Obrazy na stronie
PDF
ePub

8 Confidimus autem, et probamus potiùs migrare e corpore, et ad Doninum ire habitatum.

9 Propterea etiam contendimus, ut et hic commorantes et hinc migrantes, ei simus accepti.

10 Omnes enim nos comparere oportet coram tribunali Christi, ut unusquisque reportet quae in corpore fecerit, congruenter ad id quod fecerit, sive bonum, sive malum.

11 Sientes igitur terrorem illum Domini, homines ad fidem adducimus; Deo autem manifesti sumus; et spero nos etiam conscientiis vestris manifestos esse.

12 Non enim iterum nosipsos commendamus vobis, sed vobis occasionem praebemus gloriandi de nobis: ut habeatis quod dicatis adversùs eos, qui in facie gloriam captant, at non in corde.

13 Nam sive insanimus, Deo insanimus: sive sanâ mente sumus, vobis sana mente sumus.

14 Charitas enim illa Christi constringit nos;

15 Ut qui hoc statuerimus, si unus pro omnibus mortuus fuit, nempe istos omnes fuisse mortuos, et illum pro omnibus mortuum esse, ut qui vivunt, posthac non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et suscitatus

est.

16 Itaque nos posthac neminem novimus secundùm carnem : quòd si etiam novimus Christum secundùm carnem, nunc tamen non ampliùs novimus.

17 Siquis igitur est in Christo, nova creatura est: vetera praeterierunt; ecce, nova facta sunt omnia.

18 Haec autem omnia sunt ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Jesum Christum, deditque nobis minis terium reconciliationis :

19 Nempe quia Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi, non imputando eis lapsus ipsorum ? posuitque in nobis sermonem illum reconciliationis.

20 Itaque nomine Christi legatione

[blocks in formation]

4 Sed in omnibus nos approbantes, ut Dei ministri, tolerantià multâ in atllictionibus, in necessitatibus, in angustiis,

5 In verberibus, in carceribus, in exagitationibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis;

6 Puritate, scientiâ, lenitate, be nignitate, Spiritu Sancto, charitate non simulatâ,

7 Sermone veritatis, virtute Dei, armis justitiae dextris ac sinistris :

8 Per gloriam et ignominiam, per convicia et laudes: ut seductores, el tamen veraces;

9 Ut ignoti, et tamen noti; ut morientes, et ecce vivimus; ut qui castigamur, nec tamen occidimur:

10 Ut dolentes, semper tamen gaudentes; ut pauperes, sed multos ditantes; ut nihil habentes, sed omnia obtinentes.

11 Os nostrum apertum est erga vos, Corinthii, cor nostrum dilatatur

[blocks in formation]

Belial? aut quae portio fideli cum infideli ?

16 Et quae consensio templo Dei cum simulacris? nam vos templum estis Dei viventis: sicut dixit Deus, Habitabo in eis et inambulabo; et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.

17 Quapropter exite e medio eoFa, et separamini, dicit Dominus; impurum ne attingite; tum ego Excipiam vos:

18 Et ero voois pro patre, et vos eritis mihi pro filiis ac filiabus, dicit Dominus omnipotens.

HA

CAP. VII.

AS igitur promissiones quum habeamus, dilecti, purgemus nos ab omni inquinamento carnis ac spiritûs, ad finem perducentes sanctificationem in timore Dei.

2 Accipite nos: nemini injuriam fecimus, neminem corrupimus, neminem quaestui habuimus.

3 Ad condemnationem vestri hoc non dico: nam antè dixi vos in cordibus nostris esse, ad simul moriendum et simul vivendum.

4 Multa est mihi loouendi libertas apud vos, multa mihi gloriatio de vobis; impletus sum consolatione; vehementer exundo gaudio in omni afflictione nostrâ.

5 Etenim quum venissemus in Macedoniam, nullam habuit remissionem caro nostra, sed in omnibus fuimus afflicti foris fuerunt pugnae, intus

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

lam illam, tametsi ad tempus, tristitia vos affecisse.

9 Nunc gaudeo, non quòd tristitiâ affecti fueritis, sed quòd tristitiâ affecti fueritis ad resipiscentiam : nam tristitiâ affecti fuistis secundùm Deum, ut nullâ in re detrimentum acceperitis ex nobis.

10 Nam qui secundùm Deum est dolor, is resipiscentiam efficit ad salutem, cujus nunquam poeniteat; a mundi dolor mortem efficit.

11 Ecce enim, istud ipsum, quod secundùm Deum tristitiâ affecti fuistis, quantum in vobis effecit studium? imò defensionem, imò indignationem, imò timorem, imò vehemens desiderium, imò zelum, imò vindicationem? per omnia testatum fecistis, vos esse puros in negotio.

12 Itaque, etsi scripsi vobis, non scripsi vobis ejus causâ qui injurian. fecerat, nec ejus causâ qui injuriâ affectus fuerat; sed ut apud vos manifestum fieret studium illud nostrum pro vobis in conspectu Dei.

13 Propterea consolationem accepimus ex consolatione vestri: sed longè plurimum gavisi fuimus ob gaudium Titi, quòd refocillatus sit spiritus ejus ab omnibus vobis :

14 Et quòd siquid apud eum de vobis gloriatus suin, non fui pudefactus, sed ut omnia verè loquuti sumus vobis, ita et gloriatio nostra, qua usus eram apud Titum, vera comperta sit:

15 Et viscera ejus ampliùs erga vos affecta sint, dum reminiscitur obedientiae omnium vestrûm, et u cum timore ac tremore ipsum exce peritis.

16 Gaudeo igitur quòd penitus confidam de vobis.

CAP. VIII.

ORRO rotam facimus vobis, fra

Potres, gratiam Deipraestitam co

clesiis Macedonum;

2 Nempe in multâ probatione afflictionis, exundans gaudium ipso rum, et profundam eorum inopiam ex.

andâsse in copiosam benignitatem ip

sorum.

3 Nam pro viribus (testor) atque vires voluntarii fuerunt:

supra

4 Multis cum precibus nos rogantes, ut hanc beneficentiam et societatem hujus ministerii sanctorum causâ subeundi, in nos reciperemus.

5 Ac non prout sperabamus ita fecerunt, sed semetipsos dediderunt primùm Domino, deinde et nobis per Dei voluntatem :

6 Ut adhortaremur Titum, ut sicut antè coepit, ita etiam absolvat apud vos hanc quoque beneficentiam.

7 Itaque sicut omnibus abundatis, nempe fide, et sermone, et notitiâ, et omni studio, et vestrâ in nos charitate, videte ut hâc quoque gratiâ abundetis.

8 Non ex imperio loquor, sed aliorum studio, vestrae quoque dilectionis sinceritatem reddens explora

tam.

9 Nôstis enim beneficentiam Domini nostri Jesu Christi, eum videlicet propter vos pauperem factum esse, quum esset dives, ut vos illius paupertate ditesceretis.

10 Et sententiam eâ in re meam edo : nam hoc vobis conducit, qui non solùm facere, sed etiam velle antè coepistis anno superiore.

11 At nunc etiam illud ipsum facere absolvite : ut, sicut adfuit promptum illud velle, ita etiam adsit ipsum perficere ex eo quod habetis.

Titi indidit idem studium pro vo bis.

17 Quod tum exhortationem illam gratam habuit, tum verò majore studio ultro ad vos iter suscepit.

18 Misimus autem unà cum eo fratrem illum, cujus laus est in evangelio per omnes ecclesias :

19 Nec id solùm, sed etiam suffragiis delectus est ab ecclesiis socius peregrinationis nostrae, cum la beneficentiâ quae administratur a nobis, ad ipsius Domini gloriam, et compro◄ bandum promptum animum ves.

trum:

20 Vitantes hoc, nequis nos vituperet in hâc ubertate quae administra tur a nobis :

21 Ut qui procuremus honesta nor solùm coram Domino, sed etiam coram hominibus.

22 Misimus autem cum eis fra

trem nostrum, quem saepe in multis probavimus studiosum, nunc autem multo studiosiorem, ob multam meam fiduciam in vobis.

25 Sive de Tito quaeritur, socius meus est, et apud vos adjutor: sive de fratribus nostris, legati sunt ecclesiarum, et gloria Christi.

24 Itaque demonstrationem charitatis vestrae, et nostrae de vobis gloriationis, edite in eos, in conspectu ecclesiarum.

NA

CAP. IX.

AM de ministerio sanctorum causam subeundo, supervaca

12 Etenim si priùs adsit promptus animus, aliquis acceptus est pro eo neum est mihi scribere vobis. quod habet, non pro eo quod non ha bet.

13 Non enim dico ut aliis sit remissio, vobis autem afflictio: sed ut pari conditione hoc tempore vestra abundantia suppleat quod illis deest?

14 Ut et illorum abundantia quod vobis deest suppleat, ut fiat aequabilitas.

15 Sicut scriptum est, Qui multum collegit, plus non habuit: et qui paulum, minus non habuit.

16 Gratia verò sit Deo, qui ordi

2 Novi enim promptum animum vestrum, quem de vobis jacto apud Macedones, Achaiam, videlicet paratam esse ab anno superiore: et ea vobis ortus zelus provocavit com plures.

3 Misi autem hos fratres, ne glo riatio nostra de vobis inanis fiat hâc in parte, ut, sicut dicebam, parati sitis.

4 Ne quo modo, si mccum venerint Macedones, et offenderint vos imparatos, nos pudefiamus (ut ne

vos dicam) in praefidente istâ gloriatione.

5 Itaque necessarium putavi adnortari hos fratres, ut priores venirent ad vos, et priùs absolverent antea denunciatam beneficentiam vestram, ut ea sit parata ita ut beneficentia, et non ut extortum aliquid.

6 Hoc autem dico, Qui serit parcè, parcè etiam metet: et qui serit benignè, benignè etiam metet.

7 Quisque, sicut praeoptat corde, ita agat: non ex tristitiâ aut ex necessitate nam hilarem datorem diligit Deus.

8 Potens est autem Deus efficere ut omnis gratia in vcs redundet; et in omnibus omni tempore omne quod sufficiat habentes, abundetis ad omne opus bonum.

9 Sicut scriptum est, Dispersit, dedit pauperibus: justitia ejus manet in seculum.

[blocks in formation]

humilis sum inter vos, absens vero sum erga vos confidens:

2 Hoc autem rogo, ne praesens confidenter agam fiduciâ, qua existimor audax fuisse in quosdam, qui de nobis existimant quasi secundùm carnem incedamus.

3 Nam in carne, non tamen se cundùm carnem, incedentes milita

mus :

4 Arma enim militiae nostrae non carnalia sunt, sed divinitùs valida ad subversionem munitionum :

5 Ratiocinationes evertendo, omnemque sublimitatem quae sese ex. tollit adversùs cognitionem Dei, et in captivitatem redigendo omnem cogitationem ad obediendum Christo:

5 Et paratum habendo quo vindicemus omnem contumaciam, postquam impleta fuerit vestra obedientia.

7 Quae ob oculos sunt aspicitis? siquis apud se confidit se Christi esse hoc vicissim cogitet ex sese, quemadmodum ipsi Christi est, ita et nos Christi esse.

8 Nam si ampliùs etiam quippiam glorier de potestate nostrâ, quam dedit Dominus nobis ad aedificationem, ac non ad subversionem vestri, non pudefiam :

9 Ne videar ceu perterrefacere vos per epistolas.

10 Nam epistolae quidem, inquiunt, graves sunt et validae: sed praeser.tia corporis infirma est, et sermo est nihili.

11 Hoc cogitet qui istiusmodi est, quales sumus verbo per epistolas quum absumus, tales etiam nos fore reipsâ quum aderimus.

12 Non enim audemus nos adjun gere vel conjungere cum quibusdam qui seipsos commendant: sed not intelligunt quòd ipsi sese metiuntur seipsis, et sibiipsis sese comparant

13 At nos non gloriabimur de quae mensurae nostrae non sunt, sed secundùm modum nobis ad regulam admensum, id est, ejus quam distribuit nobis Deus mensurae, gloriabi

mur nos pervenisse ad vos etiam us

que.

14 Non enim ut si non pervenissemus usque ad vos, extendimus nosipsos ultra quàm deceat: nam usque ad vos etiam pervenimus in evangeio Christi.

15 Nequaquam de iis quae mensurae nostrae non sunt gloriantes, id est, de alienis laboribus; sed sperantes, fore ut augescente fide vestra vobis amplificemur in attributâ nobis nostrâ mensurâ ulterius.

16 Id est, ut in iis regionibus, quae altra vos sunt, evangelizem: non ut, in alteri attributâ mensurâ, de praeparatis gloriemur.

17 Caeterùm qui gloriatur, in Domino glorietur.

18 Non enim qui seipsum commendat, is probatus est, sed is quem Dominus commendat.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

8 Alias ecclesias spoliavi, accepto ab eis stipendio, ut vobis inservirem : et quum apud vos essem et egerem, non obtorpui cum cujusquam incommodo.

9 Quòd enim me deficiebat, suppleverunt fratres, quum venissent e Macedonia: et in omnibus me praestiti vobis mi.imè onerosum, et praestabo.

10 Est veritas Christi in me, quòd haec gloriatio non obstruetur in me in regionibus Achaiae.

11 Quapropter? an quòd non diligam vos? Deus novit.

12 Sed quod facio, etiam faciam ; ut amputem occasionem iis qui exoptant occasionem, ut in eo de quo gloriantur, reperiantur quales et nos.

13 Nam istiusmodi pseudo-apostoli, operarii dolosi sunt, transfigurantes se in apostolos Christi.

14 Neque id mirum; ipse enim Satanas se transfigurat in angelum lucis.

15 Non magnum est igitur, si etiam ejus ministri transfigurant se tanquam sint ministri justitiae, quorum finis erit secundùm opera ipso

rum.

16 Rursum dico, nequis me putet desipientem esse: alioquin vel ut desipientem recipite me, ut paululum quiddam et ego glorier.

17 Quod dico, non dico secundùm Dominum, sed ut desipiens, in praefidente istâ gloriatione.

18 Quandoquidem multi gloriantur secundùm carnem, et ego gloriabor.

19 Libenter enim toleratis desipientes, quòd sitis sapientes.

20 Toleratis enim, siquis vos in servitutem adigit, siquis exedit, si quis stipendium accipit, siquis attollit sese, siquis vos in faciem caedit.

21 Quantùm ad contumeliam dico, sicuti quod nos infirmi fuimus: imò in quocunque audaciâ uti velit aliquis (ut desipiens loquor) audaciâ et ego iti velim.

22 Hebraei sunt? sum et ega: Is

« PoprzedniaDalej »