Obrazy na stronie
PDF
ePub

13 Fratres, ego meipsum non arbiaor metam apprehendisse.

14 Unum autem ago; ea quidèm quae a tergo sunt obliviscens, ad ea verò quae a fronte sunt contendens, scopum versùs feror, ad praemium supernae vocationis Dei in Christo Jesu.

15 Quotquot itaque adulti sumus, hoc sentiamus: quòd si quid aliter sentitis, hoc quoque vobis Deus reteget.

16 Attamen in eo ad quod pervenimus, eâdem incedamus regula, et itidem si us affecti.

17 Estote simul mei imitatores, fratres; et eos considerate qui ita incedurt sicut habetis nos pro exemplari.

18 Multi enim incedunt, quos saepe dixi vobis, nunc autem et flens dico, hostes esse crucis Christi ;

19 Quorum finis est exitium ; quorum Deus est venter, et gloria cum confusione ipsorum, qui terrestria cu

rant.

20 Nos autem ut municipes coelorum nos gerimus; unde etiam Servatorem exspectamus, Dominum Jesum Christum ;

21 Qu transfiguravit corpus nostrum humile, ut conforme fiat ejus corpori glorioso, pro efficacitate quâ potest etiam subjicere sibi omnia.

CAP. IV.

TAQUE, fratres mei dilecti et ex

ita state in Domino, dilecti.

2 Euodiam precor, et Syntychen precor, ut idem sentiant in Domi

по.

3 Et rogo te quoque, socie germane, opitulare ipsis, ut quae in evangelio unà mecum certârunt, unà cum Clemente quoque, et reliquis adjutoribus meis, quorum nomina sunt in Ebro ritae.

4 Gaudete in Domino semper : rureun inquam, gaudete.

5 Moderatio vestra innotescat ombus hominibus: Dominus prope est.

6 De nulla re sohiti estote; sed omni in re precibus et supplicationo cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum :

7 Et pax Dei, quae superat om. nem intellectum, praesidio erit cordibus vestris et mentibus vestris in Christo Jesu.

8 Quod reliquum est, fratres, quae cunque sunt vera, quaecunque vene randa, quaecunque justa, quaecunqua pura, quaecunque amabilia, quaecun que boni nominis, siqua virtus, et siqua laus est, haec cogitate.

9 Quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, haec, in quam, facite: et Deus pacis erit vobiscum.

10 Gavisus sum autem in Domino magnopere, quod jam tandem reviruistis in vestrâ pro me curâ: quà de re tamen soliciti eratis, sed destituebamini opportunitate.

11 Non quòd penuriâ laborem, hoc dico; nam ego didici, in quibus sum, iis ipsis contentus esse.

12 Novi autem deprimi, novi etiam aoundare: ubique et in omnibus initiatus sum, et ad saturitatem, et ad esuritionem, id est, tum ad abundantiam, tum ad inopiam.

13 Omnia valeo per eum qui me corroborat, nempe Christum.

14 Attamen rectè fecistis, quòd unà communicâstis meae afflictioni.

15 Nôstis autem et vos, Philippenses, quum initio evangelii proficiscerer e Macedoniâ, nullam mihi ecclesiam communicâsse in ratione dati et accepti, nisi vos solos.

16 Nam etiam Thessalonicae quum essem, semel et iterum quod opus erat mihi misistis.

17 Non quòd requiram donum; sed requiro fructum exuberanteni, qui in rationem vestram inducatur.

18 Accepi autem omnia, et abundo; expletus sum, inquam, acceptis ab Epaphrodito, quae a vobis missa sunt, odorem bonae fragrantiae, hostiam Deo acceptam ac gratam.

19 Deus autem meus supplehit

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

CAP. I.

AULUS apostolus Jesu Christi

theus frater,

2 lis qui sunt Colossis, sanctis ac fidelibus fratribus in Christo Jesu; Gratia sit vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo.

3 Gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Jesu Christi, semper pro vobis orantes:

4 Auditâ fide vestrâ in Christo Jesu, et charitate in omnes sanctos:

5 Propter spem sepositam vobis in coelis: quam prius audistis per sermonem veritatis, id est, evangelii;

6 Quod pervenit ad vos, sicut et in totum mundum; et fructum profert, sicut apud vos quoque, ex quo die verè audivistis et cognovistis Dei gratiam :

7 Sicut et didicistis ex Epaphrâ dilecto conservo nostro, qui est fidus pro vobis minister Christi;

8 Qui et declaravit nobis vestram per Spiritum charitatem.

9 Propterea et nos, ex quo die id audivimus, non desinimus pro vobis orare, et petere ut impleamini agnitione voluntatis ejus, cum omni sapienuâ et intelligentiâ spirituali;

10 Ut incedatis sicut Domino convenit, cui per omnia placeatis, omnis operis boni fructum proferentes, et trescentes in agnitione Dei;

11 Omni robore corroborati secun

dùm gloriosum robur ipsius, ad om nem tolerantiam, et animi lenitatem, cum gaudio;

12 Gratias agentes Patri, qui idoneos nos fecit ad participandam sortem sanctorum in luce :

13 Qui, inquam, eripuit nos ex potestate tenebrarum, ac transtulit in regnum Filii sui dilecti ;

14 In quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius, id est, remissionem peccatorum;

15 Qui est imago Dei invisibilis, et primogenitus omnis rei creatae : 16 Nam per eum condita sunt omnnia quae in coelis sunt, et quae in terrâ, visibilia et invisibilia; sive throni, sive dominia, sive imperia, sive potestates; omnia, inquam, per eum, e ejus respectu condita sunt :

17 Estque ipse ante omnia, et omnia per eum consistunt :

18 Estque caput corporis, id est, ecclesiae, estque etiam principium, et primogenitus ex mortuis, ut inter omnes, primas teneat :

19 Quoniam in eo placuit Patre, ut omnis plenitudo inhabitaret :

20 Et, pace per sanguinem crucis ejus factâ, per eum reconciliare omnia sibi; per eum, inquam, tum quae in terrâ, tum quae in coelis.

21 Itaque vos quum essetis quondam abalienati, et hostes, mente operibus malis intenta, aune sanè recon ciliavit,

[ocr errors]

22 In corpore illo carnis suae, per ortem; ut sistat vos sanctos, et inculpatos, et irreprehensos coram se :

23 Siquidem permanetis in fide fundati et firmi, nec dimovemini a ape evangelii quod audîstis, evangelii, inquam, praedicati omni creaturae quae sub coelo est, cujus factus sum ego Paulus minister;

24 Qui nunc gaudeo de iis quae patior pro vobis, et reliquias afflictioaum Christi vicissim expleo in carne meâ, pro corpore ipsius, quod est ecclesia;

25 Cujus ecclesiae factus sum minister ex dispensatione Dei, quae data est mihi erga vos, ad implendum Dei sermonem ;

26 Nempe mysterium illud quod absconditum fuit a seculis et aetatibus, nunc autem patefactum est sanctis ejus,

27 Quibus voluit Deus notum facere quae sint illae divitiae gloriosi hujus mysterii inter gentes, qui est Christus inter vos, spes illa gloriae :

28 Quem nos annunciamus, admonentes quosvis, et quosvis erudientes omni sapientiâ, ut quosvis sistamus perfectos in Christo Jesu :

29 Ad quod etiam enitor, decertans secundùm efficacitatem ipsius agentem in me potenter.

[blocks in formation]

cernens vestrum ordinem, et solid tatem vestrae in Christum fidei.

6 Sicut igitur accepistis Christum Jesum Dominum, ita in eo ambulate; 7 Radicati et superstructi in eo, ac confirmati fide, sicut edocti estis, abundantes eâ cum gratiarum actione. 8 Videte nequis sit qui vos depraedetur per philosophiam et inanere deceptionem, secundùm traditionem hominum, secundùm elementa mundi, et non secundùm Christum :

9 Nam in eo inhabitat omnis ple nitudo Deitatis corporaliter:

10 Et estis in eo completi, qui est caput omnis imperii ac potestatis :

11 In quo etiam circumcisi estis circumcisione quae fit sine manibus, corpore peccatis carnis exuto per circumcisionem Christi:

12 Consepulti cum eo per baptismum, per quem etiam cum eo suscitati estis per fidem Dei efficaciter agentis, qui suscitavit eum ex mortuis.

13 Vosque mortuos in peccatis et praeputio carnis vestrae, cum eo vivificavit, vobis condonatis omnibus peccatis:

14 At deleto quod adversùm nos erat rituum chirographo; quod, inquam, erat nobis occultè contrarium, ipse verò cruci affixum e medio sustulit:

15 Et exspoliata imperia ac potestates traduxit palam, triumphatis illis per eam.

16 Nequis igitur vos damnet ob cibum vel potum, aut respectu festi, aut novilunii, aut Sabbatorum:

17 Quae sunt umbra rerum futurarum; at corpus est Christi.

18 Nemo adversùm vos rectoris

partes sibi ultrò sumat, in submissione animi, et cultu Angelorum; pedem inferens in ea quae non vidit, et temerè inflatus carnis suae sensu :

19 Neque obtinens Caput, ex quo totum corpus per commissuras e compages suppeditatum et compac tum, augescit Dei augmento.

20 Itaque, si mortui cum Christo,

liberi estis ab elementis mundi, quid, at viventes in mundo, ritibus oneramini,

21 (Ne ederis, aiunt isti, neque gustâris, neque attigeris;

22 Quae omnia ipso usu pereunt,) praescripta ex mandatis et doctrinis hominum?

23 Quae rationem quidèm habent sapientiae in cultu voluntario, et submissione animi, et in eo quòd corpori non parcant; nec tamen ullius sunt pretii, quum ad ea spectent quibus farcitur caro.

IT

CAP. III.

TAQUE, si resurrexistis cum Christo, superna quaerite, ubi Christus est ad dextram Dei sedens.

2 Superna satagite, non terrestria. 3 Nam mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo:

4 Quando Christus, vita illa nostra, patefactus fuerit, tum et vos cum eo patefietis gloriosi.

5 Mortificate igitur membra vestra terrestria, scortationem, impuritatem, mollitiem, cupiditatem malam, et avaritiam, quae est idololatria;

6 Ob quae venit ira Dei super homines contumaces:

7 Quibus in vitiis et vos incessistis quondam, quum in iis viveretis.

8 At nunc deponite etiam vos haec omnia, iram, excandescentiam, malitiam, maledicentiam, verborum obscoenitatem ab ore vestro.

9 Ne mentimini alius adversùs alium, quum exuti sitis illo vetere homine cum factis ipsius:

10 Et induti sitis novo illo, qui renovatur in agnitionem congruentem imagini ejus qui ipsum condidit;

11 Ubi non est Graecus et Judaeus, Ercumcisio et praeputium, Barbarus Seytha, servus et liber; sed omnia t in omnibus est Christus.

12 Induimini igitur, ut electi Dei, sancti et dilecti, visceribus miserationum, comitate, modestiâ, mansuetudine, lenitate animi:

15 Tolerantes alii alios, et condo

nantes vobis mutuò, si quis adversùs aliquem habuerit querelam; sicut et Christus condonavit vobis, ita et vos.

14 Super haec auteni omnia induimini charitate, quae est vinculum perfectionis.

15 Et pax Dei sit gubernatrix in cordibus vestris, ad quam etiam vocati estis in unum corpus: et grati

estote.

16 Sermo Christi inhabitet in ve bis copiosè cum omni sapientià, docendo et commonefaciendo vos mutuò psalmis, et hymnis, et cantionibus spiritualibus, cum gratiâ canendo in vestro corde Domino.

17 Et quicquid egeritis sermone, aut facto, in nomine Domini Jesu id facite, gratias agentes Deo et Patri per eum.

18 Uxores, subjicite vos propriis viris, ut convenit in Domino.

19 Viri, diligite uxores, et ne estote adversùs eas amarulenti.

20 Filii, auscultate parentibus in omnibus; hoc enim gratum est Domino.

21 Patres, ne irritate liberos vestros; ne despondeant animum.

22 Servi, auscultate per omnia iis qui domini sunt secundùm carnem, non obsequiis ad oculum exhibitis, ut qui hominibus placere student, sed cum simplicitate cordis, timentes Deum.

23 Et quicquid feceritis, ex animo praestate, tanquam Domino, et non hominibus :

24 Scientes vos a Domino recepturos mercedem haereditatis : nam Domino Christo servitis.

25 Qui verò injuriam intulerit, referet injuriam quam intulerit; nes est personarum respectus.

[blocks in formation]

3 Precantes simu etiam pro nois, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis, ut loquamur mysterium Christi, propter quod etiam sum vinctus: 4 Ut, inquam, illud patefaciam, sicut oportet me loqui.

5 Sapienter vos gerite erga extraneos, opportunitatem redimentes.

6 Sermo vester semper cum gratiâ sit, sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.

7 Res meas omnes vobis notas faciet Tychicus, dilectus frater, et fidus minister, ac conservus in Domino;

8 Quem misi ad vos ob hoc ipsum, ut cognoscat res vestras, et corda vestra consoletur ;

9 Cum Onesimo fido et dilecto fratre, qui est ex vobis. Omnia igitur vobis exponent quae hic aguntur.

10 Salutat vos Aristarchus, meus in captivitate socius, et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata; si venerit ad vos, excipite

eum.

11 Et Jesus, qui vocatur Justus ; qui sunt ex circumcisione: hi soli

sunt mihi adjutores in regno Dei, et fuere mihi solatio.

12 Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi, semper precibus certans pro vobis, ut stetis perfecti et completi in omni voluntate Dei.

13 Hoc enim de eo testor, eum multo vestri studio ardere, et eorum qui sunt Laodiceae, et eorum Hierapoli.

14 Salutat vos Lucas medicus illa dilectus, et Demas.

15 Salutate fratres qui sunt Laodi ceae, et Nympham, et ecclesiam quas in domo illius est.

16 Et quum perlecta fuerit apud vos epistola, facite ut etiam in Laodicensium ecclesiâ recitetur; et ut scripCam Laodiceâ vos quoque legatis.

17 Et dicite Archippo, Vide ut ministerium quod accepisti in Domino, impleas.

18 Salutatio meâ manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia sit vobiscum. Amen.

Scripta est ad Colossenses Româ, per Tychicum et Onesimum.

PAULI APOSTOLI EPISTOLA PRIMA

PAULU

AD THESSALONICENSES.

CAP. I. AULUS, et Silvanus, et Timotheus, ecclesiae Thessalonicensium, quae est in Deo Patre, et Domino Jesu Christo: Gratia sit vobis, et pax, à Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

2 Gratias agimus Deo semper de omnibus vobis, mentionem vestri facientes in precibus nostris:

3 Indesinenter commemorantes efficacem vestram fidern, et laborio

sam charitatem, et toierantem illam spem in Domino nostro Jesu coram Deo et Patre nostro :

4 Ut qui sciamus, fratres dilecti a Deo, electionem vestram.

5 Quoniam evangelium nostrum constitit apud vos non loquutione duntaxat, sed etiam virtute, et in Spiritu Sancto, et in multâ certâ persuasione: sicut nôstis quales fuerimus inter vos, vestri causâ.

6 Et vos imitatores nostri facti

« PoprzedniaDalej »