Obrazy na stronie
PDF
ePub

neque tunc temporis id pro fraude habitum ejusmodi documenta, quæ personis et rebus convenirent, deficientibus genuinis, componere.

His accensendus est et inclytus ille fidei propugnator Moehler (5), qui Decretales fraudem piam fuisse censet in bonum libertatis ecclesiasticæ peractam. Cum enim tristissimis illis temporibus humana divinaque omnia permiscerentur, atque omnis auctoritas viventium contemptui haberetur, produxisse auctorem illum quasi obloquentes venerandæ antiquitatis personas.

Tertiæ classis auctores veram fraudem admittunt, quæ tamen neque Roma processerit, neque Romanorum utilitatem intenderit. Vel enim ut Spittler (6), Plank (7) et Drosle-Hülshoff (8) Decretales adversus potestatem metropoliticam directas dicunt, vel ut Knust (9), qui et ipse Benedictum Levitam Moguntinum auctorem vocat, ad vindicanda jura episcoporum tum adversus laicalia, tum synodalia judicia confictas censent. Quibus accensendi sunt, qui præ cæteris nobis genuinum Decretalium fontem prælucentibus sane aliis indigitasse videntur. A. Wasserschleben (10) et Gfrörer (11) censent enim Otgarium sive Autgarium archiepiscopum Moguntinum ad vindicanda sedi Moguntinæ primatialia in Germaniam jura, porro ad tuenda adversus principes et synodos episcoporum jura, post conventum Theonisvillanum anni 835 Decretales congeri curasse. Cui opinioni saltem ut probabiliori accedit vir non sine laude nominandus Carolus Kefele (12), licet pro ea, qua est modestia et judicii moderatione difficultates non dissimulet.

Nos his ducibus tria potissimum ad enodandum istud ænigma statuimus: 1° Decretales neque Romæ, neque sæculo VIII, sed 2°, sæculo 1x mediante in Francorum ditione confectas; denique 3° verisimile admodum videri Otgarium Moguntinum archiepiscopum auctorem, uti dicunt moralem Decretalium

fuisse.

Qui Pseudoisidorum Romæ sæculo vini collectum dicunt, eo potissimum argumento nituntur, capitula quæ dicuntur Hadriani I, sive Angilramni Metensis (13) ex Pseudoisidoro excerpta, eadem ipsa autem testantibus pluribus codicibus (14) ab Hadriano I Angilramno Romæ tradita fuisse.

Verumtamen invicte ostendit Waserschleben illam codicum inscriptionem præferendam, quæ ab Angilramno pontifici oblata testatur, cum 785 Romæ accusationis amovendæ causa versaretur. Nam in omn'bus magis conveniunt disciplinæ, quae in Francorum regno præsertim quoad synodos provinciales vigebat quam illi, quam tunc temporis pontifices propugnabant; imo nonnulla sunt quæ juribus pontificum minus favere videntur, ut capitula 6, 20, 27, 28. Fontes denique, ex quibus hausta sunt capitula, ii non sunt ex quibus Romanus pontifex hausisset, verbi gratia, synodorum hispanarum et gallicanarum decreta, lex Visigothorum, breviarium Alaricianum. Imo non desunt (15), qui censeant, dicta capitula serioris esse ætatis et ab ipso Mercatore ficta.

Invalidum est igitur argumentum quod ei innititur prætensæ rationi, capitula Angilramni Roma confecta fuisse; deficit ergo locus. Verum falsum est etiam ex ipso Mercatore excerpta fuisse; ergo deficit et tempus. Nihil in iis est quod scopo et principiis Pseudoisidorianis præsertim circa accusationes episcoporum conveniat. Nam quæ in duobus capitulis ex Isidoro inveniuntur desumpta, in codice uno melioris notæ deesse seriusque interpolata fuisse testatur Wasserschleben. Imo nonnulla sunt in iis, quæ Isidoro contradicant, ut cap. 6, 12, 27, 28. Manifestum est e contrario Isidorum ex Angilramno hausisse, cum nonnunquam, ubi hic fontes suos accuratius allegaverit, ille vario modo immutatos reddat.

Neque melius Theiner et Eichhorn nonnullas Pseudoisidorianæ collectionis partes, ut epistolas Pseudoclementinas, donationem Constantini, gesta Sylvestri, a testibus sæculi octavi, ut Hadriano 1 in epistola ad Carolum Magnum directa, capitulari quodam anni 806, dictis quibusdam Agobardi Lugdunensis et Theodulfi Aurelianensis jam advocatas fuisse. Nam satis constat, ejusmodi documenta jam ante Isidorum ficta fuisse, qui sane non solum decepit, sed et ipse in multis deceptus est.

Alii, quos jam sæculo VIII exstantis Mercatoris documenta volunt esse, juniores Decretalium auctore facile probantur. Huc pertinet Remedii Curiensis collectio canonum, quam jussu Caroli Magni conscripsisse dicitur, cum titulus, cui dicta opinio innititur, plane confictus sit (16). Huc et reponendum est argu

(5) Fragmente aus und über Pseudoisidor, Tübinger Quartalschrift 1829. Heft 3. u. Jahrg. 1832. Heft 1.

(6) Geschichte des canonischen Rechts. (7) Geschichte der christlich-Kirchlichen Gesellschafts versassung, Bd. II, p. 800 ff.

(8) Grundsätze des gemeinen Kirchenrechts. (9) Knust de fontibus et consilio Pseudoisidorianæ collectionis, Göttingæ 1852.

(10) W. Beiträge zur geschichte der falschen Decretalen, Breslau 1844.

(11) Gfrörer, Freiburger theol. Zeitschrift 1847, et: Untersuchung über Alter, Ursprung, Zweck der Decretalen des falschen Isidors, Freiburg 1848, et: Geschichte der ostund Wessfränkischen Caro

[blocks in formation]

VII

mentum desumptum ex epistola Gregorii IV ad episcopos Galue et Germaniæ annı 832, si nothra sit, ut Richter censet. Verumtamen ponamus et genuinam esse, tunc plane non liquet, utrum ipsa ex Isidoro, an Isidorus ex ipsa hauserit.

Magnum denique quiddam se præstare sibi visus est Eichhorn, ut idem evinceret, quod Librum Pontificalem, quo præprimis usus est Mercator, extra Italiam incognitum fuisse, uti putabat detexerit. Quod oppido falsum est, cum et Beda Venerabilis sæculo vin illo usus fuerit, neque desint ejusdem temporis codices Gallicani. Sed quid tempus terimus refellendis istorum ratiunculis, cum pontifices duo, annis adhuc 850 et 863, ipsi canonicas auctoritates enumerantes, quibus Romana Ecclesia utatur, nonnisi decretalium, quæ in collectione Dionysiana auctiore continentur, mentionem faciunt. Ita Leo IV, epistola 2 ad episcopos Britanniæ (17) De libellis et commentariis aliorum non convenit aliquem judicare et sanctorum conciliorum canones relinquere vel decretalium regulas, id est, quæ habentur apud nos simul cum illis in canone et quibus in omnibus ecclesiasticis utimur judiciis, id est, Apostolorum, Nicænorum, Ancyranorum, Neocæsariensium, Gangrensium, Antiochensium, Laodicensium, Chalcedonensium, Sardicensium, Carthaginensium, Africanensium et cum illis regulæ præsulum Romanorum, Silvestri, Siricii, Innocentii, Zosimi, Cœlestini, Leonis, Gelasii, Hilarii, Symmachi, Simplicii. Isti omnino sunt, per quos judicant episcopi et per quos episcopi simul et clerici judicantur. Nam si tale emerserit vel contigerit inusitatum negotium, quod minime posset per istos finiri, tunc si illorum, quorum meministis, dicta Hieronymi, Augustini, Isidori vel cæterorum similiter sanctorum doctorum similium reperta fuerint, magnanimiter sunt retinenda ac promulganda vel ad apostolicam sedem referatur de talibus.

Nec minus Nicolaus I episcopus ad Hircmarum Rhemensem a. 863 (18) : ‹ Præterea quidem et san cimus, ne quilibet..... impune audeat sen valeat aliena expetere aut exspectare judicia aut alienas contra canones ordinationes suscipere vel ad alias provincias irregulariter convolare, sed ita ut Nicænorum et cæterorum conciliororum canonicis definitionibus est promulgatum et beatorum Siricii, Innocentii, Zosimi, Cœlestini, Bonifacii, Leonis, Hilarii, Gelasii, Gregorii ac cæterorum Romanæ sedis pontificum constitutionibus est decretum, salvo in omnibus jure apostolicae sedis. >

Quid igitur longiori examine opus est, cum ipsi pontifices se ab ejus modi fictione alienissimos ostendant, saltem, quod modo nobis sufficiat, ad annum usque 863, quo certe jam undequaque in Galliis sparso erant merces Pseudoisidorianæ.

3. Amotis quæ obstabant, ad positiva argumenta procedamus atque quando et ubi confictus fuerit Pseudoisidorus statuamus. Id præprimis certum videtur ex iis, quæ Ballerinii (19), Knust, Wasserschleben congesserunt, rationibus, in ditione Francorum fraudis cunabula esse requirenda. Nam codices omnes et ipse Vaticanus n. 630, qui omnium antiquissimus est, inde originem traxerunt, Decretales a Francis auctoribus primum allegantur, fontes ex quibus hausit Pseudoisidorus. nempe decreta conciliorum Hispaniæ et Galliæ, Breviarium Alaricianum cum interpretatione Aniani, Collectio canonum Quesnelli, epistolæ S. Bonifacii Moguntini ad regnum Carolingorum spectant. Collectio Hispanica, quam suæ fundamentum fecit Pseudoisidorus iis mutationibus affecta apud ipsum apparet, quæ in codicibus originis Gallicanæ reperiuntur (20): sed et loquela Francum prodit: v. g. missi dicuntur legati, seniores pro dominis feudalibus, comites sensu, qui tunc invaluit, leguntur; venire, habere, modernus, custodire_vocabuda ad usum Franco-Germanorum adhibentur.

In statuendo fraudis tempore terminum ad quem indubium habemus in Conventu Carisiacensi anni 857, qui Pseudodecretalibus certissime usus est. Termiuum a quo Blondellus et Ballerinii, Wasserschleben, Gfrörer in synodum Parisiensem anno 829, Walter in epistolam Gregorii IV a. 832, Knust in synodum Aquensem 836, reposuere, eo quod impostor ex ipsis hausisse videatur.

At istiusmodi argumentum non solidum satis videtur. Quæritur enim in ejusmodi casibus, quis ex duobus, quos ita consonare videas, ut ab invicem pendere necesse sit, alterum secutus fuerit, quis præcesserit. Sufficiat igitur præprimis nobis aliquanto ante conventum Carisiacensem tempore, sæculo Ix mediante, Pseudoisidorum in lucem erupisse.

4. Ut autem penitus in tenebras, quæ epocham, auctorem, scopum Pseudodecretalium contegunt introspiciamus, oportet, ut ad alium falsatorem ejusdem ævi, qui Pseudoisidoro conjunctissimus videtur, animum advertamus. Benedictus is est, Levita Moguntinus (21), qui ut ipse in sui operis præfatione ait, jubente archiepiscopo suo Otgario, novam collectionem Capitularium, quæ Ansegisii syllogen suppleret, ex schedulis ouas Riculphus quondam archiepiscopus congesserat, conficiendam sibi proposuit. Ista vero

17) Mansi., T. XIV, 884

(18) Mansi, T. XV, 374

(19) L. c., § 4, n. 14. Patrol. t. LIV, col. 250. (20) Ballerinii, ibid. et n. 19, coll. 255. D.

(21) Ejus opus vide in Baluzii Capitular. regum Franc. et apud Pertz Monum. Germaniæ historica. Tom. IV, pag. 59. App.

prætensa Capitularia merces sunt ad modum Pseudoisidori undique corrasæ. Porro pars circiter vicesima, nempe 57 capitularia, ex Pseudoisidoro desumpta sunt, ita ut negari possit nexum inter utrumque im postorem interesse, ut vix non dicas unum atque eumdem esse, qui canones et capitularia supposuit, eademque principia spargenda, eumdemque finem legibus tum ecclesiasticis tum civilibus supponendis attingendum sibi proposuisse. Utrumque librum jungit, eidemque auctori tribuit Hincmarus Rhemensis in opusculo contra Hincmarum Laudunensem; c. 24, vocat Pseudoisidorianam syllogen librum collectarum epistolarum ab Isidoro, quem de Ilispania allatum Riculfus Moguntinus episcopus in hujusmodi, sicut el in capitulis regiis obtinuit.

Hoc supposito intra arctiores fines Pseudoisidoriani operis ortum restringere licebit. Nimirum Benedictus ille Levita iterato (22) testatur, se opus suum defuncto Ludovico Pio, regnantibus ejus filiis, quos reges jam vocat, jussu Otgarii archiepiscopi conscripsisse. Atqui Ludovicus 840, Olgarius 847 defunctus est; tempus proinde intermedium epocha Benedicti Levitæ assignandum erit, proindeque Pseudoisidorus, quo ille utitur, aliquanto tempore præcedit.

5. Verumtamen id minimum erit emolumenti, quod ex Benedicti cum Pseudoisidoro nexu nostræ questioni proficiat. Jam vestigium aliquod auctoris apparet, jamque scopum ipsius ex temporum locorunque circumstantiis eruere, epochamque confecti operis accuratissime determinare licebit.

Duo sunt, qui ad Pseudoisidorianas merces fabricandas concurrere potuerunt: Riculfus, qui schedulas, ex quibus Benedictus, proindeque cjus pares vel frater Pseudoisidorus hauserunt, congessit, et Otgarius, quem Benedictus sibi opus intulisse fatetur.

Riculfum jam Hincmarus senior plerique antiquiores post ipsum auctorem Decretalium suspicati sunt. Scripsit ille in opusculo contra Hincmarum Laudunensem c. 24: ‹ Si vero ideo talia, quæ tibi visa sunt, de præfatis sententiis ('Angilramni) ac sæpe memoratis epistolis detruncando et præposterando atque disordinando collegisti, quia forte putas!i neminem alium easdem sententias vel ipsas epistolas præter se habere, et idcirco talia libere te existimasti posse colligere; res mira est, cum de ipsis sententiis p'ena sit ista terra, sicut et de libro collectarum epistolarum ab Isidoro, quem de Hispania allatum Riculfus Moguntinus episcopus in hujusmodi sicut et in capitulis regiis studiosus obtinuit et istas regiones ex illo repleri fecit. Atqui certissimum est Hincmarum hic errasse collectionemque Pseudoisidorianam cum genuina Hispana confudisse.

Nam ex monumentis (23) certum est, Rachionem Argentoratensem episcopum Riculfi suffraganeum a. 788 Isidorianam genuinam canonum collectionem conscribi curasse. Verisimillimum est autographum illud ipsum fuisse, quod Riculfum ex Hispania attulisse Ilincmarus contendit. Porro illo tempore, quo Moguntiæ sedit Riculfus, nempe ab anno 787 ad annum usque 813 non eæ erant temporum circumstantiæ, quas supponit Pseudoisidorus, ut sacerdotes opprimerentur, bona ecclesiastica diriperentur, hisque similia, quæ Carolo Magno regnante non occurrunt. Riculfum Blondellus novi aliquid intulisse colligit ex 1. VII Capitular. 281, ubi ille in conventu Wormaciensi Gregorii epistolam attulisse traditur, cujus nulla ante nec post memoria exstitit. Verum hæc sincera erat epistola Gregorii Il ad S. Bonifacium. Ait quidem Benedictus in suorum Capitularium præfatione. ‹ Hæc vero capitula, quæ in subsequentibus tribus libellis coadunare studuimus, in diversis locis et in diversis schedulis, sicut in diversis synodis ac placitis generalibus edita erant, sparsim invenimus et maxime in sanctæ Moguntiacensis metropolis ecclesiæ scrinio a Riculfo ejusdem sanctæ sedis metropolitano recondita et demum ab Autcario secundo ejus successore atque consanguineo inventa reperimus, quæ in hoc opusculo tenore suprascripto inserere maluimus.› At quis est tam cæcus, ut non videat id ab impostore fictum fuisse, ut suis figmentis auctoritatem conciliaret, cum tam longe lateque notum esset, Riculfum incognitam hucusque illis in regionibus canonum syllogen ex Hispania detulisse. Denique Benedictus ne quidem omnia se ex Riculfi schedulis traxisse contendit, sed ex diversis locis et chartis.

6. Longe aliter res se habet, si ad Otgarn indolem resque ab eo gestas respiciamus. Duo sunt, quæ impostorem intendisse manifestum est: vindicare episcopos a laicalibus (24) et synodalibus (25) judiciis falsisque accusationibus eorumque bona a direptione sæcularium tueri (26), et primates, quos primus ille latius inducendos docet (27), quos judices esse vult, ad quos a judicio metropolitani appellare liceat, effer

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Te. Alii duos fines, quos prosequi ipsum videas, pontificiam auctoritatem jusque appellationum tueri, metropolitanorum prærogativas deprimere, secundarii plane sunt atque prioribus illis subordinati. Ad pontifices enim recurrit eo, quod episcopos in ipsis validissimum adversus oppressores tutamen habituros confidat. Hinc et causas episcoporum majores atque pontificibus reservatas tam acriter tuetur. Quæ omnia, si Olgarii ævum vitamque conferamus, sicut impressam ceram sigillo respondere videbimus.

1

Ludovicus Pius cum ex altera uxore Juditha filium Carolum, qui Calvus postea dictus est, genuisset, una cum imperatrice eo tendebat, ut imperii partem secundarum nuptiarum filio compararet. Hinc fili Irmengardis, prioris uxoris, quibus lege a. 817 de successione lata imperium diviserat, armis patrem impetierunt. Ex ipsorum partibus plurimi ex prælatis stabant, ut Wala, Hilduinus, Elizachar, abbates; Ebbo Rhemensis, Agobardus Lugdunensis, Jesse Ambianensis, Otgarius Moguntinus, episcopi. Res eo deducta sunt, ut imperator pœnitentiam publicam, suadente potissimum Ebbone Rhemensi, agere compulsus fuerit. Imperatore autem misere oppresso, mutati sunt in meliorum sensum subditorum filiorumque Ludovici et Pippini animi, ita ut in regnum restitueretur. Tunc in synodo Theonisvillana a. 835 depositus est Ebbo, postquam se indignum episcopatu scripto fassus fuisset, alii diversis modis pœnas dederunt. Otgarius humiliter veniam petens post brevem carcerem dimissus est. Defuncto Ludovico, nova inter filios discordia exarsit, Lothario eo tendente, ut universum Caroli Magni regnum sibi subjiceret; Ludovico Caroloque partes suas sibi vindicantibus. Qua in rixa Otgarius unitati imperii servandæ jugiter studens, a Lotharii partibus et Nikardo teste (28) omnium infensissimus Ludovici Germanici adversarius fuit, ita ut devicto etiam Lothario cum aliis ejusdem vasallibus ad Rhenum tenderet, quo Ludovicum a trajiciendo flumine impediret. Res autem cum male cederet, a Ludovici ira aufugit. Post pactum Virodunense demum in gratiam Ludovici rediit. Certe anno 845 episcopale munus exercentem et Ludovici favore fruentem videmus.

Quam male tantis in turbis eoque barbariei tempore habitæ fuerint ecclesiæ, earumque bona et ministri vix operæ pretium est, ut ex ejusdem epoche synodis auctoribusque probemus. Hinc igitur illæ de direptis ecclesiis querela. Neque mirum est, Otgarium post synodi Theodonis villana contra se et suos decreta, in synodorum judicia invectum fuisse, tantaque de formis judiciorum in episcopos habendorum congessisse, quæ vel ictum ferendum averterent, vel potius latum injustitiae arguerent. Aliqua etiam occurrunt in Decretalibus, quæ ut ostendit Acfele (29), perspicue satis Ebbonis confessionem atque depositionem indigitare videantur. Ilæc enim scribit Pseudoalexander (50) Similiter si hujusmodi personis quædam scripturæ quoquo modo per metum, fraudem aut per vim extortæ fuerint, vel ut se liberare possint, quocunque ab eis conscriptæ vel roboratæ fuerint ingenio, ad nullum eis præjudicium aut momentum pervenire censemus, neque ullam eis infamiam vel calumniam aut a suis sequestrationem bonis, unquam auctore Deo et sanctis apostolis eorumque successoribus sustinere permittimus. Imo quædam Decretalibus inesse nobis videntur ex iis, quæ ad primam sedem respiciunt, quod a nemine judicetur, quæ ab illius temporis eventibus pendeant. Gregorius nempe IV, ut pacem inter patrem filiosque conciliaret ex Italia accedens, cum a Lothario retentus filiis favere videretur, in eum insurrexerunt Germaniæ præsules, qui ex Ludovici partibus stabant, et eo progressi sunt, ut pontificis excommunicationem molirentur. Jam tunc factum est ut Wala, Corbeiensis abbas, quem supra inter filiorum asseclas nominavimus, pontifici syllogen quamdam auctoritatum a. 833 offerret, quibus pontifici omnem B. Petri auctoritatem excellentem et potestatem vivam inesse, ipsum omnes judicare et a nemine judicari ostenderet. Ejusmodi porro serius et Isidorus noster congessit.

Alter finis, quem Pseudoisidorus sibi proposuit, nec minus Levita Benedictus promovit, is erat, ut dicebamus, ut primatialia pura ecclesiæ Moguntina vindicaret, similia illis, quibus metropolita Carthaginiensis in Africa, vicarii pontificii aliis in partibus patriarchatus Romani fruebantur. Quam præclare hæc in Otgarium quadrent videbimus, si a S. Bonifacio usque ad ipsum, quænam hujus dignitatis in sede Moguntina sors fuerit, inquiramus. Sanctissimus ille Germaniæ apostolus a Zacharia papa Moguntinam sedem in metropolim evectam accepit, cui subjicerentur Ecclesiæ Tongrensis, Coloniensis, Wormaciensis, Spirensis, Trajectensis et omnes illi, qui ab eo conversi fuerant, Germaniæ populi, nempe recenter ab eo erectæ sedes Herbipolensis, Buraburgensis, Erfurtensis, Eichstettensis, quibus posterius Augustana, Constantiensis, Curiensis, Argentoratensis accesserunt. Quæ potestas vere primatialis erat, cum omnes integræ nationis ecclesiæ Moguntinæ subjicerentur. Mox tamen, sedente Lullo Bonifacii successore, ab Hadriano I diœcesis Trajectensis a metropoli Moguntia divisa est et Coloniensi ecclesiæ subjecta. Ino potestas illa vicarii apostolici et primatis non videtur ad Bonifacii successores transiisse, ut egregie ostendit

Sixti Il ep. 1. Felicis I ep. 1. Benedictus Levita 1. H. can. 309, 381. III. 1. 83, 89, 156, 171, 314, 321, 439, 460.

(28). Histor. II. 7. Pertz II. 659.
(29) L. c., p. 627.

(30) Ep. 1.

Blascus, c. 7 sue de Collectione Isidori Mercatoris dissertationis, (30*) Moguntia tamen primum locuin inter imperii Francorum sedes longo tempore retinuit, ut idem c. 13 ostendit latius. Adeoque facile Bonifacii successori ea ambitio in mentem venit, ut Bonifacii prærogativas in se tum servari, tum restitui postularet. Riculfus, qui Lullum secutus est, Salisburgum et Coloniam in metropoles erigi invitus vidit. Olgario se lente in eo erat, ut pars major suffraganeorum Moguntiæ eriperetur, proindeque et diocesis metropolitica minueretur, cum Ludovicus Germanicus partes imperii cisrhenanas ut sibi proprias vindicaret, provinciæ vero ecclesiasticæ fines regnorum sequi solerent. Hinc factum est, ut Otgarius tantopere unita ti imperii studeret, Ludovico Pio adversaretur, cum Alsatiam, Sueviam et partem Burgundiæ filio Carolo concederet, Lothario faveret, cum integram Caroli Magni hæreditatem appeteret. Quod apprime in Decretalibus expressum reperias. Pelagium II papam sic loquentem inducit atque exponentem, quid sit justa provincia ecclesiastica (51): ‹ De cætero, fratres, super provinciæ causa unde sedem apostolicam dudum consulere voluistis, videtur nobis sufficienter tractatum a sanctis prædecessoribus nostris. Sed quia denuo nostram mediocritatem de eadem re interrogare dignum duxistis, scitote, certam provinciam esse, quæ habet decem vel undecim civitates et unum regem et totidem minores potestates sub se, et unum episcopum aliosque suffragatores decem vel undecim episcopos judices, ad quorum judicium omnes causæ episcoporum et reliquorum sacerdotum ac civitatum causæ referantur, ut ab his omnibus juste consona voce discernantur, nisi ad majorem auctoritatem fuerit ab his, qui judicandi sunt, appellatum. Unde nou oportet, ut degradetur vel dehonoretur unaquaque provincia, sed apud semetipsam habeat judices, sacerdotes et episcopos singulos videlicet juxta ordines suos. Atqui quarto post pacem Virodunensem anno, quæ ne provinciae Moguntinæ discerperetur, ex Otgarii votis avertit, Rhabanus Maurus ejus successor synodum Moguntiæ celebrans, undecim habuit suffraganeos, Salomonem Wormatiensem, Gebhardum Spirensem, Gozbaldum Herbipolensem, Otgarium Eichstettensem, Baturatum Paderbornensem, Ebonem Hildesiensem, Haymonem Halberstadiensem, Waltgarium Verdensem, Gerbrathum Curiensem, Latonem Augustanum, Salomonem Constantiensem, (32) uno verbo tot episcopos sibi subditos, quos Pseudopelagius provinciam constituere voluit. Nota etiam a Pseudodecretali requiri, ut provincia in unius regis ditione sit. Requirit insuper ut urbes, in quibus primates sessuri sint, jam ante Christi adventum majores atque primariæ urbes fuerint (33). Non deerant autem, qui Moguntiæ ortum a Magontio, Herculis filio, vel a Magog, filio Japhetis, vel a Magis Treveris expulsis deducerent. Certe a Druso aliquo ante Christum natum tempore civitatis nomine donata est. His addas in epistola Aniceti supra citata primatem non admitti præter constitutos ab apostolis, nisi populo posterius converso qui tantus sit numero, ut tali capite egeat; habebisque Moguntiam ejusque provinciam quasi depictam.

Neque majori difficultate explicare nobis licebit, cur post pacem Virodunensem Otgarium videamus ab ejusmodi fraudibus abstinere, atque Ludovico Germanico reconciliari altumque de Pseudoisidorianis decretalibus silentium tum a Rhabano successore, tum longo post tempore in Germania esse. Id inde deducendum est, quod pace Virodunensi ejusmodi imperii divisio inducta sit, quæ Moguntiace provincie amplitudinem intactam omnino relinqueret. Tunc ipse fraudis inventor proprias merces utpote sibi jam inutiles neglexit.

Hæc omnia si complectamur, verisimillimum videtur Otgarium Moguntinum saltem causam moralem Decretalium fuisse. Utrum Benedictus Levita, ut Walter, Knust et alii probabiliter autuş mant, ipse Mercator fuerit, necne, id equidem definire nolim, neque puto unquam in dubio detegi posse. Id sane favet suspicioni, quod partes Pseudoisidorianas, quibus utitur, quadam libertate immutando transtulerit, sicut is, qui proprias lucubrationes adhibeat, non ad verbum allegando ut is, qui aliena transcriberet.

Jam vero patet, Decretales et posteriora Benedicti Capitularia non ante conventum Theodonis villanum a. 835 confecta fuisse neque post pacem Virodunensem a 834 esse reponenda. Utrum denique, ut Gfrōrer suspicatur postmodum a Wenilone Senonensi, qui et ipse Ecclesiæ suæ primatum in Galliis affectabat (quod et Ancegisio ejus successori contigit), et a Rothadio Suessionensi aucta fuerint, vix est, ut quis decernat, neque ejusmodi suspicio rationibus, quæ prudentem movcant, innititur. Neque iis possumus,

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]
« PoprzedniaDalej »