Obrazy na stronie
PDF
ePub

lib. de Scriptor. Eccles. „Ad Origenem, inquit, de Susanna liber unus." Denique utraque haec epistola tam unanimi veterum testimonio asserta, pluribus insuper hodieque consignata reperitur Mss. codicibus, quorum duo praesertim venerandam prae se ferunt antiquitatem. Alter enim e Bibliotheca Coisliniana num. XXI. undecimo ecclesiae saeculo est exaratus; alter vero e Bibliotheca Regia num. 1892. scriptus est decimo tertio saeculo.

2. Certum est Origenem Nicomediae hanc suam ad Africanum epistolam scripsisse: cumque bis in Graeciam iter instituerit, primum anno 228., secundum autem duodecim post annos, alterutro itinere Nicomediam petisse, et inde epistolam dedisse videtur. Huetius secundo itineri id tribuit. Certe in hac epistola Africano narrat Origenes, se ingenti labore Hebraici textus et LXX. interpretum varias lectiones, facta utriusque collatione collegisse, eaque de causa varias omnes editiones examinavisse. Quod si Hexapla sua indicare voluit, quibus edendis manum admovit, postquam sextam editionem, Epiphanio teste, anno Alexandri Severi septimo, id est Christi 228., reperit, non potuisse videtur hoc eodem anno tam arduum tamque immensum opus Hexaplorum concinnasse et edidisse. Melius ergo epistola ad Africanum ad secundum in Graeciam iter remittitur. Tillemontius non censet in hac epistola Hexapla indicari, sed Tetrapla, quae opinatur adornari potuisse ante annum 228. At vero in hac epistola de LXX. cum obelis et asteriscis editione loquitur Origenes num. 4. Καὶ ἄλλα δέ ἐστιν, inquit, εὑρεῖν ἐν τῇ Γενέσει, οἷς σημεῖα παρεθήκαμεν, τοὺς καλουμένους παρ' Ἕλλησιν ὀβελοὺς, ἵν ̓ ἡμῖν γνώριμον ἦ τὸ τοιοῦτον· ὡς πάλιν ἀστερίσκους, τοῖς κειμένοις μὲν ἐν τῷ ἑβραϊκῷ, παρ' ἡμῖν δὲ μὴ εὑρισκομένοις. Quod autem in Tetraplis editionem LXX. non emendaverit Origenes, sed iis manum medicam obelorum et asteriscorum usu postea admoverit, nempe cum Hexapla et Octapla adornaret, invicte probat

R. P. dominus Bernardus de Montfaucon in Práeliminaribus suis ad Hexapla pag. 10. et pag. 38. Non ergo sơlum post Tetraplorum, sed etiam post Hexaplorum editionem et ad secundum Origenis iter in Graeciam epistola ad Africanum remittitur. Quod autem objicit sibi Tille+ montius ex epistola Africani, ubi Origenem ille filium appellat, non tanti esse momenti videtur; nam verisimile est ideo filium Origenem fuisse nuncupatum, quia longe minor aetate erat: quae ratio tam in primo, quam in secundo ejus itinere par haud dubie erat. Nee desunt exempla, quibus id confirmetur. Eusebius enim Vercellensis Dionysium Mediolanensem episcopum, aetate jam maturum dignitateque conspicuum, se tamen juniorem, filium compellare solebat.

3. Nunc confutandus est Joannes Rudolphus Wetstenius, qui in notis ad hanc Origenis epistolam, quam anno 1674. in lucem graece edidit, censet non eo spectare illius argumenta, ut άozo Susannae pro Canonica, Fεoлvεvστæ, et vera genuinaque libri Danielis parte' recipiatur, sed tantum ut pro vera, utili, ac proinde inter pios et sacros libros legenda historia habeatur. Quam falsum id sit, paucis accipe. 1) Scripserat Africanus se, cum Origenem in dialogo cum Agnomone audiisset historiam Susannae commemorantem, putasse primum rem ita se ha bere, sed postmodum re maturius perpensa mirari, quo pacto tantum virum latuerit spuriam esse hanc librî D'anielis partem. Ouvμáÿw, inquit, aãs ěladé de tò uez ρος τοῦ βιβλίου τοῦτο κίβδηλον ὄν Origenes igitur in dialogo absque ullo dubitationis indicio laudaverat hanc historiam ceu veram et genuinam libri Danielis partem. 2) Nec lecta Africani epistola sententiam mutavit. I'd patet ex ejus singulis ad Africani objecta responsis. Objicit Africanus, primitus hanc Historiam hebraice in Danielis libro non fuisse, sed postmodum graece adjeétam. „,'E§ ἁπάντων τούτων, inquit, ἐμοὶ δοκεῖ προσκεῖσθαι ἡ περι

σε

κοπή. Quid respondet Origenes? Οὐδὲν ἄτοπόν ἐστιν, inquit num. 9., γεγονέναι μὲν τὴν ἱστορίαν, καὶ τὴν μετὰ πολλῆς ἀκολασίας ωμότητα τετολμῆσθαι τοῖς τότε πρεσβυτέροις κατὰ τῆς Σωσάννης, καὶ γεγράφθαι μὲν προνοίᾳ τοῦ πνεύματος, ὑπεξαιρεῖσθαι δὲ, ὡς ἂν εἴποι τὸ πνεῦμα, ὑπὸ τῶν ἀρχόντων Σοδόμων. Εt paulo ante: „,Οὐδὲν οὖν θαυμαστὸν, εἰ καὶ ἀληθῆ τυγχάνουσαν τὴν περὶ Σωσάνναν ἐπιβουλευθεῖσαν ὑπὸ ἀκολάστων πρεσβυτέρων ἱστορίαν, οἱ μὴ μακρὰν τυγχάνοντες τῆς προαιρέσεως τῶν πρεσβυτέρων ἐκείνων ἐξέκλεψαν, καὶ ὑφεῖλον ἀπὸ τῶν γραφῶν. 3) Objicit Africanus hujus historiae stylum a vero Danielis stylo, et narrandi ratione differre. Respondet Origenes num. 16., id sibi non videri: „,ὅπερ ἐμοὶ οὐ πάνυ τι ἐφάνη. 4) Ait Afri canus Danielem non videri alibi prophetasse ex inspiratione, sed post visiones. Respondet Origenes num. 10., non satis illum advertisse animum ad id, quod ait Paulus Hebr. I, 1., multifariam multisque modis olim Deum patribus locutum esse in prophetis; nec proinde mirum videri debere, si, quod multis aliis obtigit, ut modo post visiones, modo inspiratione correpti loquerentur, idem quoque Danieli accidit. 5) Objicit Africanus, hujus historiae circumstantias non satis sapere gravitatem Scripturae sacrae. Respondet Origenes num. 11. mirari se, quo pacto vir tanta sapientia tantaque pietate ac religione praeditus, criminari audeat loquendi scripturae modos, quos si liceret ludibrio vertere, tolerabilius derideri posse duarum mulierum historiam, quae III Regg. III, 16. et seqq de puero coram Salomone altercantur. 6) Ait Africanus, lusum verborum πρίνου πρὸς πρίσαι, et σχίνου πρὸς σχέ σαι, graecum auctorem prodere. Respondet Origenes, se quidem in hebraeo textu, cum interciderit, simile quidpiam non posse exhibere; at non dubitandum, quin in eo similes esse potuerint verborum lusus, cujusmodi in multis aliis Scripturae locis hebraice reperiuntur. 7) Ait Africanus,

locum Exodi XXIII, 7., qui in hac historia laudatur, argumento esse eam Danielem auctorem non habere, cum nullibi scripturarum reperiatur propheta alterius prophetae verba usurpasse. Respondet Origenes num. 15. mirari se, quo pacto id a tam docto viro potuerit ohjici, quod multis contrariis refellitur exemplis, quae et simplicioribus et rudioribus nota sunt.

Haec est Africani objectionum et Origenis responsionum synopsis, ex qua, ni fallor, liquet Susannae historiam ut veram, genuinam libri Danielis partem, ac proinde ceu canonicam, Jɛóлvɛvotov, scripturam ubique ab Origene defendi; neque enim ullus dubitandi locus est, quin ceteras libri Danielis partes pro canonicis habuerit. Huc adde, quod Origenes homilia prima in Leviticum historiam Susannae canonicis libris accenset, his disertis verbis: „Sed tempus est, nos adversus improbos presbyteros uti sanctae Susannae vocibus, quas illi quidem repudiantes, historiam Susannae de catalogo divinorum voluminum resecarunt: nos autem et suscipimus, et contra ipsos opportune proferimus." Idem tractatu 31. in Matthaeum: „Usi sumus, inquit, hoc loco Danielis exemplo, non ignorantes, quod in Hebraeo positum non est: sed quoniam in ecclesiis tenetur, alterius temporis est requirere de ejusmodi." Ne quis vero cum Wetstenio causetur, priori loco ex homilia prima in Leviticum desumto aliquid forte a Rufino insertum esse, quod in graeco contextu non fuerit, en alium Origenis locum graece scriptum, et teste Eusebio lib. VI. Praepar. Evang., et Philocal. cap. XXII. depromtum ex ejus commentariis in Genesin: „,εἰ δὲ δεῖ καὶ ἀπὸ τῶν γραφῶν τοῦτο παραστῆσαι, πλήρεις μέν εἰσιν αἱ προφητείαι τοιού των παραδειγμάτων, καὶ κατὰ Σωσάνναν δὲ τοῦ θεοῦ γινώσκοντος τὰ πάντα πρὶν γενέσεως αὐτῶν, οὕτω λέ γουσαν· ὁ θεὸς ὁ αἰώνιος, ὁ τῶν κρυπτῶν γνώστης, ὁ εἰδὼς τὰ πάντα πριν γενέσεως αὐτῶν, σὺ ἐπίστασαι, ὅτι ψευδῆ μου κατεμαρτύρησαν οὗτοι,

* **

ΑΦΡΙΚΑΝΟΥ

ΠΕΡΙ

ΤΗΣ ΚΑΤΑ ΣΩΣΑΝΝΑΝ ΙΣΤΟΡΙΑΣ

ΕΠΙΣΤΟΛΗ ΠΡΟΣ ΩΡΙΓΕΝΗΝ.

1. Χαῖρε κύριέ μου, καὶ υἱὲ, καὶ πάντων τιμιώτατε Ὠρίγενες, παρὰ ̓Αφρικανοῦ.

Ὅτε τὸν ἱερὸν ἐποιοῦ 1) πρὸς τὸν ̓Αγνώμονα διάλογον, ἐμνήσθης τῆς ἐν νεότητι προφητείας τοῦ Δανιήλ· καὶ, ὡς ἔπρεπεν, ήσπασάμην τότε. Θαυμάζω δὲ, πῶς ἔλαθέ σε τὸ μέρος τοῦ βιβλίου τοῦτο κίβδηλον ὄν· ἡ γάρ τοι περικοπὴ αὕτη χαρίεν μὲν ἄλλως 3) σύγγραμμα,) νεωτερικὸν δὲ 4) καὶ πεπλασμένον δείκνυταί τε καὶ κατὰ πολλοὺς ἀπελέγχεται τρόπους· τῆς γὰρ Σωσάννης ἀποθανεῖν κεκελευσμένης, πνεύματι ληφθεὶς ὁ προφήτης ἐξεβόησεν, ὡς ἀδίκως ἡ ἀπόφασις ἔχοι. Πρῶτον οὖν, ὅτι Δανιὴλ ἄλλῳ τρόπῳ προφητεύει ὁράμασι καὶ ὀνεί ροις διὰ παντὸς καιροῦ· καὶ ἀγγέλου ἐπιφανείας τυγχάνει, ἀλλ ̓ οὐκ ἐπιπνοίς προφητικῇ. Ἔπειτα, μετὰ τὸ θαυμασίως πως οὕτως ἀποφθέγξασθαι, καὶ παραδοξό

") Ed. Hoeschelii: „,ἐποίου.“

66

2) Ed. Hoeschelii: „ἄλλως τε γράμμα, ἀλλὰ σύγ γραμμα. Ed. Ruaei, ut nos, in textu, in notis eadem: „sic recte legit Cod. Regius."

3) Ed. Wetstenii:,,σύγγραμμα, ἀλλὰ σύγγραμμα.

[blocks in formation]

5) Deest „, οὖν “ in edd. Hoeschelii et Wetstenii. ORIGENIS OPERA. TOM. XVII.

2

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »