Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

quoque potu, et in moderatione sermonis, ut nulli audeamus maledicere. Ergo quum propter Dei timorem caveamus in quempiam maledicta conferre, recordantes illius dicti:,,non ') fuit ausus judicium inferre blasphemiae: quod dicitur de Michaele contra diabolum: et in alio loco:,,dominationes 2) quidem reprobant, glorias autem blasphemant:“ quidam 3) eorum, qui libenter contentiones reperiunt, adscribunt nobis et nostrae doctrinae blasphemiam, super qua ipsi viderint, quomodo illud audiant:,,neque *) ebriosi, neque maledici regnum Dei possidebunt:" licet patrem malitiae et perditionis eorum, qui de regno Dei ejicientur, dicant posse salvari: quod ne mente quidem quis captus dicere potest.

[ocr errors]

it

Sed nihil mirum mihi videtur, si adulteretur doctrina mea ab inimicis meis, et tali adulterio corrumpatur, quali adulterio corrupta est epistola Pauli apostoli. Quidam enim sub nomine Pauli apostoli falsam epistolam scripserunt, ut conturbarent Thessalonicenses, quasi instaret dies Domini, et seducerent eos. Propter hanc epistolam in secunda epistola, quam ad Thessalonicenses scripsit, haec dixit:,,rogamus 5) autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et per vestram congregationem Ep. Judae vers. 9.

2) Cfr. ep. Judae vers. 8.

3) Rufinus, teste Hieronymo lib. II. Apologiae adversus Rufinum, fraudulenter amputatis superioribus, ex quibus inferiora dependent, sic coepit transferre epistolam, quasi hoc sensu superius esset exordium, et ait: Quidam eorum, qui libenter habent criminari proximos suos, adscribunt nobis et doctrinae nostrae crimen blasphemiae, quod a nobis nusquam audierunt: de quo ipsi viderint, nolentes observare mandatum illud, quod dicit: quia maledici regnum Dei non possidebunt: dicentes asserere me patrem malitiae et perditionis eorum, qui de regno Dei ejiciuntur, id est, diabolum esse salvandum: quod ne aliquis quidem mente motus et manifeste insaniens dicere potest" R.

4) Cfr. 1 Cor. VI, 9. 10.
5) Cfr. II Thess. II, 1-3.

in ipsum, ut non moveamini cito a sensu vestro, neque terreamini, neque per spiritum, neque per verbum, neque per epistolam tanquam per nos missam, quasi instet dies Domini. Nemo vos seducat ullo modo." Talia ergo quaedam video etiam nobis accidere. Nam quidam auctor haereseos, cum sub praesentia multorum habita inter nos fuisset disputatio, et descriptum accipiens ab his, qui descripserant, Codicem, quae voluit addidit, et quae noluit, abstulit, et quod ei visum est, permutavit, circumferens tanquam ex nomine nostro, insultans, et ostendens ea, quae ipse conscripsit. Pro quibus indignantes fratres, qui in Palaestina sunt, miserunt ad me Athenas hominem, qui acciperet a me ipsum authenticum exemplar, quod ne relectum quidem, vel recensitum a me antea fuerat, sed ita neglectum jacebat, ut vix inveniri potuerit. Misi tamen, et sub Deo teste loquor, quoniam cum convenissem illum ipsum, qui adulteraverat librum, quare hoc fecisset, velut satisfaciens mihi respondit, quoniam magis ornare volui disputationem illam, atque purgare. Videte, quali purgatione disputationem nostram purgavit: tali nempe, quali purgatione Marcion Evangelia purgavit, vel Apostolum, vel quali successor ejus post ipsum Apelles. Nam sicut illi subverterunt Scripturarum veritatem: sic et iste sublatis, quae vere dicta sunt, ob nostri criminationem inseruit quae falsa sunt. Sed licet homines haeretici et impii sint, qui haec facere ausi sunt, tamen habebunt et illi judicem Deum, qui talibus adversum nos criminationibus accommodant fidem. Fecerunt autem hoc et alii nonnulli, conturbare volentes ecelesias. Denique in Epheso cum vidisset me quidam haereticus, et congredi noluisset, neque omnino os suum aperuisset apud me, sed nescio qua ex causa id facere vitasset, postea ex nomine meo et suo conscripsit qualem voluit disputationem, et misit ad discipulos suos, ut ego quidem cognovi, ad eos, qui Romae erant; sed non dubito, quin et ad alios, qui per di

versa sunt. Insultabat autem et apud Antiochiam, priusquam ego illuc venirem, ita ut et ad quamplurimos nostrorum perveniret ipsa disputatio, quam portabat. Sed ubi adfui, multis eum praesentibus argui; cumque jam sine ullo pudore pertenderet impudenter asserere falsitatem, poposci ut liber deferretur in medium, et stylus meus agnosceretur a fratribus, qui utique cognoscunt quae soleo disputare, vel quali soleo uti doctrina. Qui cum ausus non esset proferre librum, convictus ab omnibus et confutatus est falsitatis, et ita persuasum est fratribus, ne aurem criminationibus praeberent. Si quis ergo credere vult mihi in conspectu Dei loquenti, etiam de his, quae in epistola mea conficta sunt et inserta, credat: sin autem quis non credit, sed vult de me male loqui, mihi quidem nihil damni confert: erit autem ipse falsus testis apud Deum, adversus proximum suum testimonium falsum vel dicens, vel proferens.

Ἐκ τῆς ̓Αλεξάνδρου τῶν Ἱεροσολύμων ἐπισκό που πρὸς Ωριγένην ἐπιστολῆς.

Τοῦτο γὰρ καὶ θέλημα θεοῦ, ὡς οἶδας, γέγονεν, ἵνα ἡ ἀπὸ προγόνων ἡμῖν φιλία μένῃ ἄσυλος, μᾶλλον δὲ θερμοτέρα ᾖ, καὶ βεβαιοτέρα. Πατέρας γὰρ ἴσμεν τοὺς μακαρίους ἐκείνους τοὺς προοδεύσαντας, πρὸς οὓς μετ ̓ ὀλί γον ἐσόμεθα, Πάνταινον τὸν μακάριον ὡς ἀληθῶς καὶ κύριον· καὶ τὸν ἱερὸν Κλήμεντα, κύριόν μου γενόμενον, καὶ ὠφελήσαντά με· καὶ εἴ τις ἕτερος τοιοῦτος, δι' ὧν σε ἐγνώρισα τὸν κατὰ πάντα ἄριστον καὶ κύριόν μου καὶ ἀδελφόν.

IN EPISTOLAM

AFRICANI AD ORIGENEM

ET ORIGENIS AD AFRICANUM

RESPONSUM

DE SUSANNAE HISTORIA

ADMONITIO.

[ocr errors]

、་་་༼

1. Hisce duabus scriptiunculis, nihil fere est apud Veteres celebratius. Eusebius lib. VI. Hist. Eccles. cap. 31. ait: ἐπιστολὴ τούτου (Αφρικανοῦ) Ωριγένει γραφεῖσα φέρεται, ἀποροῦντος ὡς ἂν νόμου καὶ πεπλασμένης οὔσης τῆς ἐν τῷ Δανιὴλ κατὰ Σωσάνναν ἱστορίας· πρὸς ἣν Ωριγένης ἀντιγράφει πληρέστατα, Rufinus in sua versione haec pro more suo się ɑɑpaypάsɛ. „Per idem tempus erat etiam Africanus, vir in scripturis ecclesiasticis nobilis. Hujus epistola fertur ad Origenem scripta, objicientis ei vel proponentis, quod historia Susannae, quae in Daniele, scripta est, ficta videatur et aliena a scriptura prophetica. Cui Origenes magnificentissime rescribens, asserit nequaquam Judaeorum commentis et fraudibus anscultandum; sed hoc solum pro vero habendum in scripturis divinis, quod LXX, interpretes transtulissent: :: nam id esse solum, quod auctoritate Apostolica confirmatum sit.“ Ubi obiter notes, Hieronymum non oblique perstringi, qui praefatione in Danielem ex Judaei persona loquens, Susannae historiam commentum seu fabulam vocaret. Eusebio addendus est mox praefatus Hieronymus, qui libro de Scriptor. Eccles. in Julio Africano ait:

nae,

[ocr errors]
[ocr errors]

,,hujus est epistola ad Origenem super quaestione Susaneo quod dicat in Hebraeo hanc fabulam non haberi, nec convenire cum hebraica etymologia ἀπὸ τοῦ σχίνου σχίσαι, καὶ ἀπὸ τοῦ πρίνου πρίσαι, contra quem doctam epistolam scribit Origenes." His consentit Photius in Biblioth. Cod. 34. Οὗτος (Αφρικανός) καὶ πρὸς Ωρι γένην γράφει περὶ τοῦ κατὰ Σωσάνναν διηγήματος, ὡς οὐκ ἦν αὐτὸ ἐν τοῖς ἑβραϊκοῖς ἀνεγνωσμένον, καὶ ὡς οὐκ ἀκόλουθον τῇ ἑβραϊκῇ ἐτυμολογίᾳ, οὔτε τὸ ἀπὸ τοῦ πρίνου πρίσαι, οὔτε τὸ ἀπὸ τοῦ σχίνου σχίσαι· ἃ καὶ ἐπιλαβόμενος Ωριγένης ἀντέγραψεν. Suidas in voce Αφρικανός, ait: „κατὰ τούτου ἔγραψεν Ωριγένης, ἔνστασιν ποιησάμενος περὶ τοῦ τῆς Σωσάννης βιβλίου, τοῦ εἰς τὸν Δανιήλ. Idem in voce Σωσάννα. Ότι κατὰ τοῦ ̓Αφρικανοῦ Σέξτου ἔγραψεν Ωριγένης, ἔνστα σιν ποιησάμενος περὶ τοῦ τῆς Σωσάννης βιβλίου, τοῦ εἰς τὸν Δανιήλ, Bene quidem, nisi quod Julium Afri canum cum Africano Sexto confundit, uti Josephus Scaliger nos monet in Animadv. Euseb. ad ann. MMCCXXXVII. Freculphus in Chronic. Tom. II. lib. III. cap. VIII. „Hujus (Africani) est epistola ad Adamantium super quaestione Susannae, eo quod dicat eam in hebraico fabulam haberi, (lege: non haberi), nec convenire cum hebraico: contra quam epistolam doctam scripsit Adamantius." Nicephorus Callistus lib. V. Hist. Eccl, cap. XXI. Οὗτος δὲ (Αφρικανός) ἐπιστολὴν σχεδιάσας ἔπεμπεν Ωριγένει, τὴν κατὰ Σωσάνναν παρὰ τῷ Δανιὴλ ἱστορίαν, ὡς ἂν νόθον τῆς γραφῆς ἀποσειόμενος σύγγραμμα. Πρὸς ἣν Ωριγένης ἀντιγράφων, δείκνυσι μὴ νόθον εἶναι, ἀλλὰ καὶ μᾶλλον γνήσιον τῇ γραφῇ, καὶ πληρεστάτην πρα γματευόμενον λυσιτέλειαν. Gobelinus Persona in Cosmodromio aetat. VI. cap. X. „Gordianus, inquit, imperavit annis sex. Hoc tempore Africanus Historicus fuit, qui scripsit ad Origenem unam epistolam de historia Susannae.“ Eam quoque inter opera Julii Africani refert Trithemius

« PoprzedniaDalej »