe; sunt enim inuti. les et vanae.

10 Haereticum hominem post unam et alteram commonefactionem reji

ce:*

11 Ut qui nôris eversum esse eum qui sit ejusmodi, et peccare, ut qui suopte judicio sit condemnatus.

12 Quum misero Arteman ad te, aut Tychicum, stude venire ad me Nicopolin: nam illic decrevi hie

mare.

13 Zenam legisperitum et Apollo

[blocks in formation]

CAP. I.

PAULUS captivus, Philemoni di AULUS captivus Christi Jesu, et

lecto et adjutori nostro.

2 Et Apphiae dilectae, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiae quae domi tuae est;

3 Gratia sit vobis et pax, à Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo.

4 Gratias ago Deo meo, semper mentionem tui faciens in precibus meis;

5 Quod audiam tuam charitatem, ac fidem quam habes erga Dominum Jesum, et erga omnes sanctos:

6 Ut communicatio fidei tuae efficax fiat agnitione omnis ejus boni quod est in vobis per Christum Je

[blocks in formation]

12 Quem remisi: tu autem eum, ia est, viscera mea, excipe:

13 Quem ego cupiebam apud me retinere, ut pro te ministraret mihi in vinculis evangelii :

14 Sed absque tuâ sententiâ nihil volui facere, ut non velut ex necessi⚫ tate sit beneficium tuum, sed voluntarium.

15 Utique enim propterea semotus fuit abs te ad tempus, ut eum d me perpetuum recipias;

16 Non jam ut servum, sed ampliùs quàm servum, fratrem videlicet dilectum, maximè mihi, quantò autem magis tibi et in carne et in Domino?

17 Itaque si me socium habes, excipe eum tanquam me.

18 Quòd siquid laesit te, aut debet, hoc mihi imputato.

:

19 Ego Paulus scripsi meâ manu, ego dependam ut ne tibi dicam, quòd teipsum etiam mihi insuper debeas.

20 Etiam, frater, hunc ego fruc tum abs te consequar in Domino: refocilla mea viscera in Doni

no.

21 Scripsi tibi, confisus fore ut tu me audias, ut qui nôrim te supra id etiam quod dico facturum esse.

22 Simul autem etiam para mihi hospitium spero enim me per preces vestras donatum iri vobis.

23 Salutant te, Epaphras (meus in

« PoprzedniaDalej »