Obrazy na stronie
PDF
ePub

PAULI APOSTOLI EPISTOLA PRIMA

CAP. I.

AD TIMOTHEUM.

AULUS apostolus Jesu Christi ex ordinatione Dei servatoris aostri, et Domini Jesu Christi, spei

nostrae ;

2 Timotheo, germano filio in fide: Gratia sit tibi, misericordia, et pax, à Deo Patre nostro, et Christo Jesu Domino nostro.

3 Sicut te sum precatus ut permaneres Ephesi, quum proficiscerer in Macedoniam, vide, ut denuncies quibusdam ne diversam doctrinam doceant;

4 Nec attendant animum fabulis, et genealogiis infinitis, quae potiùs quaestiones praebent quàm aedificationem Dei, quae est per fidem.

5 Porrò, finis mandati est charitas, ex puro corde, et conscientiâ bonâ, et fide non fictâ:

6 A quibus nonnulli ut a scopo aberrantes, diverterunt ad vaniloquentiam;

7 Volentes esse legis doctores, non intelligentes nec quae loquuntur, nec de quibus asseverant.

8 Scimus autem bonam esse legem, siquis eâ legitimè utatur;

9 Hoc sciens, nempe legem justo positam non esse, sed legis contemptoribus, et iis qui subjici nolunt, impiis et peccatoribus, nefariis et profanis, parricidis et matricidis, homicidis,

10 Scortatoribus, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, perjuris, et siquid aliud est quod saaae doctrinae sit oppositum :

11 Quae est secundùm gloriosum evangelium beati Dei, quod concreditum est mihi.

12 Gratiam igitur illi habeo qui

me robustum effecit, id est, Christe Jesu Domino nostro; quòd me fidum duxerit, ut qui me in ministerio constituerit;

13 Qui priùs eram blasphemus, et persequutor, et injuriosus; sed mei misertus est. Nam ignorans id faciebam, nempe fidei expers.

14 Superabundavit autem gratia illa Domini nostri cum fide et dilectione in Christo Jesu.

15 Certus est hic sermo, et dignus qui modis omnibus recipiatur, Christum Jesum venisse in mundum ut peccatores servaret, quorum primus sum ego.

16 Verùm ideò misertus est mei, ut in me primo ostenderet Jesus Chris tus omnem lenitatem, ut essem exemplar credituris ipsi ad vitam aeter

[blocks in formation]

ac quietarr vitam degamus cum omni pietate et honestate:

3 Nam hoc bonum est et acceptum coram servatore nostro Deo ;

4 Qui quosvis homines vult servari, et ad agnitionem veritatis venire.

5 Unus enim est Deus, unus etiam mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus;

6 Qui sese ipse dedit redemptionis pretium pro quibusvis, Christus, inquam, testimonium illud suis temporibus destinatum.

7 Cujus constitutus sum ego praeco et apostolus, (veritatem dico per Christum, non mentior,) doctor, inquam, gentium cum fide ac veri

tate.

8 Volo igitur viros precari in quovis loco, puras manus attollentes absque irà et disceptatione.

9 Itidem et mulieres amictu honesto, cum verecundiâ et modestià, ornare sese, non cincinnis, vel auro, vel margaritis, vel pretioso vestitu;

10 Sed (quod decet mulieres pietatem in Deum spondentes) operibus bonis.

11 Mulier cum silentio discito cum omni submissione.

12 Mulieri enim docere non permitto, neque auctoritatem usurpare in virum, sed mando ut sit in silentio.

13 Adamus enim prior formatus est; deinde Eva.

14 Et Adamus nor. fuit seductus; sed mulier seducta, causa transgressionis fuit.

15 Servabitur tamen liberos gignendo, si manserint in fide, ac charitate, et sanctificatione cum modestiâ.

C

CAP. III.

ERTUS est hic sermo, Siquis episcopatum appetit, praeclarum opus desiderat.

2 Oportet igitur episcopum irreprehensum esse, unius uxoris virum, vigilantem, temperantem, composi

tum, hospitalem, aptum ad docen dum:

3 Non vinosum, non percussorem, non turpem quaestum facientem: sed aequum, alienum a pugnis, alienum ab avaritia :

4 Qui suae domui bene praesit, qui liberos contineat in subjectione cum omni honestate:

5 (Nam siquis propriae domui praeesse nescit, quomodo ecclesiam Dei curabit?)

6 Non novitium, ne inflatus in criminationem incidat diaboli.

7 Oportet autem eum etiam bonum habere testimonium ab extraneis; ne in probrum incidat et laqueum diaboli.

8 Diaconos itidem honestos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpem quaestum facientes,

9 Tenentes mysterium fidei in purà conscientiâ.

10 Atque hi etiam probentur priùs, deinde ministrent, si sint inculpati.

11 Uxores itidem oportet esse honestas, non calumniosas, sobrias, fidas in omnibus.

12 Diaconi sint unius uxoris mariti, qui liberis rectè praesint, et propriis domibus.

13 Nam qui bene ministraverint, gradum sibi bonum acquirunt, et multam libertatem per fidem quae est in Christo Jesu.

14 Haec tibi scribo, sperans fore ut celeriùs ad te veniam

15 Quod si tardiùs venero, ut nôris quomodo oporteat in domo Dei ver sari, quae est ecclesia Dei vivi, co lumna et stabilimentum veritatis.

16 Et sine controversiâ magnum est pietatis mysterium: Deus conspicuus factus est in carne, justificatus est in Spiritu, conspectus est ab angelis, praedicatus est gentibus, fides illi ha bita est in mundo, sursum receptus est in gloriam.

[blocks in formation]

esciscant quidam a fide, spiritibus deceptoribus animum attendentes, ac doctrinis daemoniorum ;

2 Pe hypocrisin falsiloquorum, quorum conscientia cauterio resecta est;

3 Prohibentium contrahere matrimonum, jubentium abstinere a cibis, os Deus creavit ad participandum tum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem.

4 Nam quicquid creavit Deus, bonum est; nec quicquam rejiciendum est, si cum gratiarum actione suma

tur:

5 Sanctificatur enin per verbum Dei et preces.

6 Hoc si subjeceris fratribus, bonus eris minister Jesu Christi, innutritus in sermonibus fidei, et praeclarae doctrinae, quam affectatus es.

7 Caeterùm profanas et aniles fabulas rejice; sed exerce teipsum ad pietatem.

8 Nam corporalis exercitatio ad pauca utilis est: at pietas ad omnia utilis est, ut quae promissionem habeat vitae praesentis ac futurae.

9 Certus est hic sermo, et dignus qui omnibus modis recipiatur.

10 Nam idcirco etiam fatigamur, et probris afficimur, quòd speremus in Deo vivo, qui est conservator omnium hominum, maximè verò fidelium.

11 Haec denur.cia et doce.

12 Nemo tuam juventutem despiciat, sed esto exemplar fidelium in sermone, in conversatione, in charitate, in spiritu, in fide, in castitate.

13 Interim, dum venio,, attende animum lectioni, exhortationi, doctrinae.

14 Ne negligito donum quod in te est, quod datum est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii.

15 Haec meditare, in his esto; ut tuus profectus manifestus sit inter

omnes.

16 Attende animum biipsi et doctrinae ; et permane ir istis: id

[blocks in formation]

7 Haec igitur denunciato, ut sint irreprehensae.

8 Quòd siquis suis, et maximè domesticis, non providet, fidem abnegavit, et est infideli deterior.

9 Vidua allegatur non minor annis sexaginta, quae fuerit unius viri uxor:

10 In operibus bonis idoneo testimonio ornata; si liberos educavit, si fuit hospitalis, si sanctorum pedes lavit, si afflictis subvenit, si omne bonum opus est assiduè sectata.

11 Porrò juniores viduas rejice: postquam enim lascivierunt adversùs Christum, nubere volunt;

12 Damnandae, quòd primam fidem rejecerint.

13 Simul autem etiam otiosae esse discunt, circumeuntes domos: imò non solùm otiosae, sed etiam nugaces, et curiosae, garrientes quae non opor

tet.

14 Velim igitur juniores nubere, liberos gignere, domum administrare, nullam occasionem dare adversario ad maledicendum.

15 Jam enim nonnullae deflexo runt, sequutae Satanam

16 Quod siquis fidelis aut siqua fidelis habet viduas, ei suppeditato quantum sufficit, et non onerator ecclesia, ut iis quae verae viduae sunt subveniat.

17 Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habentor; maxime qui laborant in sermone et doctrinâ.

18 Dicit enim scriptura, Bovi trituranti non obligabis os: et, Dignus est operarius mercede suâ.

19 Adversùs presbyterum accusationem ne admittito, nisi sub duobus aut tribus testibus.

20 Eos qui peccant, coram omnibus aigue, ut et reliqui timeant.

21 Obtestor in conspectu Dei, et Domini Jesu Christi, et electorum angelorum, ut haec serves, absque eo ut unum alteri praeferas, nihil faciens in alteram partem inclinando.

22 Manus citò ne cui imponito, neque communicato peccatis alienis: temetipsum purum serva.

23 Ne ampliùs esto abstemius; sed vino pauculo utere, propter stomachum tuum, et crebras tuas infirmi

[blocks in formation]

4 Is turget, nihil sciens, sed insanı ens circa quaestiones ac verborum pugnas; ex quibus nascitur invidia, lis, maledicentiae, suspiciones malae,

5 Perversae exercitationes hominum mente corruptorum, et qui privati sunt veritate, et quaestui habent pietatem secede ab iis qui ejusmodi

sunt.

6 Est autem quaestus magnus pie tas cum animo suâ sorte contento.

7 Nihil enim intulimus in munduin, videlicet nec efferre quicquam possumus.

8 Sed habentes alimenta, et qui bus tegamur, haec nobis satis erunt.

9 Qui autem volunt ditescere, in cidunt in tentationem et laqueum, et cupiditates multas amentes et damnosas, quae demergunt homines in exitium et interitum.

10 Siquidem radix omnium malorum est amor pecuniae; quam quidam dum appetunt, aberrârunt a fide, et seipsos transfixerunt doloribus multis.

11 Tu verò, ô homo Dei, ista fuge: sectare autem justitiam, pietatem, fidem, charitatem, tolerantiam, lenitatem.

12 Decerta praeclarum illud certamen fidei; apprehende vitam aeternam, ad quam et vocatus es, et professus praeclaram illam promissionem coram multis testibus.

13 Denuncio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Jesu Christo, qui testatam fecit coram Pontio Pilato praeclaram illam professionem,

14 Ut serves haec mandata incon taminatus et irreprehensus, usque ad illustrem illum adventum Domini nostri Jesu Christi;

15 Quem temporibus suis ostendet ille beatus et solus Princeps, Rex ille regum, et Dominus dominorum,

16 Qui solus habet immortalitatem, lucem habitans inaccessam, quem vidit nemo hominum, neque videre potest; cui honor et robur aeternum. Amen.

17 Iis qui divites sunt in hoc secu

o, denuncia, ne efferantur animo, neque spem ponant in divitiis incertis, sed in illo Deo vivo, qui praebet nobis omnia copiosè ad fruendum :

18 Ut aliis benefaciant, ut divites sint operibus bonis, faciles ad impertiendum, facilis convictûs:

19 Recondentes sibi fundamentum bonum in posterum, ut apprehendant seternam illam vitam.

20 Timothee, depositum serva, et aversare profanos illos de rebus inanibus clamores, et oppositiones falsc nominatae scientiae:

21 Quam nonnulli prae se ferentes circa fidem aberrârunt à scopo. Gra tia sit tecum. Amen.

Ad Timotheum prima missa fuit Laodiceâ, quae est metropolis Phrygiae Pacatianae.

PA

PAULI APOSTOLI EPISTOLA AD TIMOTHEUM SECUNDA.

CAP. I.

AULUS, apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundùm promissionem vitae quae est in Christo Jesu,

2 Timotheo dilecto filio sit gratia, misericordia, pax, a Deo Patre, et Christo Jesu, Domino nostro.

3 Gratiam habeo Deo, cui servio à majoribus cum purâ conscientiâ, prout assiduam tui nemoriam teneo in precibus meis nocte ac die:

4 Desiderans te videre, memor tuarum lacrymarum, ut gaudio replear :

5 Revocans in memoriam eam quae in te est non simulatam fidem, quae habitavit priùs in aviâ tuâ Loide, et matre tuâ Eunicâ : persuasus sum autem quòd in te quoque.

6 Quam ob causam suggero tibi, ut exsuscites donum Dei quod est in te per impositionem manuum mea

rum.

7 Non enim dedit nobis Deus spiritum timiditatis, sed roboris, et charitatis, et sanitatis animi.

8 Ne igitur te pudeat testimonii Domini nostri, neque te pudeat mei, qui sum captivus ipsius; sed esto particeps afflictionum evangelii ex potentiâ Dei;

9 Qui servavit nos, et vocavit vocatione sanctâ; non ex operibus nostris, sed ex suo proposito, et gratiâ, quae data quidem est nobis in Christo Jesu ante tempora seculorum;

10 Sed patefacta nunc est per illustrem illum adventum Servatoris nostri Jesu Christi, qui et mortem abolevit, et vitam in lucem produxit ac immortalitatem per evangelium :

11 Cujus causâ constitutus sum ego praeco, et apostolus, ac doctor gentium.

12 Quam ob causam et haec patior sed non pudefio; novi enim cui crediderim, et mihi persuasum est eum posse depositum meum in illum diem servare.

13 Expressam formam teneto sa norum sermonum, quos a me audîsti, cum fide et charitate quae est in Chris to Jesu.

14 Praeclarum illud depositum serva per Spiritum Sanctum qui inha bitat in nobis.

15 Nôsti hoc, quòd se averterint me omnes qui sunt in Asiâ: ex quibus est Phygellus et Hermogenes.

16 Praestet misericordiam Domi. nus Onesiphori familiae: quoniam saepe me recreavit, et catenam mean ion erubuit:

« PoprzedniaDalej »