Obrazy na stronie
PDF
ePub

fuistis et Domini, recepto sermone cum afflictione multâ, cum gaudio Spiritûs Sancti :

7 Adeò ut fueritis exemplaria omnibus credentibus in Macedoniâ et in Achaia.

8 A vobis enim non solùm personuit sermo Domini in Macedonià et Achaiâ, verùm etiam in omnem locum fides vestra, quae est in Deum, dimanavit, ut necesse non habeamus quicquam loqui.

9 Siquidem ipsi de nobis annunciant qualem ingressum habuerimus ad vos, et quomodo converteritis vos ad Deum, relictis idolis, ut serviretis Deo vivo et vero :

10 Et exspectaretis Filium ejus e coelis, quem suscitavit a mortuis, nempe Jesum nos eruentem ab irâ illâ venturâ.

[blocks in formation]

2 Imò etiam multa priùs passi, et contumeliis affecti Philippis, sicut aôstis, libertate loquendi usi sumus in Deo nostro, ad annunciandum apud vos evangelium Dei cum multo certamine.

3 Exhortatio enim nostra non fuit ex impostura, neque ex impuritate, neque cum dolo;

4 Sed sicut placuimus Deo quibus crederetur evangelium, ita loquimur, non ut hominibus placentes, sed Deo, qui approbat corda nostra.

5 Nec enim unquam sermone assentatorio usi sumus, sicut nôstis; nec avaritiae causâ quicquam praetexuimus; Deus testis est:

6 Neque ex hominibus quaerentes gloriam, nec à vobis, nec ab aliis, quum possemus vobis oneri esse, ut apostoli Christi.

7 Sed fuimus placidi in medio vestri, et ut si nutrix foveat liberos su

as:

8 Ita cupidi vestri, avebamus imrtiri vobis, non solùm evangelium

Dei, sed etiam nostras ipsorum ani mas, quòd chari nobis essetis.

9 Meministis enim, fratres, laboris nostri ac aerumnae: nocte enim ac die operando, ne quem vestrûm gravaremus, praedicavimus apud vos evan gelium Dei.

10 Vos testes estis et Deus, quomodo sanctè et justè et inculpatè, vo bis, qui creditis, nos gesserimus.

11 Sicut nôstis quomodo unum. quemque vestrûm, tanquam pater liberos suos, hortabamur et consolabamur;

12 Et obtestabamur ut incederetis sicut dignum est, Deo vocante vos ad suum regnum ac gloriam.

13 Propterea etiam nos gratias agi mus Deo indesinenter, quòd acceptum de Deo sermonem quein audîstis ex nobis, exceperitis, non ut sermonem hominum, sed (sicut est verè) ut Dei sermonem, qui etiam agit in vobis qui creditis.

14 Vos enim, fratres, imitatores facti estis ecclesiarum Dei quae sunt in Judaeâ in Christo Jesu; quippe qui eadem passi sitis et vos à propriis contribulibus, sicut et ipsae a Judaeis;

15 Qui etiam Dominum Jesum et proprios prophetas occiderunt, et nos exegerunt; neque Deo placent, et omnibus hominibus adversantur ;

16 Prohibentes nos gentibus loqui ut serventur, ut semper compleant peccata sua: occupavit enim eos ira ad extremum usque.

17 Nos verò, fratres, orbati vobis ad temporis momentum, conspectu, non animo, eò vehementiùs studuimus videre faciem vestram, cum multo desiderio.

18 Ideo voluimus venire ad vos (ego quidèm Paulus) semel atque ite rum, sed impedivit nos Satanas.

19 Nam quae est nostra spes, aut gaudium, aut corona de quà glorier? annon et vos in conspectu Domini nostri Jesu Christi in ejus adventu

20 Vos enim estis gloria nostra et gaudium.

[blocks in formation]

nostrum, ac ministrum Dei et adjuto- Qu

rem nostrum in evangelio Christi, ad vos stabiliendos et exhortandos super fide vestrâ:

3 Ut nemo commoveatur ob afflictiones istas ipsi enim nôstis ad id nos esse constitutos.

4 Etenim quum apud vos essemus, praedicebamus vobis fore ut affligeremur; quod et evenit, et nôstis.

5 Quamobrem etiam ego non ampliùs me continens, misi eum ut cognoscerem fidem vestram : veritus ne quo modo tentasset vos tentator ille, et inanis redditus esset labor nos

ter.

6 Nuper autem, quum venisset Timotheus ad nos à vobis, et laetum nuncium nobis attulisset de fide et charitate vestrâ, et quòd bonam nostri memoriam retineatis, semper expetentes nos videre, sicut nos quoque

vos;

7 Propterea consolationem accepimus, fratres, ex vobis, in omni afflictione et necessitate nostrâ, per vestram fidem:

8 Nunc enim vivimus, si vos perstatis in Domino.

9 Quam enim gratiarum actionem possumus Deo rependere de vobis, super omni gaudio quo gaudemus propter vos coram Deo nostro ;

10 Nocte ac die quàm vehementissimè precantes ut videamus vestram faciem, et quae desunt fidei vestrae compleamus?

11 Ipse verò Deus et Pater noster, et Dominus noster Jesus Christus, dirigat viam nostram ad vos.

12 Faxit autem Dominus ut abundetis et exuberetis mutuâ inter vos charitate, et in omnes, quemadmodum et nos in vos:

13 Ut corda vestra inculpata stabiliat in sanctimonia coram Deo et Patre nostro in adventum Domini

rogamus vos et precamur per Dominum Jesum, ut sicut accepistis a nobis quomodo oporteat vos incedere, et placere Deo, magis excel. latis.

2 Nostis enim quae mandata dederimus vobis per Dominum Jesum.

3 Nam haec est voluntas Dei, nempe sanctificatio vestri, id est, ut absti

neatis a scortatione :

4 Ut sciat vestrûm unusquisque suum vas possidere in sanctificatione et honore :

5 Non in morbo cupiditatis, sicut gentes quae non noverunt Deum :

6 Et ut ne quis opprimat, et habeat quaestui in negotio fratrem suum; nam ultor est Dominus omnium istorum, sicut et antè diximus vobis, et asseveranter testificati sumus.

7 Non enim vocavit nos Deus ad impuritatem, sed ad sanctificationem. 8 Proinde qui haec rejicit, non rejicit hominem, sed Deum, qui etiam dedit nobis Spiritum suum sanctum.

9 Caeterùm de fraternâ charitate non necesse habetis ut scribam vobis: ipsi namque divinitùs docti estis ut diligatis alii alios.

10 Nam et facitis hoc erga cunctos fratres qui sunt in totâ Macedoniâ : precamur autem vos, fratres, ut magis excellatis:

11 Et contendatis quieti esse, et res vestras agere, ac operari propriis manibus vestris, sicut vobis denunciavimus;

12 Ut vos geratis honestè erg extraneos, et nullius indigeatis.

13 Nolim autem vos in ignorantiâ versari, fratres, quod ad eos attinet qui obdormierunt, ut ne doleatis, sicut et caeteri qui spem non habent.

14 Nam si credimus Jesum mortuum esse et resurrexisse, ita etiam Deus eos qui obdormierunt in Jesu adducet cum eo.

15 Hoc enim vobis dicimus verbis Domini, fore ut nos vivi qui reliqui erimus in adventu Domini, non praeveniamus eos qui obdormierint.

16 Nam ipse Dominus cum hortations clamore, cum voce Archangeli, et cum Dei tubà, descendet e coelo; et qui mortui fuerint in Christo, reBurgent primum;

17 Deinde nos vivi, qui reliqui erimus, rapiemur simul cum eis in nubes, in occursum Domini in aëra; et ita semper cum Domino erimus.

18 Itaque consolamini alii alios istis sermonibus.

PORE

CAP. V.

ORRO de temporibus et opportunitatibus, fratres, non est opus ut vobis scribatur.

2 Ipsi enim penitùs scitis diem illum Domini, ut fur nocte venit, ita venturum esse.

3 Quum enim dicent, Pax est et tuta omnia, tunc repentiuum eis imminet exitium, sicuti dolot partûs muüeri praegnanti, et nequaquam effugient.

4 At vos, fratres, non estis in tenebris, ut dies ille vos, tanquam fur, deprehendat.

5 Omnes vos filii lucis estis, ac filii diei: non sumus filii noctis, neque

tenebrarum.

6 Nempe igitur ne dormiamus ut reliqui, sed vigilemus et sobrii si

mus.

7 Nam qui dormiunt, noctu dormiunt: et qui inebriantur, noctu sunt ebrii.

8 At nos qui sumus diei, sobrii simus, induti thorace fidei et charitatis; et pro galeâ, spe salutis:

9 Nam non constituit nos Deus ad iram, sed ad salutem obtinendam per Dominum nostrum Jesum Chris

tum,

10 Qui mortuus est pro nobis, ut, 232

sive vigilemus, sive dormiamus, simu cum eo vivamus.

11 Quapropter adhortamini i alios, et aedificate singuli singulos, sicut et facitis.

12 Rogamus autem vos, fratres, ut agnoscatis eos qui laborant inter vos, et praesunt vobis in Domino, et admonent vos;

13 Et quàm maximè charos ducatis, propter opus ipsorum. Pacem

colite inter vos mutuò.

14 Precamur autem vos, fratres, monete inordinatos, consolamini eos qui pusillo animo sunt, sublevate infirmos, leni animo estote erga omnes.

15 Videte nequis malum pro maio cuipiam reddat, sed beneficentiam semper sectamini, tum inter vos muuò, tum erga omnes.

16 Semper gaudete.
17 Indesinenter orate.

18 In omnibus gratias agite: haec enim est voluntas Dei per Christum Jesum erga vos..

19 Spiritum ne extinguite.

20 Prophetias ne pro nihilo habete. 21 Omnia explorate: quod bonum fuerit retinete.

22 Ab omni specie mali abstinete.

23 Ipse autem Deus pacis sanctificet vos totos: et integer vester spinitus, et anima, et corpus inculpatè in adventum Domini nostri Jesu Christi serventur.

24 Fidelis est qui vocavit vos, qu' etiam id efficiet.

25 Fratres, orate pro nobis. 26 Salutate fratres omnes cum os culo sancto.

27 Adjuro vos per Dominum, u! recitetur haec epistola omnibus sanctis fratribus.

28 Gratia Domini nostri Jesu Christi sit vobiscum. Amen.

Ad Thessalonicenses prima scrip ta fuit Athenis.

PAULI APOSTOLI EPISTOLA

AD THESALONICENSES SECUNDA.

CAP. I.

PAULUS, et Silvanus, et Timo

theus ecclesiae Thessalonicensium, quae est in Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo:

2 Gratia sit vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Chris

to.

3 Gratias agere debemus Deo sem

compleat omnem suae bonitatis gra tuitam benevolentiam, et opus fide potenter:

12 Ut glorificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in eo, ex gratiâ Dei nostri, et Domini Jesu Christi.

per de vobis, fratres, ut par est, quòd R

vehementer augescat fides vestra, et abundet mutua uniuscujusque omnium vestrum charitas :

4 Adeò ut nos ipsi de vobis gloriemur apud ecclesias Dei, id est, de tolerantia vestrâ et fide in omnibus persequutionibus vestris et afflictionibus quas toleratis:

5 Quae res deinonstratio est justi judicii Dei, ut digni habeamini regno Dei, pro quo etiain ista patimini :

6 Siquidem justum est apud Deum vicissim reddere iis qui affligunt vos, afflictionem :

7 Vobis verò qui affligimini, relaxationem nobiscum, quum patefiet Dominus Jesus de coelo, cum angelis suis potentibus,

8 Cum igne flammante, infligens ultionem iis qui Deum non noverunt, neque auscultant evangelio Domini nostri Jesu Christi :

9 Qui poenam pendent aeterni extii, expulsi a facie Domini et a gloriâ roboris ipsius:

10 Quum venerit ut glorificetur in sanctis suis, et admirandus fiat in credentibus omnibus (quòd fides habita fuerit testimonio nostro apud vos) in die illo.

11 Cujus etiam rei gratiâ precamur semper pro vobis, ut vos dignetur istâ vocatione Deus noster, et

CAP. II.

OGAMUS autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostrî ad eum aggregationem,

2 Ne citò a mente dimoveamini, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tanquam per nos scriptam, quasi instet dies ille Christi.

3 Nequis vos seducat ullo modo: non enim adveniet dies Christi, quin venerit defectio priùs, et retectus fuerit homo ille peccati, filius, inquam, ille perditionis,

4 Sese opponens ille et efferens adversùs quicquid dicitur Deus, aut numen adeò ut in templo Dei tanquam Deus sedeat, prae se ferens se esse Deum.

5 Annon meministis me, quum adhuc essem apud vos, hoc dixisse vobis?

6 Nunc verò quid obstet nôstis, ut is suo tempore retegatur.

7 Jam enim peragitur mysterium impietatis hujus: tantùm qui nunc obstat, obstabit usquedum e medic sublatus fuerit.

8 Et tunc retegetur Impius ille, quem Dominus conficiet spiritu oris sui, et illustri adventu suo abolebit:

9 Illum, inquam, cujus adventua est ex efficacitate Satanae, cum omn

potentia, et signis, ac prodigiis mendacibus;

10 Et cum omni fraude injustitiae in iis qui pereunt: propterea quòd amorem veritatis non receperunt, ut salvi fierent.

11 Ideo igitur mittet eis Deus efficaciam deceptionis, ut credant mendacio:

12 Ut damnentur omnes qui non crediderint veritati, sed acquieverint in injustitiâ.

13 Nos autem debemus gratias agere Deo semper de vobis, fratres dilecti a Domino, quòd elegerit vos Deus ab initio ad salutem per sanctificationem Spiritûs, et per fidem ha bitam veritati;

14 Quò vocavit vos per evangelium nostrum, ad obtinendam gloriam Domini nostri Jesu Christi.

15 Nempe igitur, fratres, perstate, et retinete traditam doctrinam, quam edocti estis et per sermonem, et per epistolam nostram.

16 Ipse verò Dominus noster Jesus Christus, et Deus ac Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam et spem bonam per gratiam,

17 Consoletur vestra corda, et stabiliat vos in omni sermone et opere bono.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

da ad Dei charitatem, et Christi pa tientem exspectationem.

6 Denunciamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subducatis vos ab omni fratre qui inordinatè incedit, et non ex traditâ doctrinâ quam accepit a nobis.

7 Nam ipsi scitis quomodo opor teat nos imitari: quoniam non inor dinatè nos gessimus inter vos:

8 Neque gratis panem edimus acceptum a quoquam; sed cum labore et aerumna nocte dieque operantes, ne cui vestrûm oneri essemus:

;

9 Non quòd nobis id non liceat sed ut nosmetipsos pro exemplari exhibeamus vobis ad nos imitandos.

10 Etenim quum essemus apud vos, hoc denunciabamus vobis: quòd siquis nolit operari, etiam non edito.

11 Audivimus enim quosdam incedere inter vos inordinate, nihil agentes, sed inaniter satagentes.

12 Iis autem qui sunt istiusmodi denunciamus, et eos obsecramus per Dominum nostrum Jesum Christum, ut cum quiete operantes, suo pane vescantur.

13 Vos autem, fratres, ne seg nescite in benefaciendo.

14 Quòd siquis non auscultat nostro per epistolam sermoni, hunc notate; et ne commercium habete cum eo, ut eum pudeat.

15 Neque ut inimicum ducite, sed admonete ut fratrem.

16 Ipse autem Dominus pacis semper det vobis pacem omni modo. Dominus sit cum omnibus vobis.

17 Salutatio, meâ manu Pauli, quod est signum in omni epistolâ :

ita scribo.

18 Gratia Domini nostri Jezu Christi sit cum omnibus vobis. Ame

Ad Thessalonicenses secunda missa fuit Athenis.

« PoprzedniaDalej »