Obrazy na stronie
PDF
ePub

MONITUM

AD LIBROS DE RESURRECTIONE.

Eusebius 1) Hist. Eccles. lib. VI. cap. 24. inter opera, quae Origenem Alexandriae composuisse narrat, recenset de Resurrectione libros duos. Scripti sunt ante libros περὶ ἀρχῶν, quandoquidem lib. I. περὶ ἀρχῶν cap. 10. laudantur his verbis: „De nimirum de Resur

quo,

[ocr errors]

rectione -9 in aliis quidem libris, quos de Resurrectione scripsimus, plenius disputavimus, et quid nobis de hoc videretur, ostendimus. Sed et nunc pauca inde repetere non videtur absurdum." Hieronymus in libro quodam, qui citatur a Rufino in Apologia secunda adversus Hieronymum, indiculum tenens librorum Origenis, non solum ait, eum scripsisse de Resurrectione libros duos, sed et alios de Resurrectione dialogos duos. Cum ergo aliquo sensu dici queat Origenes quatuor de Resurrectione libros scripsisse, idcirco forte idem Hieronymus ep. 38., alias 61., librum citat de Resurrectione quartum. Contra hos Origenis libros de Resurrectione scripsit Methodius episcopus insignem de Resurrectione dialogum, teste Hieronymo in libro de Script. Eccles., et Maximo in scholiis ad librum ecclesiasticae hierarchiae Dionysii cap. 7. Ex hoc Methodii dialogo egregia habes fragmenta apud Epiphanium in haeresi Origenistarum, et apud Photium in bibliotheca. Scripti sunt etiam super ea quaestione ad

1) Cfr. Orig. Opp. ex ed. Ruaei Tom. I. pag. 32. sqq coll. Prolegom.

versus Origenem ab Hammone Hadrianopolita libri, sed quorum hodie nihil superest. Huetius Origenianorum lib. II. quaest. 9. alios enumerat scriptores, quibus si fides habenda sit, variorum et e diametro fere oppositorum criminum de Resurrectione reus fuerit Origenes necesse est. Denique tot scatere erroribus ejus de Resurrectione libri Hieronymo videbantur, ut in ep. 41., alias 65. exclamet:,,Quis Latinorum ausus est unquam transferre libros ejus de Resurrectione, лɛоì άoz☎v, στρωματέας, et τόμους; Quis per infame opus se ipsum voluit infamari? Verum tamen Pamphilus Martyr in Apologia sua pro Origene aliis testimoniis, quae ex illius commentariis tum in Isaiam prophetam, tum in Psalmos I. XV. et XVIII. protulit, ut eum de resurrectione admodum catholice sensisse ostendat, praemisit etiam e libro illius primo et e libro II. de Resurrectione aliquot loca, quae hocce Monitum excipiunt, quaeque catholicae fidei omnino consonant. His addere poterat sanctus Martyr quae de resurrectione scripta reperiuntur lib. III. contra Celsum num. 41. his verbis: „ɛt̃nɛq Suvaïòv àμɛíβειν ποιότητας τὴν ὑποκειμένην πάσαις ποιότησιν ὕλην· πῶς οὐ δυνατὸν καὶ τὴν σάρκα τοῦ Ἰησοῦ ἀμείψασαν ποιότητας γεγονέναι τοιαύτην, ὁποίαν ἐχρῆν εἶναι τὴν ἐν αἰθέρι, καὶ τοῖς ἀνωτάτω αὐτοῦ πολιτευομένην, οὐκ ἔτι ἔχουσαν τὰ τῆς σαρκικῆς ἀσθενείας ἴδια; Carnis ergo resurrectionem in Salvatore ac proinde in nobis confitetur. Confer quae habet lib. IV. contra Celsum num. 57., lib. V. num. 17-23., lib. VI. num. 29., lib. I. πɛqì άozóv cap. 10., et ex singulorum locorum accurata collatione fateberis, nihil illis inesse, quod catholico de resurrectione dogmati non possit aptari, si modo quasdam exceperis quaestiunculas, quas luxurians Origenis ingenium curiosius persequens, paulo longius progreditur. Vide animadversiones nostras in Origenianorum lib. II. quaest. 9.

Ex Libro primo Origenis

de Resurrectione.

Quomodo 1) enim non videtur absurdum, ut hoc corpus,

quod pro Christo pertulit cicatrices, et pariter cum anima persecutionum toleravit saeva tormenta, carcerum quoque, ac vinculorum, et verberum supplicia pertulit, igne etiam cruciatum, ferro caesum est, insuper et bestiarum cruentos morsus, crucis patibula, ac diversa poenarum genera perpessum est, tantorum certaminum praemiis defraudetur? Quippe si sola anima, quae non sola certaverit, coronetur, et corporis sui vasculum, quod ei cum magno labore servivit, nulla agonis et victoriae praemia consequatur, quomodo non contra omnem rationem esse videtur, ut naturalibus vitiis, atque ingenitae libidini, propter Christum caro resistens, et virginitatem obtinens cum ingenti labore, qui continentiae labor utique aut major corporis quam animae est, aut certe utriusque aequalis est, praemiorum tempore altera velut indigna rejiciatur, altera veniat ad coronam? Quae res sine dubio aut injustitiae alicujus Deum, aut impossibilitatis accusat.

') Desumtum est hocce fragmentum ex Apologia Pamphili pro Origene.

Ex Libro secundo Origenis

de Resurrectione.

Nos vero post corruptionem mundi eosdem ipsos futuros esse homines dicimus, licet non eodem statu, neque in iisdem passionibus. Non enim iterum ex conventione viri et mulieris erunt, sed, verbi gratia, ea ratio, quae continet Pauli substantiam, Pauli autem nunc

dico corporalis. salva permanet; et cum voluerit Deus secundum ea, , quae dicta sunt, per sacramentum tubarum in novissima tuba facere, ut mortui resurgant, per illam ipsam substantialem rationem, quae salva permanet, de terrae pulvere suscitantur a mortuis ex omnibus locis ii, quibus ratio illa substantiae corporalis in ipsis corporibus permanebat, quae in terram prolapsa Dei voluntate iterum suscitantur. Et hoc arbitror asserere volentem dixisse Apostolum in prima epistola ad Corinthios. Post assertionem enim resurrectionis mortuorum, cum proposuisset sibi ea, quae possent ab aliis objici de resurrectione mortuorum, sic ait:,,sed 2) dicit aliquis: quomodo resurgunt mortui? Quo autem corpore venient? Stulte, tu quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur. Et quod seminas, non quod futurum est corpus seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum. Deus autem dat illi corpus prout vult." Cum enim manifestissime ostendisset, quia mortui resurgunt, et certum esset, quia Salvator noster cum ipso corpore resurrexit, quod susceperat ex Maria, non autem satis clarum esset, quomodo resurrecturi essent ceteri, vel quale corpus bituri: comparat resurrectionem seminibus, quae semi

ha

1) Desumtum est hoc fragmentum ex Apologia Pamphili pro Origene.

2) Cfr. I Cor. XV, 35-38.

nantur in terra, ut puta grano frumenti, quod cum ceciderit in terram, corrumpitur: sed rationis illius virtus, quae est insita in interioribus ejus medullis, ipsa rationis virtus assumta adjacentem sibi terram, vel aquae humorem, sed et aëris circumstantem temperiem, caloris quoque sufficientem recipiens fomitem, per divinam potentiam in corpus culmi vel spicae consurgit: et hoc est, quod dicit:,,tu1) quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur. Et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas." Ergo hoc, quod cadit ut semen in terram, corpus nostrum comparatum est grano frumenti.

Et assertis his per hujusmodi consequentiam

post pauca addidit etiam haec:

Quod autem omnis illa repromissio resurrectionis mortuorum de hoc corpore sit, quod mortuum relinquitur, sanctae scripturae multis modis hoc ostendunt. Sed et ipsa hoc Domini nostri Jesu Christi resurrectio declarat, qui primogenitus ex mortuis dicitur.

Post haec quibusdam per medium latius disputatis adjecit etiam ista:

Sicut enim plus habet omnis rationabilis anima his, quae vel crescendi, vel nutriendi, vel motus solius officium exhibere dicuntur: sic ea ratio, quae in humano corpore est, multo amplius habet quam quae in reliquis est corporibus, ex eo, quod etiam cum corruptum fuerit corpus humanum, subsistere rursum potest Dei virtute conservatum et custoditum usque ad resurrectionis suae tempus. Quod autem ubicunque fuerit, restituatur, id est ab omni, in quocunque jacuerit, loco, ita ait Joannes in revelatione sua: „,et 2) reddidit mare mortuos, quos habebat in se, et mors et infernus reddiderunt mortuos suos, qui erant in iis." Forte enim, ut ego puto, mare

1) Cfr. I Cor. XV, 36. 37. coll. pag. 56. not. 2.
2) Apoc. XX, 13.

« PoprzedniaDalej »