Obrazy na stronie
PDF
ePub

dijudicant. Quorum nos sequentes exempla omnes A et in fide recta, atque hæreticis et æmulis Christi

tales præsumptores et Ecclesiæ raptores, atque suarum facultatum alienatores, una nobiscum a liminibus sanctæ matris Ecclesiæ anathematiza tos apostolica auctoritate pellimus et damnamus, atque sacrilegos esse judicamus, et non solum eos, sed omnes consentientes eis, quia non solum qui faciunt rei judicantur, sed etiam qui consentiunt facientibus, par enim pœna et agentes et consentientes comprehendit. Vos ergo, fratres, vigilate et orate, viriliter agite et confortamini in Domino, et omnia vestra juxta Apostolum, in charitate fiant. A recta ergo fide et apostolico tramite propter ullam perturbationem nolite recedere, scientes quia juxta Salvatoris sententiam, beati sunt qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. v, 10). flæc est apostolorum viva traditio, hæc vera charitas quæ prædicanda est, et præcipue diligenda ac fovenda atque fiducialiter ab cmnibus tenenda. Hæc sancta et apostolica mater omnium Ecclesiarum Christi Ecclesia quæ per Dei omnipotentis gratiam a tramite apostolicæ traditionis nunquam errasse probatur, nec hæreticis novitatibus depravanda succubuit, sed ut in exordio normam fidei apostolicæ percepit ab auctoribus suis, apostolorum Christi principibus illibata finetenus manet secundum ipsius Domini Salvatoris divinam pollicitationem, qui discipulorum suorum principi in suis fatus est Evangeliis Petre, inquiens, ecce Satan expetivit, ut cribraret vos sicut qui cribrat triticum, ego autem pro te rogavi, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII, 38, 32). ›

Consideret itaque vestra excellens prudentia quam bonum sit persistere in dispensatione vobis credita,

B

C

repugnare, et nunquam a veritatis tramite declinare, quoniam Dominus et Salvator omnium cujus fides est, qui pro nobis mori non dubitavit, et proprio nos suo redemit sanguine, qui fidem beati Petri non defecturam promisit, et confirmare eum fratres suos admonuit, quod apostolicos pontifices meæ exiguitatis prædecessores confidenter fecisse semper cunctis est cognitum. Quorum et pusillitas mea, licet impar et minima, pro suscepto tamen divina dignatione ministerio pedissequa cupit existere. Væ enim erit nobis qui hujus ministerii onus susceptum habemus, si veritatem Salvatoris nostri Jesu Christi quam apostoli prædicaverunt, prædicare neglexerimus, væ erit nobis si silentio veritatem oppresserimus, quam erogare nummulariis jubemur, id est, christianos populos imbuere et docere. Quid in ipsius Christi futuro dicturi 40 sumus examine si sermonum ejus veritatem confundimur prædicare? Quid erit de nobis cum de commissis nobis animabus, et de officio suscepto rationem justus judex Christus Dominus noster districtam exegerit? Ideo, fratres, hortor dilectionem vestram, obtestor et moneo, ut qua debetis et potestis sollicitudine vigiletis ad investigandos hæreticos et inimicos sanctæ Dei Ecclesiæ, et a sanis mentibus ne pestis hæc latius divulgetur, severitate, qua potestis pro viribus extirpetis. Quoniam ut habebit a Deo digna remunerationis præmium qui diligentius quod ad salutem commissæ sibi plebis proficiat, fuerit exsecutus, ita ante tribunal Domini de reatu negligentiæ se non poterit excusare quicunque plebem suam contra sacrilegæ persuasionis auctores noluerit custodire. Data Kalen. Aprilis Gallio et Volusiano IV cc. consul.

INCIPIUNT DECRETA STEPHANI PAPE.

(Anno Domini 261. Hic destruxit templum Martis, Valeriano et Galeno imperantibus, ut dicit Rauderus.)

Dilectissimo fratri atque familiari amico HILARIO STEPHANUS episcopus intimæ charitatis salutem.

Quanquam sperem dilectionem tuam ad omne opus bonum esse devotam, tamen pro familiaritate qua nobis conjunctus esse cognosceris, ut tua efficacior D fiat industria, congruum nobis visum est, has fraternitatis litteras tuæ dilectioni debere dirigere. Monemus te, charissime, semper in bonis manere, et a malis cavere. Cum bonis et rectæ fidei ac sanctæ conversationis hominibus assidue esse, et a perversis ac fratrum insidiatoribus nisi ut eos convertas, et ad concordiam reducas, separari. « Quoniam, ut ait Apostolus, corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. xv, 33). » Et ipsa per se Veritas dicit: Si oculus tuus scandalizaverit te, erue eum et proiice abs te. Et si manus tua scandalizaverit te, ab

scinde eam, et projice abs te. Similiter et de pede agendum est, quia melius est tibi luscum aut 'claudum intrare in regnum cœlorum quam duos oculos, aut duas manus, aut duos pedes habentem mittiin gehennam ignis (Matth. v, 29). Et in Ecclesiastico invenietur libro: In bonis viri inimici illius, in tristitia vero et in malitia illius, amicus agnitus est. In labiis suis indulcat inimicus, et in corde suo insidiatur, ut subvertat te in foveam. Et qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea. Et qui communicaverit superbo induetur superbia, pondus super se tollit qui honestiori se communicat, ditiori te ne fueris socius. Quid communicabit cacabus ad ollam? Quando se colliserint, confringetur. Dives injuste aget et fremet, pauper autem læsus tacebit. Si largitus ei fueris, assumet te, et si non habueris, derelinquet te.

aut facultates Ecclesiæ abstrahunt injuste, et qui fratres calumniantur, aut accusant, et non probant. vel qui contra innocentes principum animos ad iracundiam provocant, et omnes anathematizatos, vel pro suis sceleribus ab Ecclesia pulsos, et omnes quos ecclesiasticæ vel sæculi leges infames pronuntiant. Hos vero non ad sacros ordines licet promovere, nec servos ante ligitimam libertatem, nec pœnitentes, nee bigamos, nec eos qui curiæ deserviunt, vel qui non sunt integri corpore, aut sanam non babent mentem, vel intellectum, aut inobedientes sanctorum decretis existunt, aut furiosi manifestantur. Hi omnes nec ad sacros gradus debent provehi, nec isti, nec liberti, neque suspecti, nec rectam fidem vel dignam conversationem non habentes, summos sacerdotes possunt accusare. Sed et qualiter obedientia vel reverentia sit præpositis exhibenda, ex tuis quoque subjectis ipse non ambigis; in qua re valde est utile, si id quod disciplinæ vigor imponit, nullo cogente humilitas laudanda servaverit. Omnipotens Deus in cujus manu sunt omnia, de quo scriptum est: Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum (Prov. XXI, 30); ipse te, tuosque et divina, et apostolicæ sedis instituta illibata servare, et ad potiora semper conscendere, et de die in diem deteriora cavere, et meliora ac Deo placita sectari atque perficere concedat.

Si habes, convivet tecum, et evacuabit te, et ipse A fugientes. Et qui indigna sibi petunt loca tenere, non dolebit super te. Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi? Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter, et in novissimo deridebit te. Postea videns derelinquet te, el caput suum movebit ad te. Humiliare Deo, et exspecta manus ejus. Attende ne seductus in stultitia humilieris. Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris. Advocatus a potentiore discede, ex hoc enim magis te advocabit. Ne improbus sis, ne impingaris, et ne longe sis ab eo, et eas in oblivionem. Ne retineas ex æquo loqui cum illo, et ne credas multis verbis illius: ex multa enim loquela tentabit, et subridens interrogabit te de absconditis tuis. Immitis animus illius conserva- B bit verba tua, et non parcet de malitia, et de vinculis. Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam in subversione tua ambulas. Audiens vero illa quasi in somnis, vide et vigilabis. Omni vita tua dilige Deum, et invoca eum in salute tua. Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo, proximum sibi. Omnis caro ad similem sibi conjungitur, et omnis homo simili sibi sociatur. Si communicabit Jupus agno aliquando, sic peccator justo. Quæ communicatio sancto homini ad canem? aut quæ pax bona diviti ad pauperem? venatio leonis onager in eremo, sic pascua divitum sunt pauperes. Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic exsecratio diviti pauper. Dives commotus confirmatur ab amicis, humilis autem cum ceciderit, expelletur et a no- C tis. Diviti decepto multi recuperatores, locutus est superba, et justificaverit illum, humilis deceptus est, et insuper arguitur, locutus est sensate, et non est datus ei locus. Dives locutus est, et omnes tacnerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent. Pauper locutus est et dicunt: Quis est hic? Et si offenderit, subvertunt illum. Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia, et nequissima paupertas in ore impii. Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala. Vestigium boni cordis, et faciem bonam difficile invenies et cum labore (Eccli. XII, 9-15; XIII, 1-32). ›

Hæc, frater, cave tibi, et post concupiscentias tuas non vadas. Quid vero consuluisti sedem apostolicam? qui sunt infames, aut qui ad gradus Ecclesiasticos non sunt admittendi, et nosse te credimus, et pro auctoritate sedis apostolica te informare non denegamus. Infames autem esse eas personas dicimus quæ pro aliqua culpa notantur infamia, id est omnes qui Christianæ legis normam abjiciunt, et statuta Ecclesiastica contemnunt, similiter fures, sacrilegos, et omnes capitalibus criminibus irretitos. Sepulcrorum quoque violatores, et apostolorum, alque successorum eorum, reliquorumque Patrum statuta libenter violantes, et omnes qui adversus Patres armantur, qui in omni mundo infamia notantur. Similiter incestuosos, homicidas, perjuros, raptores, maleficos, veneficos, adulteros, de bellis

D

Vestimenta vero ecclesiastica quibus Domino ministratur, cultusque divinus omni cum honorificentia et honestate a sacerdotibus reliquisque Ecclesiæ ministris celebratur, sacrata debent esse, et honesta. Quibus aliis in usibus, cum Deo ejusque servitio consecrata et dedicata sint, nemo debet frui quam ecclesiasticis et dignis officiis. Quæ nec ab aliis debent contingi, aut ferri, nisi a sacratis hominibus, ne ultio quæ Balthasar percussit super hæc transgredicntibus et talia præsumentibus veniat divina, et corruere Cos faciat divinæ ultionis justum flagellum ad ima. Hæc illis partibus quibus moraris et in omnibus quibus potucris cunctis nota facito, et observare apostolica mandato auctoritate, quia et nostri nobisque commissi in sancta apostolica et universali Ecclesia omnes hæc observare, nunc et futuris temporibus professi sunt His breviter tuis frater magnifice respondi litteris. Quibus tua dilectio ita societur, ut nihil in his quæ ad universalis Ecclesiæ statum pertinent, aut dubie agatur, aut segniter. Et cum tali moderatione agantur cuncta, ut nee benevolentiæ partes, nec justitiæ negligantur, sed absque personarum acceptione divinum in omnibus judicium cogitetur. Quod ut recta observantia valeat custodiri catholicæ primitus servetur fidei integritas. Et quia per omnia angusta et arcta via est quæ ducit ad vitam, neque in sinistram, neque in dextram ab ejus tramite devietur. Data quinto Nonas Maii Valeriano et Gallicano IV consulibus.

DECRETALIUM COLLECTIO.

ITEM EPISTOLA STEPHANI PAPÆ DE ACCUSATIONILUS SACERDOTUM.

178

STEPHANUS Sanctæ apostolicæ et universalis Ro- A ceatur ecclesiæ usque ad condignam satisfactionem.

manæ Ecclesiæ episcopus, omnibus per diversas provincias constitutis episcopis, in Domino salutem. Plurimum gaudemus in Domino, et in dono gratiæ ipsius gloriamur, quod fides vestra per bona opera crescit magnifice, et dilatatur amplissime. Sed nimis affligimur et tribulamur de vestra oppressione super qua crebrior commeantium usque ad nos fratrum sermo perlatus est. Non oportuerat quidem ab illis a quibus sustentari, et portari, et honorari debueratis, tantis vos oppressionibus concuti. Quapropter necessarium est, ut remotis talium tergiversationibus, quibus venenosa malitia revelari, atque obscurari bonitas et veritas solet, adminiculum non modicum vobis a fidelibus impendatur, atque ab hac apostolica sede suffragetur, quos per divinam gratiam Christi auxilio dignum est adjuvari, ne in totius Ecclesiæ perturbationem imprudens procedat intentio, et ea quæ a sanctis prædecessoribus nostris, et reliquis sanctis Patribus dudum fuerant prohibita, denuo reviviscant. Loci namque nostri consideratione compellimur ea quæ ad notitiam nostram emen anda pervenerunt, propter Dominum non derelinquere, sed digna emendatione corrigere. Et si sæcularibus officiis ordo suus et tradita a majoribus disciplina servanda est, quis ferat ecclesiasticos ordines temeraria præsumptione confundi, audita negligere, et emendanda non opem ferendo postponere? Audivimus enim vos a quibusdam accusari non tam pro vestra culpa, quam pro eorum libitu; ut vestra rapere possint, et ideo vos nimis affligi et concuti intantum, ut etiam a sedibus propriis pellamini, et tali occasione Ecclesiæ facultatesque vestræ vastentur ac deprædentur. Ista, charissimi, non oportet fieri, nec denuo replicari. Tamen necesse est quæ toties usurpantur, sæpius replicentur et prohibeantur. Nam quidquid in sacratis Deo rebus et episcopis injuste agitur pro sacrilegio reputabitur, quia sacra sunt, et violari a quoquam non debent. Nullus enim episcoporum, dum suis fuerit rebus exspoliatus, aut a sede propria qualibet occasione pulsus, debet accusari, aut a quoquam ei potest crimen objici, priusquam integerrime restauretur, et omnia quæ illi ablata quocunque ingenio fuerant, legibus redintegrentur, et ipse propriæ sedi et pristino statui regulariter reddatur, ita ut omnes possessiones, et cuncta sibi injuste ablata, atque fruclus omnes ante cœptam accusationem primates et synodus episcopo de quo agitur funditus restituant, quia hoc non solum ecclesiasticæ, sed etiam sæculi leges fieri prohibent. Neque aliquis eorum aut Ecclesiarum actorum vel defensorum ad aliquos prius accusari debet quam ipsi charitative bis, et ter ab eis qui se læsos æstimant, vel eos pro aliquibus erratibus corripere cupiunt, conveniantur, ut ab eis aut familiarem 41 emendationem, aut justam percipiant excusationem. Quod qui præsumpserit, liminibus ar

B

C

D

Accusatores vero et accusationes quas sæculi leges non recipiunt, et antecessores nostri prohibuerunt, et nos submovemus. Nullus enim alienigena aut accusator eorum fiat aut judex. Unde et de Lot scriptum est: Ingressus es ut advena, nunquid ut judices (Genes. XIX, 9)? › Accusator autem vestrorum nullus sit servus aut libertus, nullaque suspecta persona aut infamis. Repellantur etiam cohabitantes inimicis et omnes laici, quia infestationem blasphemiæ affectio amicitia incitare solet. Nec illi in vestra sunt suscipiendi accusatione, qui vos in sua volunt recipere infamatione. Nullus enim anathema suscipiatur, nec a quoquam credantur quæ ab eis vel dimatizatos esse, quos episcopi suis scriptis anathecuntur vel conscribuntur. Eos quoque dico anathematizaverunt, aut eorum statuta anathematizant. Per scripta enim nullius accusatio suscipiatur, sed propria voce, si legitima et condigna accusatoris persona fuerit, præsente videlicet eo quem accusare desiderat, quia nullus absens aut accusari potest aut accusare. Nullus tamen præfati ordinis vir accusari potest, aut respondere suis accusatoribus debet, priusquam regulariter a suo primate vocatus sit, locumque defendendi et inquirendi accipiat ad abluenda crimina.

Nulli enim metropolitani aut alii episcopi appellantur primates, nisi qui primas sedes tenent, et quorum civitates antiqui primates esse censuerunt. Reliqui vero qui cæteras metropolitanas civitates adepti sunt, non primates, sed aut archiepiscopi, aut metropolitani vocentur. Urbes enim et loca quibus primates præsidere debent, non modernis, sed etiam multis ante adventum Christi sunt statutæ temporibus, quarum primates etiam gentiles pro majoribus etiam negotiis appellabant. In ipsis vero urbibus post Christi adventum apostoli et successores eorum patriarchas vel primates posuerunt. Ad quos episcoporum negotia, salva in omnibus apostolica auctoritate, et majores causæ post apostolicam sedem sunt referendæ. Et licet, Apostolo prohibente, inter Christianos non debeant accusationes exerceri, sed si prohiberi non potuerunt, accusationes episcoporum ad memoratos primates debent ab accusatoribus deferri. Studendum est tamen episcopis, ut dissidentes fratres magis ad pacem quam ad judicium coerceantur. Episcopus autem aliter non debet audiri aut judicari, nisi in præsentia omnium comprovincialium, et ab omnibus comprovincialibus episcopis, quia ipsis absentibus, nec debet, nec potest. Quæ vero personæ ad accusationem eorum non sunt admittendæ, et superius ex parte dictum est, el latius tam hi quam et infames personæ, in epistola quam dudum Hilario misimus, sunt adnumeratæ. Ultra provinciæ vero terminos accusandi licentiam non progrediatur, sed omnis accusatio intra provinciam audiatur, et a comprovincialibus terminetur, nisi

gitaverunt malitias in corde tota die versati sunt
in præliis. Exacuerunt linguas suas sicut serpen-
tes, venenum aspidum sub labiis eorum (Psal.
CXXXIX, 3, 4). Et paulo post : Cadent super
eos carbones in igne, dejicies eos in foveas, ut non
consurgant. Vir linguosus non dirigetur in terra,
virum injustum mala capient in interitu. Scio quia
faciet Dominus causam inopis, judicia pauperum
Psal. v, 12, 13). Item idem: Muta fiant labia
dolosa (Psal. xxx, 19). Et iterum per Jeremiam
inquit: Omnes in sanguine judicantur; unusquis-
que proximum suum tribulat: omnes in malum
manus suas præparant (Mich. vi, 2). › Hos Do-
minus prævidens apostolis præcepit, ne facile servi
sui lacerarentur, ne forte perderentur, aut in talem
tentationem inciderent, quam ferre minime pos-
sent. Idcirco sancti apostoli et successores eorum
decretorum normas statuerunt, ne talium vox (quæ
magis perdere nititur innocentes et simplices quam
salvare) facile reciperetur, sed ipsi his jacu-
lis pellerentur procul, et Domini discipulos juxta
voluntates et versutias eorum minime perdere pos-
sent. Unde et ipse Dominus ait: Excutite pulve-
rem de pedibus vestris in testimonium illis (Luc. 1x,
5). Et alibi ipsa per se Veritas de talibus dici! :

ad apostolicam sedem fuerit tantum appellatum. Et A dolo (Jerem. v, 25-27). › Et per David ait: Qui coneganda est accusatis licentia criminandi priusquam se crimine quo premuntur exuerint, quia non est credendum contra alios eorum confessioni qui criminibus implicati sunt, nisi se prius probaverint innocentes quoniam periculosa est, et admitti non debetur rei adversus quemcunque professio. Familiares vero et sponte confessi atque sceleribus irretiti non debent admitti, nec hi qui hesterna die, aut pridie, aut ante fuerunt inimici. Clericus ergo qui episcopum suum accusaverit, aut ei insidiator exstiterit, non est recipiendus, quia infamis effectus est, et a gradu debet recedere, aut curie tradi serviturus. Laicis quoque, quamvis religiosi sint, nulli tamen de ecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi legitur unquam attributa facultas. Scimus, B dilectissimi, quia semper carnales spirituales solent persequi, et malevoli benevolos infamare et lacerare. Ideoque apostoli et successores eorum ac reliqui sancti Patres noluerunt fieri facilem episcoporum accusationem, quoniam si facilis esset, aut nullus, aut vix aliquis modo inveniretur. Throni enim Dei vocantur, ideo non debent moveri, aut affligi, vel perturbari. De ipsis ergo ait propheta Coli cnarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annun-tiat firmamentnm (Psal. xvi, 3). › Hi vero qui non sunt bonæ conversationis, et quorum vita est accusabilis, aut quorum fides, vita et libertas nescitur, non possunt eos accusare. Primo semper accusatorum persona, fides, vita, et conversatio est enucleatim inquirenda, et postea quæ objiciunt fideliter sunt pertractanda, quia nihil prius fieri debet, quam impetitorum persona fidesque vita et conversatio diligenter discutiantur, ne alicujus invidia, aut inimicitia vel intentione mala quisquam vexetur.

Criminationes adversus doctorem nemo suscipiat, quia magis sunt doctores portandi quam lædendi aut infamandi. Unde ait Apostolus: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. vi, 2). › Charitas autem non est ambitiosa, non æmulatur, non inflatur, non quærit quæ sua sunt, sed quæ Jesu Christi. Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Et qui in Deo manet, nulli vult nocere, sed omnes desiderat adjuvare et sustentare, sicut ipse Dominus omnes venit salvare, et animam suam dare in redemptionem pro nobis. Eorum autem accusandi sacerdotes vel testificandi in eos vocem obstruimus, quos humanis et divinis vocibus damnatos vel mortuos esse agnoscimus. Prævidere ergo summopere debent omnes qui sacerdotes Domini persequuntur tam occulte quam manifeste, ne subjectis Domini damnentur præceptis. Per Jeremiam autem prophetam talibus comminando Dominus loquitur dicens: ‹ Iniquitates nostræ declinaverunt omnia, et peccata nostra amoverunt bona a nobis, quia inventi sunt in populo meɔ impii, et loquentes vana. Statuerunt ad disperdendos viros, et comprehenderunt, ut laqueus venantis plenus volatilibus, sic domus eorum plena

Melius est illi, ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris, quam scandalizet unum de pusillis istis (Matth. xvin, 6). › Et Jacobus apostolus inquit judicium sine miseriC cordia fiet illi, qui non fecerit misericordiam (Jac. 11, 15). Qua enim fronte quis peccatorum suorum venia sperat a Deo se impetraturum, qui delinquenti fratri nihil per pietatis et clementia officium vult condonare? Profecto necesse est ut æstimet se talem in judicio Deum experturum, cum ante justi judicis tribunal fuerit constitutus, qualem se fratri suo exhibuerit: Nam qua mensura mensi fuerimus, eadem remetietur nobis (Marc. iv, 24). ► Et Joannes apostolus et evangelista ait : « Qui odit fratrem suum homicida est. Et scitis quia omnis homicida non habet vitam æternam in se manentem (I Joan. I, 15). ›

Vos tamen, filii charissimi, hortamur ut patienter mala vobis illata Domini adminiculo portetis, et D his apostolicis praeceptis tales procul pellite, ne more canino vos lacerare, aut mordere valeant. Mementote etiam quia juxta psalmographi vocem homo sicut fœnum dies ejus, et ut flos agri ita foret. Et Apostolus ait: Totus mundus in maligno positus est (I Joan. v, 19). Unde precamur ne tales multum timeatis, quia infames sunt et non multum vobis nocere possunt, quia eorum vox exstincta est, quoniam sic odit Deus eos, qui adversus patres armantur, ut patrum invasores, qui in omni mundo infamia sunt notati. Armamini ergo his apostolicis adminiculis contra eos, et spiritu principali roborate corda vestra, ut Deus qui vos pastores in populo suo vocari voluit, non negligentes aut

DECRETALIUM COLLECTIO.

182

epidos, lupis supervenientibus fugientes inveniat, A semper invidet Satanas. Et idcirco tales adversum sed exemplo boni pastoris agnos pariter cum matribus et filiis ac filiabus viriliter defensantes, atque nos suscitat, qui nos premant, et suffocent, ut Domini ad sanctam matrem Ecclesiam fideliter reportantes oves absque nobis rapiat, et in ima, non existentibus pastoribus qui nos custodiant, et defendant, semper inveniat. Et quanquam dies mali sint, vos tamen nolite esse imprudentes, sed intelligentes quæ ruere faciat. Vos igitur pro viribus laborate et sit voluntas Dei. Quamobrem confortamini, et state orate atque vigilate, ne hæc fiant, scientes nos in fide, viriliter agentes, ac omnia vestra in charisemper paratos esse in omnibus quibuscunque Dotate fiant, et secundum sanctum Evangelium : « In minus posse dederit modis, vobis opem ferre, licet nos ab ipsis æmulis sanctæ Dei Ecclesiæ et nostris, patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19). › Recordamini quoque sanctorum apostonon simus excepti, et tribulationes cordis nostri, pro nostra et vestra tribulatione sive ovium nobis lorum et prophetarum, et quia multum laboraverunt commissarum admodum sint dilatatæ. Vos quoque in Domino, ideo adepti sunt præmia sempiterna. Sci- obsecramus, ut injunctum vobis a Domino famulatote etiam quoniam juxta Psalmista vocem: Multæ tum non negligatis, et omnes oppressos, et cunctos tribulationes justorum et de omnibus his liberabit Dei servos atque generaliter omnes Christianos, eos Dominus (Psal. vii, 20). › Quapropter, filii cha- B prout Dominus posse dederit, adjuvare studeatis, ut rissimi, hortamur vos et deprecamur, ut crebris ante tribunal Christi mercedem habeatis perpetuam. orationum vestrarum precibus Deum exoretis ut Et scitote quod memoria vestri coram Deo est liberemur nos et vos juxta dictum Apostoli ab importunis et malis hominibus quia, non omnium est assidue. Nam quemadmodum dolentes cognoscifides. Flagitate etiam, ut Deus et Dominus noster mus, vos ab iniquis, et scelestis hominibus obturbari, ita continuo vobis compatimur, Deum orantes qui est refugium pauperum, et spes humilium, san- pro liberatione ac sublevatione vestræ afflictionis, ctam suam Ecclesiam pretioso videlicet sanguine que vobis (unde graviter angimur) ab iniquis in suo redemptam, et nos qui eamdem sanctam Eccle- dies irrogatur, et ante corpora apostolorum pro siam docere, regere, portare, et tueri debemus, de vobis preces fiunt quotidie, ut et vos liberemini ab prædictis oppressionibus, et tentationibus hujus importunis et malis hominibus Domini auxilio, et sæculi nequam, atque de omnibus necessitatibus nostris misericorditer eruat, ut sermo Dei currat, et oves vobis commissæ ad pascua æternæ vitæ una vobiscum perveniant sempiterna. Unitatem et conjunglorificetur gloriosum Evangelium Domini nostri ctionem dilectionis vestræ valentem atque proficienJesu Christi, et gratia ejus in nobis vacua non fiat, tem in salutem omnium populorum creator omnium ne sine fructu Evangelii, quod absit, steriles in C Dominus omnipotens memorem nostri æternaliter

conspectu Dei appareamus, et vacui filiorum filiarunique numero revertamur, nec de abscondito talento Domino veniente rei esse judicemur; ista enim

custodiat, amen. Data Nonas Aprilis Valeriano et Gallicano IV cc. consul.

42 INCIPIUNT DECRETA SIXTI PAPÆ SECUNDI.

(Anno Domini 264, Deciano et Valeriano imperatoribus.

Episcopus SIXTUS GRATO coepiscopo salutem. Lætari et gaudere me plurimum in Christo Jesu Domino nostro dilectionis tuæ scripta fecerunt, qui- D bus evidenter ostenditur quantum catholicam diligis fidem, et quantum pravorum hominum detestaris errorem, omnis enim hæresis nimis est impia, et Evangelicæ veritatis inimica, quæ non portionem aliquam lædere, sed ipsa Christianæ religionis conatur fundamenta convellere. Memor enim sum me sub illius nomine Ecclesiæ præsidere, cujus a Domino Jesu Christo est glorificata confessio, et cujus fides nullum unquam fallit, sed omnes quidem hæreses destruit. Intelligo autem mihi aliter non licere quam ut omnes conatus meos ei causæ in qua universalis Ecclesiæ salus, infestatur impendam. Agnosce, fili charissime, nou ex tempore neque post tempora Filium Dei natum, sed ante omnia tempora de paterne utero inenarra

biliter generatum, ipso Deo Patre per prophetam dicente: In splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te (Psal. cıx. 3). › Quam sententiam et Isaias propheta dubiis atque incredulis evidenter expressit, dum non aliunde Filium quam de Patre natum ineffabiliter ostendit : In humilitate, inquit, judicium ejus sublatum est, nativitatem ejus quis enarrabit?» (Isai. LIII, 8.) Et in'libro Job: Sapientiam Dei, ait, unde invenies? Latet enim ab oculis hominum, et a volucribus cœli absconsa est (Job xxviii, 12). › Expergiscere paululum, et si lumen scientiæ in teipsum aliquantum habes, invenies, cujus nativitas propheta non potuit enarrari ex tempore vel ut astruere ipse conaris, non potuit generari. ‹ In principio, inquit Joannes Evangelista, erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta

a

« PoprzedniaDalej »