Obrazy na stronie
PDF
ePub

3.ngentis quinquaginta dedit judices, usque ad Samuelem prophe

tam.

21 Et exinde petierunt regem: deditque eis Deus Saulum filium Cis, virum ex tribu Benjamin, annis quadraginta.

22 Et amoto illo, excitavit eis Davidem in regem, cui etiam testimonio dato dixit, Inveni Davidem filium Jesse, virum secundùm cor meum, qui exsequetur omnes voluntates meas. 25 Hujus e semine Deus secundùm promissionem excitavit Israeli Servatorem Jesum ;

24 Quum antè praedicâsset Joannes coram eo jam adventante, baptismum resipiscentiae toti populo Israelis.

25 Quum autem expleret Joannes cursum, dixit, Quem me suspicamini esse? non is sum ego; sed ecce, venit post me, cujus pedum soleam non sum dignus qui solvam.

26 Viri fratres, filii generis Abrahami, et qui inter vos timetis Deum, vobis sermo salutis hujus missus est.

27 Qui enim habitabant Hierosolymis, et primores eorum, quum hunc gnorarent, tum voces prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, eo damnato impleverunt.

28 Tum nullâ caussâ mortis inventâ, petierunt a Pilato ut necaretur.

29 Quum verò perfecissent omnia quae de eo scripta sunt, detractum e ligno posuerunt in monumento.

30 Deus autem suscitavit eum a mortuis.

31 Qui conspectus est per dies multos iis qui simul ascenderant cum eo a Galilaeâ Hierosolymam, suntque testes ejus apud populum.

52 Et nos vobis evangelizamus eam promissionem quae patribus facta est, Deum videlicet eam explevisse liis llorum, id est nobis, suscitato Jesu :

33 Ut etiam in Psalmo secundo scriptum est, Filius meus es tu, ego hodie genui te.

34 Quod autem suscitaverit eum a

mortuis, non ampliùs reversuran. ¿ð sepulchrum, ita dixit, Dabo vobis fir mas illas Davidis beneficentias.

35 Ideo et aliàs dicit, Non sinc Sanctum illum tuum sentire corrup tionem.

36 Nam David quidèm, postquam aetate suâ inservivit Dei consilio, cbdormivit, et appositus est patribus suis, sensitque corruptionem :

57 At is quem Deus excitavit non sensit corruptionem.

38 Notum igitur sit vobis, fratres, annunciari vobis remissionem peccatorum per istum :

59 Et ab omnibus a quibus per legem Mosis absolvi non potuistis, per hunc quemvis-qui credat, absolvi.

40 Videte ergo ne vobis superveniat quod dictum est in prophetis.

41 Videte, ô contemptores, et admiramini, et evanescite; quia opus operor ego diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.

42 Egressis autem eis e synagogâ Judaeorum, rogârunt gentes ut intra proximè sequens sabbatum dicerentur sibi haec verba.

43 Solutoque conventu, sequuti sunt multi ex Judaeis et religiosis proselytis Paulum ac Barnabam: qui alloquentes eos, persuaserunt eis ut permanerent in gratiâ Dei.

44 Sequente verò sabbato urbs propè tota convenit ad audiendum sermonem Dei.

45 Visâ autem turbâ, Judaei repleti sunt invidiâ: et contradicebant iis quae a Paulo dicebantur, contradicentes ac blasphemantes.

46 Tunc loquendi libertate usi Paulus ac Barnabas dixerunt, Vobis necesse fuit primùm exponi ser monem Dei: postquam autem illum repellitis, et indignos vos ipsos decer nitis aeternâ vitâ, ecce, convertimus nos ad gentes.

47 Ita enim nobis mandavit Dominus, dicens, Constitui te ut sis lux gentium, ut sis saluti usque ad ulti mas terras.

48 Gentes autem haec audientes, 10 Dixit voce magnâ, Surge in pedes tuos rectus. At ille exsiliit et ambulavit.

gavisae sunt, et laudibus extulerunt sermonem Domini: et crediderunt quotquot erant ordinati ad vitam aeternam.

49 Perferebatur autem sermo Dom.ni per totam illam regionem.

50 Judaei verò exstimulârunt mulieres religiosas et honoratas, et primos urbis, et excitârunt persequutionem in Paulum ac Barnabam, ejeceruntque eos e finibus suis.

51 At illi, excusso pulvere pedum suorum in eos, venerunt Iconium. 52 Discipuli verò replebantur gaudio et Spiritu Sancto.

[blocks in formation]

11 Turba verò quum vidisset quod fecerat Paulus, sustulerunt vocem suam, Lycaonicè dicentes, Dii assi milati hominibus descenderunt ad nos.

12 Vocabantque Barnabam, Jovem; Paulum vero Mercurium, quoniam is erat dux sermonis.

15 Sacerdos autem Jovis collocati ante illorum urbem, quum tauros vittatos ad vestibula adduxisset, volebat cum turba sacrificare.

14 Quod quum audissent apostoli Barnabas et Paulus, diruptis palliis suis insilierunt in turbam, clamantes,

15 Ac dicentes, Viri, cur ista facitis? nos quoque sumus homines iisdem quibus vos affectionibus obnoxii, annunciantes, ut a vanis istis rebu convertatis vos, ad Deum. illum vivum, qui fecit coelum, et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt:

16 Quique praeteritis aetatibus sivit omnes gentes suis ipsarum viis incedere.

17 Quanquam non passus est se esse expertem testimonii, bona tribuendo, dans nobis coelitùs pluvias ac tempora fructibus edendis apta, im plens cibo et laetitiâ corda nostra.

18 Et haec dicentes, vix compescuerunt turbam, ne ipsis sacrificaret.

19 Supervenerunt autem quidarn Judaei Antiochiâ et Iconio, qu, persuasâ turbâ, Paulum lapidatum trax. erunt extra urbem, existimantes eum mortuum esse.

20 Quum autem circumstetissent eum discipuli, surrexit, et ingressus est urbem; et postridie egressus ve nit Derben cum Barnabâ.

21 Quumque evangelizâssent urbi illi, et discipulos multos adjunxissent, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam :

22 Confirmantes animos discipulorum, hortantes ut permanerent in fide, et dicentes oportere per muk tas afflictiones nos ingredi in regnum Dei.

23 Quumque ipsis per suffragia reâssent per singulas ecclesias presbyteros, precatique essent cum je juniis, commendârunt eos Domino, in quem crediderant.

24 Peragrataque Pisidiâ, venerunt in Pamphyliam.

25 Ac Pergae loquuti Domini sertonem, descenderun: Attaliam.

26 Et illine enavigârunt Antiochiam, unde fuerant commendati gratiae Dei ad opus quod impleverant.

27 Quum autem venissent et coegissent ecclesiam, retulerunt quanta Deus per ipsos effecisset, eumque aperuisse gentibus ostium fidei.

28 Et commorati sunt illic non parvum tempus cum discipulis.

CAP. XV.

inter nos elegisse me, ut per os meum audirent gentes sermonem evangelii et crederent.

8 Et ille cordium cognitor Deus praebuit eis testimonium, dato ipsis Spiritu Sancto, sicut et nobis:

9 Nihilque discrevit inter nos et illes, fide ab ipso purgatis cordibus

eorum.

10 Nunc ergo quid tentatis Deum, ad imponendum jugum cervici discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare valuimus?

11 Imò per gratiam Domini Jesu Christi credimus nos servatum iri, quemadmodum et illos.

12 Tacuit autem tota illa multitudo, et audiebant Barnabam, et Paulum, exponentes quanta Deus edidisset signa et miracula per ipsos inter

PORRO quidam qui descenderant gentes.

e Judaeâ, docebant fratres, et dicebant, Nisi circumcidamini ritu Mosis, non potestis servari.

2 Ortâ igitur repugnantiâ et altercatione non parvâ Paulo ac Barnabae adversùs illos, constitutum fuit ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex illis, ad apostolos ac presbyteros Hierosolymam, super hac quaestione.

3 Illi ergo deducti ab ecclesià, peragrârunt Phoenicen et Samariam, narrantes conversionem gentium: et gaudio magno affecerunt omnes fra

tres.

4 Quum autem pervenissent Hierosolymam, excepti sunt ab ecclesià et ab apostolis ac presbyteris, et retulerunt quanta Deus per ipsos effece

rat.

5 Sed (aiebant) quidam surrexeunt e sectâ Pharisaeorum qui crediderunt, dicentes, Oportere ipsos circumcidere et denunciare ut observent legem Mosis.

6 Convenerunt igitur apostoli et presbyteri ut dispicerent de hoc negotio.

7 Quum autem multa disceptatio fuisset, surgens Petrus dixit eis, Viri fratres, vos scitis Deum jampridem

13 Postquam autem ipsi conticuissent, respondit Jacobus dicens, Vin fratres, audite me.

14 Simeon exposuit quomodo primùm Deus respexerit gentes, ut sumeret ex ipsis populum nomini suo.

15 Et huic rei consonant verba prophetarum, sicut scriptum est:

16 Post haec revertar, et restaurabo tabernaculum Davidis collapsum, et ruinas ejus restaurabo, et rursus erigam illud:

17 Ut requirant reliqui homines Dominum, et omnes gentes super quas invocatum fuerit nomen meum, dicit Dominus qui facit haec omnia. 18 Nota sunt Deo ab omni aevo omnia opera sua.

[blocks in formation]

os ex sese viros mittere Antiochiam cum Paulo et Barnabâ; nempe, Judam qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primarios inter fratres :

23 Istis per eorum manum scriptis: Apostoli et presbyteri et fratres. iis qui sunt Antiochiae et in Syria et in Ciliciâ fratribus, qui sunt ex gen tibus, salutem.

24 Quoniam quosdam e nobis egressos audivimus vos turbâsse verbis, lacefactantes animas vestras, dicentes, Oportere vos circumcidi, et servare legem ; quibus hoc non mandaveramus:

25 Visum est nobis concorditer coactis delectos viros mittere ad vos cum dilectis nostris Barnabâ et Paulo,

26 Hominibus qui exposuerunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi.

[blocks in formation]

CAP. XVI.

ERVENIT autem Derben et

27 Misimus ergo Judam et Silam, Lystram : et ecce, discipulus qui et ipsi vobis eadem verbis refe

rent.

28 Visum est enim Spiritui Sancto ac nobis, ne quod ampliùs imponeremus vobis onus praeter necessaria is

ta;

29 Videlicet, ut abstineatis ab iis quae sunt immolata simulacris, et sanguine, et suffocato, et scortatione: a quibus si vobis caveritis, bene agetis. Valete.

30 Illi igitur dimissi venerunt Antiochiam, et coactâ multitudine reddiderunt epistolam :

31 Quam quum legissent, gavisi sunt super eâ exhortatione.

32 Judas quoque et Silas, quum essent et ipsi prophetae, multo sermone adhortati sunt, et confirmârunt fratres.

33 Quum autem egissent illic aliquamdiu, dimissi sunt cum pace a fratribus ad apostolos.

34 Silae tamen visum est ibi ma

nere.

35 Paulus autem et Barnabas commorati sunt Antiochiae, docentes et evangelizantes, cum aliis etiam mulus, sermonem Domini.

quidam erat illic nomine Timotheus, filius mulieris cujusdam Judaeae fidelis; patris autem Graeci :

2 Huic dabant testimonium fratres qui Lystris erant et Iconii.

3 Eum itaque voluit Paulus secum proficisci : et assumptum eum circumcidit, propter Judaeos qui in illis locis erant: sciebant enim omnes pa trem ejus Graecum esse.

4 Prout autem pertransibant urbes, tradebant eis servanda instituta illa quae decreta fuerant ab apostolis et presbyteris qui Hierosolymis erant.

5 Itaque ecclesiae confirmabantur fide, et exuberabant numero quoti. die.

6 Phrygiâ autem peragratâ et Galaticâ regione, prohibiti a Spiritu Sancto loqui sermonem Dei in Asiâ.

7 Quum venissent in Mysiam, tentabant ire versus Bithyniam: sed non sivit eos ire Spiritus.

8 Praeterità igitur Mysiâ, descen. derunt Troada.

9 Et visum per noctem conspec tum est Paulo: Vir Macedo quidam adstabat precans eurn, et dicens. Tra

fice in Macedoniam, et succurre nobis.

10 Ut autem hoc visum vidit, statim studuimus abire in Macedoniam, collatis argumentis colligentes quòd advocâsset nos Dominus ut eis evangelizaremus.

11 Provectigitur Troade, rectum cursum tenuimus Samothracem, et sequente die Neapolin ;

12 Et illine Philippos, quae est prima hujus partis Macedoniae urbs, eclonia. Commerati sumus autem in

câ urbe aliquot dies.

13 Et die sabbati egressi sumus ex urbe ad flumen, ubi solebat esse precatio: ubi quum consedissemus, alloquuti sumus mulieres quae conve

nerant.

14 Quaedam autem mulier nomine Lydia, quae purpuram vendebat in urbe Thyatirorum, Deum colens, nos audivit cujus Dominus adaperuit cor, ut attenderet ea quae dicebantur a Paulo.

15 Quum igitur baptizata esset, et domus ejus, rogavit nos, dicens, Si judicâstis me fidelem esse Domino, ingressi domum meam, manete. Et adegit nos.

16 Factum est autem proficiscentibus nobis ad precationem, ut ancillula quaedam, habens spiritum Pythonis, occurreret nobis, quae quaestum magnum praebebat dominis suis vaticinando:

17 Haec subsequuta Paulum ac nos, clamabat, dicens, Isti homines servi sunt Dei illius altissimi, qui annunciant vobis viam salutis.

18 Hoc autem fecit ad multos dies sed molestè ferens Paulus, et sese convertens, spiritu. illi dixit, Praecipio tibi per nomen Jesu Christi at exeas ab eâ. Exiit igitur eodem llo momento.

19 Videntes illius ancillulae domini abiisse spem quaestûs sui, prehensum Paulum et Silam traxerunt in forum ad magistratus.

20 Et quum pertraxissent eos ad praetores, dixerunt, Homines isti con

turbant civitatein nostram, quuni sim Judaei :

21 Et annunciant ritus quos no licet nobis suscipere, neque usurpare, quum simus Romani.

22 Unà verò insurrexit turba ad

versus eos: et praetores diruptis eorum vestibus jusserunt eos virgia caedi.

23 Quumque multas plagas eis imposuissent, conjecerunt eos in carcerem, additis mandatis commentariensi ut tutò eos asservaret:

24 Qui, tali accepto mandato, conjecit eos in intimum carcerem, et pedes eorum adstrinxit numellâ.

25 Mediâ autem nocte precantes Paulus et Silas hymnos canebant : et qui vincti erant exaudiebant eos.

26 Repentè verò terraemotus magnus exstitit, ita ut concuterentur fundamenta carceris: et illico apertae sunt omnes fores, et omnium vincula laxata.

27 Expergefactus autem commentariensis, quum videret fores carceris apertas, educto gladio erat seipsum interempturus, existimans vinctos effugisse.

28 Clamavit autem Paulus voce magnâ, dicens, Ne quid feceris tibi ipsi mali; omnes enim hìc sumus.

29 Is vero petito lumine irrupit, et tremefactus accidit Paulo et Silae ad pedes.

30 Et productis ipsis foras, ait, Domini, quid me oportet facere ut server?

31 At illi dixerunt, Crede in Dominum Jesum Christum, et servaberis tu, ac domus tua.

32 Et loquuti sunt ei sermonem Domini, et omnibus qui erant dom ipsius.

53 Ipse verò illis assumptis eâ ipsâ horâ noctis, lavit eorum plagas. et baptizatus est ipse, et omnes domestici illius illico.

34 Et ipsis deductis domum suam, apposuit mensam : et exsultavit quòd cum universâ domo suâ credidisset Deo.

« PoprzedniaDalej »