Obrazy na stronie
PDF
ePub

tatem carnis vobis priùs evangelizâsse :

14 Et explorationem mei quae fiebat in carne meâ, non pro nihilo habuistis; neque respuistis: sed me ut angelum Dei, ut Christum Jesum, excepistis.

15 Quae igitur erat beatitatis vestrae praedicatio? testimonium enim reddo vobis, vos, si fieri potuisset, oculos vestros effossos daturos mihi fuisse.

16 Itaque num inimicus factus sum vobis, dum vobis vera loquor?

17 Ambiunt vos non benè; imò excludere nos volunt, ut se ambiatis.

18 Praeclarum est autem vehementer amare in re bonâ semper, et non solùm dum praesens sum apud

vos.

19 Filioli mei, quos iterum partu0, usquequo formetur Christus in vobis,

20 Velim autem nunc adesse apud vos, et mutare vocem meam, quoniam haesito in vobis.

21 Dicite mihi qui sub lege vultis esse, legem non auditis?

22 Scriptum est enim, Abrahamum duos filios habuisse; unum ex ancillâ, et unum ex liberâ.

23 Sed is qui ex ancillâ natus est, secundùm carnem natus est: qui verò ex liberâ, per promissionem.

24 Per quae aliud figuratur: nam hae sunt duo illa foedera; una quidèm, quae est Agar, ex monte Sinâ, generans prolem ad servitutem:

25 Istud enim Agar est Sina mons in Arabiâ; eâdem autem serie respondet ei Hierosolymae quae nunc est, servitque cum filiis suis.

26 Illa verò quae sursum est Hierusalem, libera est, quae est mater omnium nostrum.

27 Scriptum est enim, Laetare, sterilis, quae non paris; erumpe, et elama, quae non parturis: quoniam plures sunt liberi desertae, quàm ejus quae habet virum.

28 Nos igitur, fratres, secundùm Isaacum promissionis filii sumus.

29 Sed quemadmodum tunc is qui secundùm carnem genitus fuerat, persequebatur eum qui natus erat secundùm Spiritum ; ita et nunc fit.

30 Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus: nequaquara enim haeres erit filius ancillae cum fis liberae.

31 Nempe, fratres, non sumus an cillae filii, sed liberae.

IN

CAP. V.

N libertate igitur, quâ Christus nos liberavit, perstate, et ne regredientes implicamini servitutis jugo.

2 Ecce, ego Paulus dico vobis, St circumcidamini, Christum nihil vobis profuturum.

3 Testor enim rursum omni homini qui circumciditur, eum esse debitorem totius legis servandae.

4 Inanes facti estis separati a Christo, quicunque per legem justificamini; et a gratiâ excidistis.

5 Nos enim Spiritu ex fide, spem justitiae exspectamus.

6 Nam in Christo Jesu neque circumcisio quicquam valet, neque praeputium; sed fides per charitatem agens:

7 Currebatis pulchrè; quis vos inhibuit, ut non obsequeremini veritati ?

8 Haec persuasio non est profecta ex eo qui vocat vos.

9 Paulùm fermenti totam massam fermentat.

10 Ego confido de vobis in Domino, vos nihil aliud esse sensuros : sed qui turbat vos, auferet condem. nationem, quisquis fuerit.

11 Ego autem, fratres, circumcisionem etiam praedico, quid adhue persequutionem patior? nempe ab litum est offendiculum crucis.

12 Utinam etiam abscindantur qui vos inquietant.

13 Vos enim ad libertatem vocat estis, fratres: tantùm ne libertatem arripite ut datam carni occasionem; sed ex charitate servite alii aliis.

14 Nam tota lex uno verbo com

pletur, isto videlicet, Diliges proximum tuum ut teipsum.

15 Quòd si alii alios mordetis et devoratis, videte ne vicissim alii ab aliis consumamini.

16 Hoc autem dico, Spiritu incedite, et quod concupiscit caro ne perficite

17 Nam caro concupiscit adversùs spiritum, spiritus autem adversùs carnem; haec autem inter se opposita sunt, ut non quaecunque volueritis, eadem faciatis.

18 Quòd si spirit. ducimini, non estis sub lege.

19 Porrò manifesta sunt opera carnis; quae sunt, adulterium, scortatio, impuritas, protervia,

20 Idololatria, veneficium, inimicitiae, lites, aemulationes, excandescentiae, rixae, dissidia, haereses,

21 Invidiae, caedes, ebrietates, comessationes, et his similia: quae praedico vobis, sicut et praedixi, eos videlicet qui talia agunt, regni Dei non

[blocks in formation]

4 Opus autem suum probatum reddat unusquisque; et tunc in se metipso solo gloriationem habebit, et non in alio:

5 Nam unusquisque suum onus portabat.

6 Communicet autem qui instituitur in sermone, cum eo qui se insti tuit, omnia bona.

7 Ne errate; Deus non irridetur: quicquid enim seminaverit homo, oc et metet.

8 Nam qui seminat carni suae, carne metet interitum; qui verò seminat spiritui, ex spiritu metet vitam

aeternam.

9 Porrò ne benefaciendo segrescamus: tempore enim suo metemus, si non frangamur animo.

10 Nempe igitur, dum tempus habemus, simus benefici erga omnes, maximè verò erga domesticos fidei.

11 Videtis quàm longis litteris vobis scripserim meâ manu.

12 Quicunque volunt speciosi apparere in carne, ii cogunt vos circumcidi, tantùm ne ob crucem Christi persequutionem patiantur.

13 Nam ne ipsi quidem qui circumciduntur, legem servant; sed volunt vos circumcidi, ut de vestrâ carne glorientur.

14 A me verò absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mundus mihi crucifixus est, ego mundo.

et

15 Nam in Christo Jesu neque circumcisio quicquam valet, neque praeputium, sed nova creatio.

16 Et quicunque secundùm hane regulam incedent, pax erit super eo: et misericordia, et super Israelem Dei.

17 De caetero, ne quis mihi melestias exhibeto; ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.

18 Gratia Domini nostri Jesu Christi sit cum spiritu vestro, fratres Amen.

Ad Galatas missa fuit Romá

PAULI APOSTOLI EPISTOLA

CAP. I.

AD EPHESIOS.

lio salutis vestrae; per quod etiam

PAULUS apostolus Jesu Christi, posteaquam credidistis, obsignati es

per voluntatem Dei, sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu;

2 Gratia sit vobis, et pax, a Deo patre nostro, et Domino Jesu Christo.

3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nobis omni benedictione spirituali in coelis in Christo:

4 Sicut elegit nos in ipso ante jactum mundi fundamentum, ut simus sancti et inculpati coram eo cum charitate:

5 Qui praedestinavit nos quos adoptaret in filios per Jesum Christum in sese, pro benevolo affectu voluntatis suae,

6 Ad laudem gloriosae suae gratiae, quâ nos gratis sibi acceptos effecit in illo dilecto:

7 In quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem, inquam, lapsuum ex divite ipsius gra

tiâ;

8 Quâ redundavit in nos omni sapientiâ et intelligentiâ.

9 Patefacto nobis mysterio voluntatis suae, secundùm gratuitam suam benevolentiam quam proposuerat in

sese:

10 Nempe ut in pleni temporis dispensatione recolligeret omnia illa ia Christo, tum quae in coelis sunt, ban quae in terrâ :

11 In ipso, inquam, in quo etiam in sortem adsciti sumus, quum essemus praedestinati secundùm propositur ejus qui omnia effecit ex consilic voluntatis suae :

12 Ut nos simus laudi gloriae ipsius, qui priores speravimus in Christo. 13 In quo sperâstis et vos, audito jermone illo veritatis, id est, evange

tis Spiritu illo promissionis sancto;

14 Qui est arthabo haereditatiɔ nostrae, dum in libertatem vindice mur, ad laudem gloriae ipsius.

15 Propterea etiam ego, auditi eð quae in vobis est fide in Domino Jesu, et charitate in omnes sanctes,

16 Non desino gratias agere pro vobis, mentionem vestri faciens in precibus meis;

17 Ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater ille gloriae, det vobis Spiritum sapientiae et revelationis, per agnitionem ipsius :

18 Illuminatis oculis mentis vestrae; ut sciatis quae sit spes illa vocationis ipsius, et quae opes gloriae haereditatis ipsius in sanctis ;

19 Et quae sit excellens illa magnitudo potentiae ipsius in nobis qui credimus, pro efficacitate virium roboris ipsius;

20 Quod exeruit in Christo, quum suscitavit eum ex mortuis, et collocavit ad dextram suam in coelis,

21 Longè supra omne imperium ac potestatem, et potentiam, et dominationem, et omne nomen quod nominatur, non solùm in hoc seculo, verùm etiam in futuro:

22 Et omnia subjecit ejus pedibus, eumque constituit caput super omnia ipsi ecclesiae :

23 Quae est corpus ipsius, et complementum ejus qui omnia implet in

omnibus.

CAP. II.

Tvos und vivificavit, quum essetis

Enorum in lapsibus et peccatis;

2 In quibus olim incessistis ut est vita mundi hujus, secundùm principem cui potestas ert aëris, et spiritua

nunc agentis in hominibus contumazibus:

3 Inter quos et nos omnes conversati sumus olim in cupiditatibus carnis nostrae, facientes quae carni ac cogitationibus libebant; eramusque naturâ filii irae, ut etiam reliqui.

4 Sed Deus, ut qui dives sit mise ricordiâ, propter multam charitatem suam quâ dilexit nos,

5 Etiam nos, quum in offensis mortui essemus, unà vivificavit cum Christo, cujus gratiâ estis servati;

6 Unàque suscitavit, unàque collocavit in coelis in Christo Jesu;

7 Ut ostenderet in seculis succedentibus summas opes suae gratiae, pro sua erga nos benignitate in Christo Jesu.

8 Gratià enim estis servati per fidem, (et hoc non est ex vobis; sed Dei donum est ;)

9 Non ex operibus, ut nequis glo

rietur.

10 Nam ipsius sumus opus, conditi in Christo Jesu ad opera bona, quae praeparavit Deus ut in eis incedere

mus.

11 Propterea mementote vos quondam gentes in carne, qui dicebamini praeputium ab eâ quae vocatur Circumcisio in carne et quae manibus

fit:

12 Vos, inquam, illo tempore fuisse absque Christo, alienos a republicâ Israelis, et extraneos, quod ad foedera promissionis attinet, spem non habentes, et absque Deo in mundo:

13 At nunc in Christo Jesu, vos qui olim eratis procul, propinqui facti estis, per sanguinem Christi.

14 Ipse enim est pax nostra, qui utraque fecit unum, et intergerini parietis septum solvit :

15 Inimicitiis, id est, lege mandatoram quae in ritibus posita est, per car

Bem

suam abolitis; ut ex duobus Ilis conderet in semetipso unum novum hominem, faciens pacem;

16 Et utrosque in uno corpore reconciliaret Deo per crucem, peremp is inimicitiis per eam;

17 Et veniens evangelizavit pacem vobis, tum qui procul, tum qui prope eratis.

18 Quoniam utrique per ipsum habemus aditum per unum Spiritum ad Patrem.

19 Nempe igitur non ampliùs estis hospites et inquilini, sed concives sanctorum, ac domestici Dei :

20 Superstructi super fundamen tum apostolorum ac prophetarum, quum imus angularis lapis sit ipse Jesus Christus;

21 In quo totum aedificium congruenter coagmentatum, crescit ut sit templum sanctum Domino;

22 In quo et vos unà aedificamini, ut sitis domicilium Dei per Spiritum.

H

CAP. III.

UJUS rei gratiâ ego Paulus sum captivus ille Christi Jesu pro vobis gentibus :

2 Siquidem audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi erga vos;

3 Deum videlicet per revelationem notum mihi fecisse mysterium illud; sicut antè scripsi paucis;

4 Ex quo perlecto potestis intelligere quae sit mea intelligentia in mysterio Christi ;

5 Quod aliis aetatibus non patefactum fuit filiis hominum, ut nune retectum est sanctis ejus apostolis et prophetis per Spiritum ;

6 Gentes videlicet esse cohaeredes et concorpores, consortesque promissionis ejus in Christo per evange lium;

7 Cujus factus sum minister ex do. no gratiae Dei, quod datum est mih secundùm efficacitatem potentiae ip sius:

8 Mihi, inquam, longè minimo om. nium sanctorum, data est haec graua, evangelizandi inter gentes imperves tigabiles illas opes Christi;

9 Et in lucem proferendi omnibus, quae sit communio mysterii quod erat absconditum a seculis in Deo, qu

omnia haec condidit per Jesum Chris

tum;

10 Ut nota nunc fiat per ecclesiam imperiis ac potestatibus quae in coelis sunt, multiformis illa sapientia Dei :

11 Secundùm propositum aeterrum, quod constituit in Christo Jesu Domino nostro :

12 In quo habemus libertatem et aditum cum fiduciâ, per fidem ipsius.

13 Quapropter peto ne segnescatis ob afflictiones meas pro vobis, quae est gloria vestra.

14 Hujus rei gratiâ flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi,

15 Ex quo tota familia in coelis et .n terrâ nominatur,

16 Ut det vobis, pro divite suâ gloriâ, ut fortiter corroboremini per Spiritum suum in interiore homi

ne;

17 Et inhabitet Christus per fidem in cordibus vestris ;

18 Ut in charitate radicati et fundati, valeatis assequi cum omnibus sanctis, quae sit illa latitudo, et longitudo, et profunditas, et sublimitas;

19 Et cognoscere charitatem illam Christi omni cognitione superiorem, ut impleamini ad omnem usque plenitudinem illam Dei.

20 Ei verò qui infinitâ cum redundantiâ potest omnia facere supra ea quae petimus, aut mente concipimus, pro vi illà agente in nobis,

21 Ei sit, inquam, gloria in ecclesiâ per Christum Jesim, in omnes aetates seruli seculorum. Amen.

CAP. IV.

RECOR itaque vos ego captivus

dignun: est vocatione quâ vocati estis,

2 Cum omni modestiâ ac mansuetudine, cum animi lenitate, tolerantes alii alios per charitatem;

3 Studentes servare unitatem Spiritûs per vinculum pacis.

4 Unum est corpus et unus Spir. tus, sicut et vocati estis in unam spein vocationis vestrae:

5 Unus Dominus, una fides, unum baptisma:

6 Unus Deus et Pater omnium, qu est super omnes, et per omnes, et in omnibus vobis.

7 Sed unicuique nostrùm data est gratia pro mensurâ doni Christi.

8 Quapropter dicit, Quum ascendisset in sublime, captivam duxit captivitatem, et dedit dona hominibus.

9 Caeterùm illud ascendit, quid est nisi quòd etiam descenderat priùs in infimas partes terrae?

10 Qui descenderat, ipse est qui etiam ascendit longè supra omnes coelos, ut impleret omnia.

11 Is igitur dedit alios quidem apostolos, alios verò prophetas, alios autem evangelistas, alios autem pastores et doctores:

12 Ad coagmentationem sanctorum, ad opus ministerii, ad aedificationem corporis Christi :

13 Donec evadamus omnes in unitate fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum adultum, ad mensuram staturae pleni Christi :

14 Ut ne simus ampliùs pueri, qui fluctuemus et circumferamur quovis vento doctrinae, in hominum aleâ, per veteratoriam ad insidiosè fallendum versutiam ;

15 Sed sincere nos gerentes in charitate, prorsus adolescamus in cum qui est caput, nempe Christus:

16 Ex quo totum corpus congruenter coagmentatum, et compactumn per omnes suppeditatas commissuras ex vi intus agente pro mensurâ uniuscujusque membri, incrementum ca

ad sui ipsis

exstructionem per charitatem.

17 Hoc itaque dico, et obtestor per Dominum, ne ampliùs incedatis, sicut reliquae gentes incedunt, in vanitate mentis suae;

18 Obtenebratam rogitationem ha bentes, et alienati a vitâ Dei propter

« PoprzedniaDalej »