Obrazy na stronie
PDF
ePub

viribus operam dederit. Deus vos in sua voluntate unumquemque in suo ordine semper custodiat, fratres, et sibi placere in omnibus concedat. Amen.

tenus etiam ab his qui in errore sunt positi custoditur, A mo salvus esse poterit, nisi his observationibus pro multo purius et attentius per singulas quisque, sicut supra ostendimus, species a nobis qui veritatem sequimur teneatur, eo magis quod apud nos observantie ejus præmia æterna sunt posita. Aliter enim ne

EPISTOLA QUARTA SANCTI CLEMENTIS PAPE

Scripta discipulis suis, qui malorum hominum persuasionibus aliquatenus deviarant, et gentibus inter quas habitabant.

[ocr errors]

accenditur, et iracundiæ Deo placitæ intra vos consurgit incendium, quo consumatur et radicitus intereat omne germen quod forte in terra mala concupiscentiae pullulavit? Unde et ipse qui misit nos cum venisset, et omnem mundum vidisset ad malitjam declinasse, non continuo ei pacem, in erroribus posito, dedit, ne eum confirmaret in malis, sed ignorantiæ ejus ruinis scientiam veritatis opposuit, ut, si qui forte resipiscerent, et lumen veritatis aspicerent, deceptos se, et in præcipitia erroris abstractos merito dolerent, et iracundiæ salutaris ignem adversum deceptricem suam conciperent ignorantiam, Ob hoc itaque dicebat: Ignem veni mittere in terram, quem volo ut accendatur (Luc. x11, 49). »

Est ergo pugna quædam que gerenda nobis est in hac vita. Sermo enim veritatis et scientiae necessario separat homines ab errore et ignorantia, sicut sæpe videmus putrefactas et emortuas carnes corporis a connexione viventium membrorum ferro se cantis separari. Tale ergo aliquid est quod agit veritatis agnitio. Necesse est enim, ut salutis causa filius (verbi gratia) qui sermonem receperit veri tatis a parentibus separetur incredulis, aut rursum, pater separetur a filio, aut filia a matre. Et hoc mo do inter propinquos atque consanguineos credentes, atque incredulos, scientiæ atque ignorantiæ verita. tisque et erroris pugna consistit. Et ob hoc iterum dicebat qui nos misit: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium (Matth. x, 34). › Quod si dicit aliquis: Et quomodo justum videtur separari filios a parentibus (Ibid., 35)? Audi quomodo : quia cum ipsis

CLEMENS, Romanæ urbis episcopus, charissimis ritatis lumen effulsit, ignis justissimæ indignationis fratribus JULIO et JULIANO ac reliquis consodalibus Lostris, gentibusque quæ circa vos sunt. Oportet, fratres, omnes doctores qui ad salutem animarum instituti sunt, et ad lucrandas animas episcopi sunt consecrati, pro cunctis sollicitudinem gerere, et er: rantes ad viam veritatis et ad portum salutis reducere. Et licet propter gentes quæ circa vos sunt in modico vos errasse contigerit, melius est tamen redire ad veritatis viam quam diutius in ipso errore perseverare. Quoscunque enim de his qui vos errare fecerunt, vel de his qui adhuc verbum prædicationis non audierint, potestis, vobiscum assumite, et ad viam veritatis reducite, ne infructuosi Domino inveniamini. Et quoniam quidem sicut a cultore neglecta terra spimas et tribulos necessario producit, ita sensus vester longi temporis incuria multas et noxias opiniones rerum et intelligentias false scientiæ germina- C vit, opus est nunc multa diligentia ad excolendum rus mentis vestræ, ut hoc sermo veritatis (qui est verus et diligens cordis colonus) assiduis excolat disciplinis. Vestrum ergo est præbere obedientiam et occupationes, ac sollicitudines superfluas amputare, ne bonum verbi semen enecet noxium germen: potest enim fieri ut multi temporis negligentiam, brevis et assidua reparet diligentia. Incertum namque est uniuscujusque tempus vitæ. Et ideo festinandum est ad salutem, ne forte cunctantem mors repentina præveniat; et ob hoc acrius innitendum est, ut (dum est temporis spatium) collecta mala consuetudinis vitia resecentur. Quod non aliter facere poteritis, nisi ut irascamini quodammodo adversum vosmetipsos pro his quæ inutiliter gessistis, ac turpiter. Hæc D si in errore permaneant, neque illis proderunt, et enim est utilis vita, et justa, et necessaria iracundia, ut unusquisque in quibus erravit et perperam gessit, indignetur et semetipsum accuset. Ex qua indignatione accenditur in nobis ignis quidam, qui velut agro sterili immissus, consumptis et excoctis radicibus pessimæ voluntatis, bono semini verbo Dei fecundiorem cordis præparet glebam. Puto autem quod satis dignas habeatis causas iracundiæ, ex quibus justissimus ignis iste coalescat, si consideretis in quantos vos errores deduxerit ignorantiæ malum, quantosque lapsus et quanta præcipitia ad peccandum dedit, a quantis vos bonis abstraxit, et in quæ præcipitavit mala, et, quod est super omnia gravius, quod vos in futuro sæculo æternis pœnis obnoxios fecit. Nonne pro his omnibus ubi vobis ve

ipsi cum illis pariter interibunt, justum igitur et valile justum est separari eum qui salvari vult ab eo qui non vult. Sed et illud adverte, quia non ex illis qui rectius intelligunt, venit ista separatio, illi enim volunt esse pariter et prodesse his et docere meliora. Sed proprium est ignorantiæ vitium, ut confutantem se, veritatis lucem non ferat habere de proximo. Et ideo ex illis ista nascitur separatio. Nam qui scientiam veritatis accipiunt, quia bonitatis plena est, tanquam a bono Deo datam, cupiunt eam si fieri potest cum omnibus habere communem. Etiam cum his qui oderunt eos, et persequuntur. Sciunt enim quia peccatum ipsorum causa ignorantiæ est. Propterea denique ipse Magister cum ab his qui ignorabant cum duceretur ad crucem, orabat Patrem pro in

terfectoribus suis, et dicebat: Pater, dimitte eis A diximus, pervenitur ad Patrem. Cum autem pervepeccatum, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII,

[ocr errors]

34). Imitantes quoque discipuli magistrum, etiam ipsi cum paterentur, similiter pro interfectoribus suis orabant. Quod si disciplina nobis est orare etiam pro interfectoribus et persecutoribus nostris, quomodo non etiam parentum et propinquorum persecutiones ferre, et pro conversione eorum, orare credimur?

Tum deinde etiam diligentius consideremus quæ sit nobis causa parentes diligendi, pro eo, inquit, quia vitæ nostræ videntur auctores. Auctores quidem vitæ nostræ, parentes non sunt, sed ministri. Non enim vitam præbent, sed ingrediendi nobis ad hanc vitam exhibent ministerium, auctor autem vitæ unus et solus est Deus. Si autem auctorem vitae diligere volumus, illum nobis esse diligendum sciamus, sed illum, inquit, cognoscere non potuimus, istos autem et novimus, et in affectu habemus. Esto, non potuistis cognoscere quis sit Deus, quid tamen non sit Deus perfacile scire potuistis. Nam quomodo latere potuit hominem, quod lignum aut lapis aut æs vel hujusmodi materia Deus non sit? Quod si in his quæ facile deprehendere potuistis animum ad discutiendum voluistis intendere, certum est quia et in agnitione Dei impediti estis, non impossibilitatis sed ignaviæ vitio, nam si voluissetis ex his ipsis inutilibus simulacris profecto accepissetis intelligentia viam. Certum est, quia per ferrum facta sunt simulacra, ferrum vero per ignem confectum est. Qui ignis aqua exstinguitur, aqua autem per spiritum movetur. Spiritus autem a Deo initium habet. Sic enim dixit Moyses propheta In principio fecit Deus cœlum et terram. Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebræ erant super faciem abyssi, et Spiritus Dei erat super aquas (Gen. 1, 1, 2). › Qui Spiritus Domini jussu quasi ipsa manus Conditoris lucem separavit a tenebris, et post illud invisibile cœlum istud visibile produxit, ut superiora quidem habitaculum faceret angelis, inferiora vero hominibus. Propter vos jussu Dei aqua quæ erat super faciem terræ secessit, ut terra vobis produceret fructus. Cui etiam humorum venas latenter inseruit ut vobis ex ea profluerent fontes et flumina. Propter nos producere jussa est animantia et omnia quæ nostro usui voluntatique servirent. An non propter vos venti spirant? ut ex ipsis concipiens fructus vobis terra parturiat? Nonne propter vos imbres profluunt et tempora vicissitudines mutant? Num propter vos sol oritur, et occidit, et mutationes luna perpetitur? propter vos mare exhibet famulatum saum, ut vobis ingratis cuncta subjaceant? Nonne pro his omnibus justa erit ultionis poena, quia horum omnium largitorem quem ante omnia et agnoscere et venerari debuistis, solum 12 præ cæteris ignoratis? Sed et nunc per idem vos adhuc in intelligentiam ejus duco. Videtis etenim quod omnia gignuntur ex aquis, aqua vero per Unigenitum ex initio facta est, Unigeniti vero omnipotens Deus caput est, per quem tali ordine, ut supra

neritis, agnoscite hanc esse voluntatem ejus, ut per aquas, quæ primæ creatæ sunt, denuo renascamini. Qui enim regeneratus fuerit per aquam, bonis operibus repletus, hæres efficitur ejus a quo in incorruptione regeneratus est. Propter quod, paratis animis accedite, quasi filii ad patrem, ut peccata vestra diluantur et causa eorum sola ignorantia fuisse probetur apud Dominum. Nam si post agnitionem horum permanetis in incredulitate, vobis jam perditionis vestræ causa, et non ignorantiæ, reputabitur; nec putetis etiam quod si omnem pietatem colatis omnemque justitiam, baptismum vero non accipiatis, spem possitis habere apud Dominum, imo majore pœna digni eritis qui bona opera non bene operati B estis. Confertur enim meritum homini ex bonis gestis, sed si ita gerantur sicut Deus jubet : Deus autem jussit omnem colentem se baptismo consignari. Quod si vos renueritis, ut vestræ voluntati magis quam Dei obtemperetis, contrarii sine dubio et inimici estis voluntati ejus. Sed dicetis fortasse :

C

Quid confert aquæ baptismus ad Dei cultum? Primo quidem, quia quod Domino placuit impletur. Secundo, quia regenerato ex aquis et Deo renato fragilitas prioris nativitatis quæ vobis per hominem facta est amputatur, et ita demum pervenire poteritis ad salutem. Aliter impossibile est. Sic enim nobis cum sacramento verus Propheta testatus est, de cens : ‹ Amen, amen dico vobis, nisi quis denuo renatus fuerit ex aqua viva, non introibit in regnum ceelorum (Joan. 111, 3). » Et ideo accelerate. Est enim in aquis istis misericordia ejus quædam quæ ex initio ferebatur super eas, et agnoscit eos qui bapti zantur sub appellatione triplicis sacramenti, et eripit eos de suppliciis, futuris, quasi donum quoddam offerens Deo animas per baptismum consecratas. Confugite ergo ad aquas istas, solæ sunt enim quæ possunt vim futuri ignis exstinguere. Ad quas qui mo ratur accedere, constat in eo adhuc infidelitatis idolum permanere, et ab ipso prohiberi ad aquas properare quæ salutem conferunt. Sive enim justus, sive sit injustus, baptismus per omnia necessarius est, justo quidem ut adimpleatur in eo perfectio et regeneretur Deo, injusto vero ut peccatorum quæ gessit remissio concedatur. Omnibus ergo festinandum Dest sine mora renasci Deo, et demum consignari ab episcopo, id est, septiformem gratiam Spiritus sancti percipere, quia incertus est uniuscujusque exitus vitæ. Cum autem regeneratus fuerit per aquam, et postmodum septiformis Spiritus gratia ab episcopo, ut memoratum est, confirmatus, quia aliter perfectus esse Christianus nequaquam poterit, nec sedem habere inter perfectos si non necessitate, sed incurra aut voluntate remanserit, ut a beato Petro apostolo accepimus et cæteri sancti apostoli præci piente Domino docuerunt, et demum ex operibus bonis ostendat in se similitudinem ejus, qui eum genuit, Patris. Post hæc vero agnoscat Dominum honorare, honor autem ejus est, ut ita vivat sicut ipse vult;

DECRETALIUM COLLECTIO.

58

vult enim unumquemque ita vivere, ut homicidium, A 26). Ad quosdam ergo ex ipsis, non ad omnes, dice

et adulterium nesciat, odium et avaritiam fugiat, iran, superbiam, jactantiam respuat et exsecretur. Invidiam quoque et cætera his similia penitus ad se ducat aliena. Est sane propria quædam nostræ religionis observantia, quæ non tam imponitur hominibus quam proprie ab unoquoque Dominum colente causa puritatis expetitur, de castimoniæ dico cautela eujus species multæ sunt. Sed ut primo observet unusquisque, ne menstruatæ mulieri misceatur, hoc enim exsecrabile ducit lex Domini. Quod si lex de his non admonisset, nos ut catuli libenter volveremur in stercore. Debemus aliquid amplius habere animalibus, utpote rationabiles homines et cœlestium sensuum capaces, quibus summi studii esse debet ab omni inquinamento cordis conscientiam custodire. B Bonum est autem et puritati conveniens etiam corpus aqua diluere. Bonum vero dico non quasi principale illud in quo mens purificatur, sed quod sequela sit illius boni hoc, in quo caro diluitur, sicut enim et Magister noster quosdam Pharisæorum et Scribarum, qui videbantur esse cæteris meliores et a vulgo separati, increpabat, dicens eos hypocritas, quia eo solummodo quæ hominibus videbantur, purificabant, corda vero, quæ solus Deus aspicit, inquinata relinquebant et sordida (Matth. xxIII, 25,

bat: Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ, quia mundatis calicis et paropsidis quod deforis est, intus prius quod intus est, et quod deforis est erit munautem plena sunt sordibus. Pharisæe cæce, munda dum. Vere enim si mens mundetur luce scientiæ, cum ipsa fuerit munda ac splendida, tunc etiam ejus qui deforis est hominis ipsa necessario curam gerit, id est carnis suæ, ut ipsa purificetur; ubi autem ista quæ deforis est purificatio carnis negligitur, certum est neque de puritate mentis ac munditia cordis curam geri. Ita ergo fit ut is qui intrinsecus mundus est mundetur sine dubio et extrinsecus; non semper autem is qui mundatur extrinsecus, etiam intrinsecus placeat, sed et illa species castimoniæ observanda mundus est, videlicet cum agit hæc ut hominibus est, uti ne passim et libidinis solius causa feminis coeat quis, sed posteritatis reparandæ gratia, quæ observantia cum etiam in nonnullis pecudibus inveniatur, pudoris est si non ab omnibus rationabilibus et Deum colentibus observetur. Ergo omnes peccaverunt, et egent auxilio Dei. Propter quod, charissimi, sectamici semper charitatem et æmulamini meliora et spiritualia, et adjuvate vos invicem, ut Domino semper in omnibus placere valeatis. Amen.

EPISTOLA QUINTA SANCTI CLEMENTIS PAPE

De communi vita, reliquis suis discipulis scripta Hierosolymisque directa. Dilectissimis fratribus, et condiscipulis Hierosoly- C domos vel agros possidebant vendebant eos, et pretia mis cum charissimo fratre Jacobo coepiscopo habitan-` tibus, CLEMENS episcopus.

Communis vita, fratres, omnibus necessaria est, et maxime his qui Deo irreprehensibiliter militare cupiunt, et vitam apostolorum eorumque discipulorum imitari volunt. Communis enim usus omnium quæ sunt in hoc mundo omnibus esse hominibus debuit, sed per iniquitatem alius suum esse dixit, et alius istud, et sic inter mortales facta divisio est. Denique Græcorum quidem sapientissimus, hæc ita sciens esse, ait communia debere esse amicorum omnia.. In omnibus autem sunt sine dubio et conjuges. Et sicut non potest, inquit, dividi aer neque splendor solis, ita nec reliqua quæ communiter in hoc mundo omnibus data sunt ad habendum dividi debere, sed D habenda esse communia. Unde et Dominus per prophetam loquitur, dicens: Ecce quam bonum, et quam jucundum, habitare fratres in unum (Psal. cxxx11, 1), › et reliqua. Istius enim consuetudinis more retento, etiam apostoli eorumque discipuli (ut prædictum est) una nobiscum et vobiscum communem vitam duxere, unde (ut bene nostis) erat multitudinis eorum cor unum et anima una, nec quisquam eorum aut nostrum de his quæ possidebat aliquid suum esse dicebat, sed omnia illis et nobis erant communia, nec quisquam egens erat inter nos. Omnes autem qui

eorum et reliquas res quas habebant, afferebant ponentes ante pedes apostolorum (Act. iv, 32, 34, 35), › sicut nobiscum quidam vestrum cognoverunt et viderunt; et dividebant singulis, prout cuique opus erat (Ibid., 35).> Ananias autem vir austerus, et Zaphira uxor ejus, qui mentiti sunt apostolis de pretio agrorum suorum quos vendiderant, nobis præsentibus in conspectu pter peccatum eorum, et mendacium quod fecerunt, omnium astantium, a conspectu apostolorum proquæ de talibus cognovimus et vidimus, nec recordamortui delati sunt ambo (Act. v, 1 et seq.). Cætera tione, nec demonstratione digna sunt. Quapropter hæc vobis cavenda mandamus, et doctrinis et exemmandata eorum postponunt, non solum rei, sed plis apostolorum obedire præcipimus, quia hi qui extorres fiunt. Quæ non solum nobis cavenda, sed omnibus prædicanda sunt.

Relatum est etiam quod quidam in vestris partibus commorantes, adversantur sanis doctrinis, et prout eis videtur, non secundum traditionem Patrum, sed juxta sensum suum docere videntur. Multas enim quidam, ut audivimus, vestrarum partium, secundum ingenium hominum ex his quæ legunt, verisimilitudines capiunt, et ideo diligenter observandum est, ut et lex Dei cum legit, non secundum propriam ingenii intelligentiam legatur vel doceatur. Sunt enim

59

multa verba in Scripturis divinis quæ possunt trahi A pus, senibus autem jam nec incertum est, non enim

dubitatur quin quantumcunque est quod putatur su-
peresse breve sit. Et ideo tam juvenes quam senes
oportet de conversione et pænitentia valde esse
sollicitos, et satis agere ut de reliquo ornent animam
suam ornamentis dignissimis, id est dogmatibus ve-
ritatis, decore pudicitiæ, splendore justitiæ, candore
pietatis, aliisque omnibus, quibus comptam decet
esse rationabilem mentem. Unde, consilium dantes,
vestram pudicam prudentiam hortamur, ut ab apo.
tolicis regulis non recedatis, sed communem vitam
ducentes et Scripturas sanctas intelligentes, quæ
Domino vovistis, adimplere satagatis. Et cum ora-
tione assidua obtinere merueritis, tunc, sine suspi-
cione mali interitus, vota possint celebrari festiva.

ad eum sensum quem sibi unusquisque sponte præ-
sumpsit, sed fieri non oportet: non enim sensum
quem extrinsecus adulteratis, alienum et extra-
neum debetis quærere, aut quomodo ipsum ex Scri-
pturarum auctoritate confirmetis, sed ex ipsis Scri-
pturis sensum capere veritatis. Et ideo oportet ab eo
intelligentiam discere Scripturarum qui eam a ma-
joribus secundum veritatem sibi traditam servat,
ut et ipse possit ea quæ recte suscepit competenter
asserere. Cum enim ex divinis Scripturis inte-
gram quis et firmam regulam veritatis susceperit,
absurdum non erit, si aliquid etiam ex eruditione
communi ac liberalibus studiis quæ forte in pueritia
attigit, ad assertionem veri dogmatis conferat,
tamen ut ubi vera didicit, falsa et simulata decli- B Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.
net. Incertum est enim etiam juvenibus vitæ tem-

ita

INCIPIUNT DECRETA ANACLETI PAPE

De oppressione episcoporum, et de accusatione episcoporum, et de ordinatione archiepiscoporum, et de primatibus et de patriarchis eorumque ministris.

(Hic fuit anno Christo 104, tempore Trajani imperatoris).

ANACLETUS, servus Christi Jesu, in sede apostolica Domino serviens, episcopis omnibus, et cæteris cunctis fidelibus qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem, gratia vobis et pax, atque consolatio multiplicetur a Domino in sæcula.

C

Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Chrisu, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis in hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam et immarcessibilem, conservatam in cœlis, in vobis qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo, in quo exsultabitis, modicum nunc si oportet contristari in variis tribulationibus, ut probatio vestræ fidei multo pretiosior sit auro, quando per ignem probatur (I Petr. 1, 3 et seq.), si tantum tribulationibus experti probati inveniamini. 13 Patientes estote (Jac. v, 7), › dilectissimi, quia patientia probationem operatur, probatio vero spem, spes autem non confundit (Rom. v; Jac. D 1, 3).‣ Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens, donec accipiat temporaneum et serotinum (Jac. v, 7). Si agricolæ hæc patienter ferunt pro temporalibus fructibus, quanto magis vos pro æternis patientes esse debetis? Estote ergo patientes, et confirmate corda vestra, ut adveniente judice Christo, læti et probati esse valeatis. ‹ Nolite ingemiscere in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit. Exemplum accipite, charissimi, laboris et patientiæ prophetas, qui locuti in pomine Domini sunt. En beatificamus eos qui sustipuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vi

distis, quoniam misericors et miserator Dominus est
(Ibid., 10-12). › Tribulationes vestras audivimus,
fratres, tam per nostros quam et per aliorum apocri-
sarios, super quibus valde dolemus, vobisque com-
patimur, et auxilium ferre, prout ipse largitus fuerit
qui pro nobis non solum tribulatus, sed etiam pas-
sus est, parati sumus. Nolite mirari, charissimi,
qui persecutiones patimini, quasi novi vobis aliquid
contingat; sed communicantes Christi passionibus
gaudete, ut in revelatione gloriæ ejus gaudeatis ex-
sultantes. Si exprobramini in nomine Christi, beati
eritis, quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis
Domini, et qui est ejus spiritus, super vos requiescit.
Nemo autem vestrum patiatur quasi homicida, aut
fur, aut maleficus, aut alienorum appetitor. Si au-
tem ut Christianus, non erubescat, glorificet autem
Dominum in isto nomine, quoniam tempus est ut
incipiat judicium de domo Domini. Si autem a nobis
primum, quis finis eorum qui non credunt Dei Evan-
gelio? Et si vix justus salvabitur, impius et pecca-
tor ubi parebunt? (I Petr. iv, 12-18.) Itaque et
hi qui patiuntur, fideli Creatori commendent animas
suas secundum voluntatem Domini in benefactis.
Nam (ut ait beatus Clemens prædictus, antecessor
noster) similis est omnis ecclesiæ status navi magnæ,
quæ per undosum pelagus diversis e locis et regioni-
bus viros portat, ad unam potentis regni urbem prope-
rare cupientes. Sit ergo navis auctor hujus omni-
potens ipse Deus, gubernator vero sit Christus, tum
deinde proretæ officium episcopus impleat, presbyter
nautarum, diaconi dispensatorum locum teneant, hi
qui catechizaut nautologis conferantur. Epibatis

nus ait: Nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur, et vivat (Ezech. xxxш, 11). » Et multa talią horum similia. Nemo enim (inquit Aposto lus), vestrum sibi vivit, et nemo sibi moritur; sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. In hoc enim Christus mortuus est et revixit, ut et virorum et mortuorum dominetur. Tu autem quid judicas fratrem tuum, aut tu quare spernis fratrem tuum ? Omnes enim stabunt ante tribunal Domini; scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam flectetur mihi omne genu, et omnis lingua confitebitur Domino. Itaque unusquisque vestrum per se rationem reddet Domino. Non ergo amplius invicem judicemus, sed hoc judicate magis, nee ponatis

autem totius fraternitatis multitudo sit similis. Ipsum A autem misericordia judicium (Jac. n, 10), › et Domiquoque mare hic mundus habeatur. Ventorum vero varietates et turbinum diversis tentationibus conferantur; persecutiones, tribulationes sive pericula fluctibus exsequentur. Terreni vero spiritus qui vel de torrentibus, vel de convallibus spirant, pseudoprophetarum et seductorum sen pravæ doctrinæ verba docentur; promontoria vero et loca confragosa hi qui in potestatibus sæculi sunt judices, et pericula minantur ac mortes; dithalassa vero loca quæ duplicibus undæ fallacis æstibus verberantur dubiis mente et de repromissionum veritate nutantibus conferantur, atque his qui irrationabili fidem nostram ratione discutiunt. Hypocritæ vero et dolosi piratis similes habeantur. Jam vero rapidus vertex et tartarea charybdis et saxis illisa naufragia ac B offendiculum fratri vel scandalum (Rom. xiv, 11-13). › mortiferæ submersiones, quid aliud æstimanda sunt quam peccata? Restat igitur ut haec navis cursu prospero tuta possit portum desideratæ urbis intrare, et ita Domino pacem fundere, ut navigantes mereantur audiri. Audimus, fratres, quod quidam detrahunt et accusant sacerdotes Domini, cupientes eos damnari, non intelligentes forsitan quod injuria sacerdotum ad Christum pertinet, cujus vice fungun tur. Nec hoc aspiciunt quod beatus-Petrus princeps apostolorum, instructor noster, ait : Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum et simulaLones et invidias et omnes detractiones, sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem (I Petr. 1, 1), › et Dominus per prophetam inquit : « Qui vult vitam dili- C gere et videre dies bonos, coerceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum (I Petr. 1, 10), etc. Qui autem ista transgrediuntur, profecto transgressores legis Domini et contemptores atque inobedientes ejus præceptis existunt. Unde et beatus Jacobus apostolus ait: Si diligitis proximos sicut vosipsos, bene facitis. Si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi trans. gressores (Jac. 11, 9), etc. Et beatus prædecessor noster Clemens, vir apostolicus et spiritu Domini plenus, una cum reliquis sanctis collegis suis statuit, dicens : Accusandi vel testificandi licentia denegetur omnibus qui Christiane religionis et nominis dignitatem, et suæ legis vel sui propositi normam aut regulariter prohibita neglexerunt. Transgressores enim sponte legis suæ, ejusque violatores et recedentes, apostatæ nominentur. Omnis enim apostata refutandus est ante reversionem suam, non in accusatione recte agentium, aut testimonio suscipiendus, quia vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. Quicunque autem (ut ait apostolus Jacobus) totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est reus omnium. Qui autem dixit, Non mochaberis, dixit et, Non occides. Quod si non mœChaberis, occidas autem, factus es transgressor legis. Sic loquimini et sic facite, sic ut per legem libertatis incipientes judicari. Judicium enim sine misericordia fiet illi qui non fecit misericordiam, superexcellit

Scimus enim quia multum derogatio prævalet, quando derogator creditur fide dignus; ideo, fratres, variis detractionibus et accusationibus non oportet labefactari judices et primates Ecclesiæ, sed magis apostolorum et doctorum regulis informari et roborari, unde justum est omnes in universo Romanorum orbe doctores legis, ea quæ legis sunt recta sapere et operari, et non regulas nascentis ecclesiæ confundi, aut fidem aut doctrinam apostolorum variis maculare doctrinis, nec fratres infestare. Si autem omnia in hoe sæculo vindicata essent, locum divina judicia non haberent, supervacuis enim ad beneficia laborat impendiis, qui solem certat facibus adjuvare; ideo si aliquis putat Domino in hoc placere quod servos suos accusat, et ut meliores fiant, dicit se hoc agere, in vanum laborat et plus invidiæ stimulis agitatur quam charitatis, quoniam gratiæ plenitudo adjectione non indiget, nec ulla requirit commendationis augmenta. Erigunt ergo doctores conscientias suas, et si quando incertis temporum flatibus opponuntur, sustinent mala quæ sæculis magis sunt ascribenda quam meritis. Datam enim scimus Satanæ potestatem, ut servos Christi cribraret, ut quod de tritico inveniri posset, horreis ingereretur; et quod de paleis, ac ignium alimenta transiret. Ad vos specialiter dictum est: Nolite timere pusillus grex, placuit Patri vestro dare vobis regnum (Luc. xn, 32), venit inter vos gladius perfidorum, ut marcida Ecclesiæ membra resecaret, et ad cœleD stem gloriam perduceret. Quos habeat Christus milites, certamen ostendit, qui triumphum mereantur per bella cognoscuntur. Scimus autem multos ob id infestare doctores, ut eos perdant et propriæ voluntatis placita adimpleant. Non propterea tamen docto res inquantum vires suppetunt a recta æmulatione, et bona intentione recedere debent, scientes quia

beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. v, 10). › Nihil autem illo est pastore miserius, qui luporum laudibus gloriatur. Quibus si placere voluerit atque ab his amari delegerit, erit hinc ovibus magna pernicies. Nullus ergo pastorum placere lupis et gregibus ovium potest, perdit enim laboris memoriam mens terrenis obligata carceribus,

« PoprzedniaDalej »