Obrazy na stronie
PDF
ePub

PATROLOGIÆ

CURSUS COMPLETUS

BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA,

OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE ECCLESIASTICORUM

SIVE

AB EVO APOSTOLICO AD INNOCENTII III TEMPORA

QUI

RECUSIO CHRONOLOGICA

OMNIUM QUÆ EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER DUODECIM PRIORA ECCLESIÆ SÆCULA,

JUXTA EDITIONES ACCURATISSIMAS, INTER SE CUMQUE NONNULLIS CODICIBUS MANUSCRIPTIS COLLATAS,
PERQUAM DILIGENTER CASTIGATA;

FLORUERUNT;

DISSERTATIONIBUS, COMMENTARIIS LECTIONIBUSQUE VARIANTIBUS CONTINENTER ILLUSTRATA;
OMNIBUS OPERIBUS POST AMPLISSIMAS EDITIONES QUÆ TRIBUS NOVISSIMIS SÆCULIS DEBENTUR ABSOLUTAS
DETECTIS, AUCTA;

INDICIBUS PARTICULARIBUS ANALYTICIS, SINGULOS SIVE TOMOS, SIVE AUCTORES ALICUJUS MOMENTI
SUBSEQUENTIBUS, DONATA;

CAPITULIS INTRA IPSUM TEXTUM RITE DISPOSITIS, NECNON ET TITULIS SINGULARUM PAGINARUM MARGINEM
SUPERIOREM DISTINGUENTIBUS SUBJECTAMQUE MATERIAM SIGNIFICANTIBUS, ADORNATA;
OPERIBUS CUM DUBIIS TUM APOCRYPHIS, ALIQUA VERO AUCTORITATE IN ORDINE AD TRADITIONEM
ECCLESIASTICAM POLLENTIBUS, AMPLIFICATA;

DUOBUS INDICIBUS GENERALIBUS LOCUPLETATA: Altero scilicet RERUM, quo cONSULTO, QUIDQUID
UNUSQUISQUE PATRUM IN QUODLIBET THEMA SCRIPSERIT UNO INTUITU CONSPICIATUR; ALTERC
SCRIPTURÆ SACRÆ, EX QUO LECTORI COMPERIRE SIT OBVIUM QUINAM PATRES
ET IN QUIBUS OPERUM SUORUM LOCIS SINGULOS SINGULORUM LIBRORUM
SCRIPTURE TEXTUS COMMENTATI SINT.

EDITIO ACCURATISSIMA, CÆTERISQUE OMNIBUS FACILE ANTEPONENDA, SI PERPENDANTUR: CHARACTERUM NITIDITAS
CHARTE QUALITAS, INTEGRITAS TEXTUS, PERFECTIO CORRECTIONIS, OPERUM RECUSORUM TUM VARIETAS
TUM NUMERUS, FORMA VOLUMINUM PERQUAM COMMODA SIBIQUE IN TOTO OPERIS DECURSU CONSTANTER
SIMILIS, PRETII EXIGUITAS, PRÆSERTIMQUE ISTA COLLECTIO, UNA, METHODICA ET CHRONOLOGICA,

"

SEXCENTORUM FRAGMENTORUM OPUSCULORUMQUE HACTENUS HIC ILLIC SPARSORUM,
PRIMUM AUTEM IN NOSTRA BIBLIOTHECA, EX OPERIBUS AD OMNES ÆTATES,
LOCOS, LINGUAS FORMASQUE PERTINENTIBUS, COADUNATORUM.

SERIES SECUNDA,

IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINÆ
A GREGORIO MAGNO AD INNOCENTIUM III.

-

APPENDIX AD SÆCULUM IX.

Accurante J.-P. Migne,

BIBLIOTHECE CLERI UNIVERSE,

SIVE

CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICE RAMOS EDITORE.

PATROLOGIA BINA EDITIONE TYPIS MANDATA EST, ALIA NEMPE LATINA, ALIA GRÆCO-LATINA.
VENEUNT MILLE FRANCIS DUCENTA VOLUMINA EDITIONIS LATINE; OCTINGENTIS ET
MILLE TRECENTA GRÆCO-LATINE. MERE LATINA UNIVERSOS AUCTORES TUM OCCIDENTALES, TUM
ORIENTALES EQUIDEM AMPLECTITUR; HI AUTEM, IN EA, SOLA VERSIONE LATINA DONANTUR.

-

PATROLOGIE TOMUS CXXX.

ISIDORUS MERCATOR, MARCUS VALERIUS probus.
TOMUS UNICUS.

055011

1875, March 22. Bequest James Walker, D.D., L. L. D.

(4.2.1814.) President of Harv. Univ.

APPENDIX AD SECULUM IX.

ISIDORI MERCATORIS

DECRETALIUM COLLECTIO

POST EDITIONEM, PRINCIPEM, JACOBO MERLINO PROCURANTE, DATAM, AD PRELUM
NUNC PRIMUM REVOCATA, INNUMERIS QUIBUS SCATEBAT MENDIS REPUR-

GATA ET INDICE FIDELISSIMO LOCUPLETATA; ADDITIS ETIAM
IN TEXTU, QUÆ DEERANT, SCRIPTURÆ SACRÆ
LOCORUM NOTATIONIBUS.

us

ACCEDUNT

PROLEGOMENA AMPLISSIMA

CURA ET STUDIO

HENRICI DEN ZINGER

In Universitate Herbipolensi theologiæ nunc professoris.

TOMUM CLAUDUNT

MARCI VALER'I PROBI OPUSCULUM DE NOTIS ANTIQUIS

ET

ÆVI CAROLINI CARMINA.

ACCURANTE J.-P. MIGNE,

BIBLIOTHECA CLERI UNIVERSÆ,

SIVE

CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIAE ECCLESIASTICÆ RAMOS EDITORE.

TOMUS UNICUS.

VENIT 7 FRANCIS GALLICIS.

EXCUDEBATUR ET VENIT APUD J.-P. MIGNE EDITOREM,

IN VIA DICTA D'AMBOISE, PROPE PORTAM LUTETIÆ PARISIORUM VULGO D'ENFER NOMINATAM,

SEU PETIT-MONTROUGE.

1853

ELENCHUS

AUCTORUM ET OPERUM QUI IN HOC TOMO CXXX CONTINENTUR.

[blocks in formation]

ISIDORUS MERCATOR.

PROLEGOMENA.

HENRICI DENZINGER

IN UNIVERSITATE HERBIPO ENSI THEOLOGIE PROFESSORIS

ECLOGE ET EPICRISIS

Eorum quæ a recentioribus criticis de Pseudoisidorianis Decretalibus statuta sunt.

1. Mira sorte nostris hisce temporibus actum est, ut ii ipsi qui quondam, ut Romana sedis prærogativas impeterent, merces Pseudoisidorianas pontificum fraudi tribuebant, modo præ omnibus felicius atque subtilius genuinum ejusmodi decretalium ortum indigitarent. Verumtamen, ut plurimum eo non sunt progressi, ut Romanos pontifices fraudi jam a multis receptæ non favisse, et Romanæ sedis privilegia exinde plus æquo non profecisse fateantur. Quinimo res satis implexa nequidem catholicis omnibus ita eliquata est, ut aliquam saltem disciplinæ ecclesiasticae mutationem hisce decretalibus inductam fuisse, non admittant. Hinc nos, ut inveteratis istiusmodi præjudiciis pro posse finem imponamus, edendis Decretalibus præludere statuimus, ea quæ a recentioribus criticis præclare acta sunt, colligentes, ea quæ minus nobis probantur, novo examini subjicientes. Tria igitur erunt de quibus nobis inquirendum erit breviter :

Ubi, quando et quo potissimum fine confectæ fuerint Decretales Pseudoisidorianæ ;

2. Utrum fraudi jam actæ Romani illius temporis pontifices faverint;

3. Utrum, si nullatenus in partem fraudis venerint pontifices, saltem eædem ipsa Decretales iis quæ de pontificis auctoritate docent novi quidpiam induxerint

§ I.

2. Multiplices recentiorum de Pseudoisidorianæ collectionis ortu opiniones in tres potissimum classes dividere lubet.

Prima sit eorum, qui pauciores numero et quasi ab omnibus derelicti, Decretales Romæ augendæ pontificia potestati confectas autumant. His annumerandus est infausti nominis catholicus Antonius Theiner (1) et H. E. Eichhorn (2). Qui tamen addunt, Decretales Romæ sæculo vin ortas et a Franco quodam clerico sæculo Ix mediante, auctas fuisse.

Alii vix non innocuum omnino Pseudoisidorum illum statuunt, inter quos nominandi sunt A. Walter (3) et Rosshirt (4), ille Bonnæ, Heidelbergæ hic professor. Censet Walter auctorem nostrum, quem Benedictum Levitam collectorem Pseudocapitularium fuisse suspicatur, nonnisi collectionem canonum integram Ecclesiæ disciplinam complectentem intendisse et in ea maxime institisse, quæ tunc temporis magis negligebantur. Idem fere Rosshirt, qui ex codice Bambergensi a se detecto se eruisse putat, Mercatorem nostrum prius confecta ut plurimum apocrypha adhibuisse quæ Græcæ potissimum originis fuisse censet,

« PoprzedniaDalej »