Obrazy na stronie
PDF
ePub

esse videatur mente et animo contra vos est, et est multo nequior hostis hic quam illi qui foris sunt, et evidenter inimici sunt; hic enim per amicitiarum speciem quæ sunt inimica gerit, et ecclesiam dispergit ac vastat.

Ideoque, charissimi, his apostolicis institutis vos monentes instruimus, ut effecta certior charitas vestra sollicitius deinceps agere studeat et cautius, ne perversi et infideles homines lædendi fideles ac benevolos habeant facultatem, quoniam spes talium et omnium impiorum tanquam lanugo est quæ a vento tollitur, et tanquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur, et tanquam fumus qui a vento diffusus est, et tanquam memoria hospitis unius diei præ

quam multos cecidisse cognovimus; cavete talium A nare Dei Ecclesiam volunt, et cum corpore vobiscum jacula et antiqui hostis tentamenta, per quæ etiam proprios propinquos coram nobis vulneratos cadere vidimus. Attendite laqueos insidiantium quibus notos et commilitones strangulare solent; nolite tales sequi, sed procul repellite cos. Estote, juxta Veritalis vocem, prudentes ut serpentes, et simplices ut columbæ. Videte ne in vacuum quoque curratis aut laboretis, sed alterutrum fulti precibus et orationibus voluntatem Dei facere contendite, et a memoratis, si incorrigibiles apparuerint, vos in omnibus separate. Similiter et ab omnibus quos Apostolus commemorat dicens, cum eis nec cibum sumere, quia et illi sicut et isti sunt repellendi et ante satisfactionem Ecclesiæ non sunt suscipiendi, quoniam illi cum quibus cibum sumere non licet, manifeste apparent seque- B tereuntis. Summopere, charissimi, tales cavendi strati usque ad satisfactionem a reliquis fratribus; quamobrem non debent nec possunt in accusationem fidelium suscipi, sed etiam ab eorum consortio usque ad jam dictam satisfactionem repelli, ne similes eis efficiantur, aut eorum excommunicationi subjaceant, quoniam sic apostoli statuerunt dicentes: Cum excommunicatis non est communicandum, et si quis cum excommunicatis avertendo regulas scienter psallat in domo, aut simul locutus fuerit, aut oraverit, ille communione privetur. Tales ergo in omnibus sunt cavendi et non suscipiendi, quia juxta Apostolum non solum qui faciunt damnantur, sed qui consentiunt facientibus. Unde et beatus apostolorum princeps Petrus, in ordinatione Clementis alloquens populum, inter cætera ait : Si inimicus est iste Clemens alicui pro actibus suis, vos nolite exspectare, ut ipse vobis dicat, cum illo nolite amici esse, sed prudenter observare debetis, et voluntati ejus absque communicatione obsecundare et avertere vos ab eo cui ipsum sentitis adversum, sed nec loqui his quibus ipse non loquitur, ut unusquisque qui in culpa est, dum cupit omnium vestrum amicitias ferre, festinet citius reconciliari ei qui omnibus præest, et per hoc redeat ad salutem cum obedire cœperit monitis præsidentis. Si vero quis amicus fuerit his quibus ipse non loquitur, unus est et ipse ex illis qui extermi

C

sunt et avertendi atque rejiciendi si nocentes apparuerint, quia non solum ecclesiasticæ, sed etiam sæculi leges, si nocentes, non suscipiunt, sed repellunt. Unde scriptum est, os impiorum devorat iniquitatem, et Dominus per prophetam loquitur dicens : Cum sancto sanctus eris, et cum perverso perverteris, et cum electo electus eris, et cum viro nocenti nocens eris (Psal. xv11, 26 et seq.); et Apostolus inquit: Perverterunt bonos mores colloquia mala (I Cor. xv, 33). › Idcirco, ut prælibatum est, jam mali sunt semper cavendi, et bonis atque benevolis est inhærendum, ut periculum desidiæ quantum possumus declinemus. Et ne pestis hæc latius divulgetur, severitate qua possumus abscindamus, quoniam non temeritas intervenit præsumptionis ubi est diligentia pietatis. Agat semper unusquisque vestrum hac informatione apostolica fultus juxta vires suas, et fraterna dilectione et sancta religione mores proprios conservare et in commune alterutrum adjuvare et in charitate permanere, et in Dei voluntate indesinenter studeat inhærere, ut simul laudantes Dominum indefessas semper illi gratias agamus. Valete in Domino, charissimi, et prædicta, ut melius potestis, Domino opem ferente, adimplere studete. Data Kalen. Julii, Maximio et Aphrico IV consulibus.

EPISTOLA CUJUS SUPRA AD OMNES EPISCOPOS.

FABIANUS episcopus urbis Romæ omnibus Orien- D turbare. Sed sicut hoc quod rationis exigebat utitalibus episcopis, et cunctis fidelibus in Domino slutem.

Exigit dilectio vestra sedis apostolicæ consulta, que vobis denegare non possumus, nec debemus, hoc autem et prædecessores nostros multarum regionum episcopis egisse liquet, et nos qui in eadem sede Domino largiente collocati sumus, agere debere fraterna charitas et obedientiæ debitum compellit. Cura est ergo vestræ sollicitudini adhibenda, ut ea quæ sunt ab apostolis eorumque successoribus ordinata, et instigante sancto Spiritu instituta, nec dissimulatio negligere, nec aliqua præsumptio valeat per

litas oportuit definire, ita quod definitum est non debet violari. Litteris vestris vero inter cætera insertum invenimus quosdam regionis vestræ episcopos a vestro nostroque ordine discrepare, et non per singulos annos in cœna Domini chrisma conficere, sed duos aut tres annos confectionem sancti chrismatis semel actam conservare. Dicunt enim, ut in memoratis apicibus reperimus, nec balsamum per singulos annos posse reperire, nec necesse fore per singulos annos chrisma conficere, sed dum una confectio chrismatis abundat, aliam fieri necesse non habere. Errant enim qui talia excogitant, et mente

vesana potius quam recta sentientes, hæc dicunt. In A sit. Nam apostoli talem consuetudinem non habue

illa enim die Dominus Jesus, postquam cœnavit cum
discipulis suis, et lavit corum pedes, sicut a sanctis
apostolis prædecessores nostri acceperunt nobis-
que reliquerunt, chrisma conficere docuit; ipsa
enim lavatio pedum nostrorum significat baptismum,
quando sancti chrismatis unctione perficitur atque
confirmatur. Nam sicut ipsius diei solemnitas per
singulos annos est celebranda, ita ipsius sancti
chrismatis confectio per singulos annos est agenda,
et de anno in annum renovanda et fidelibus tra-
denda, quia novum sacratum est per singulos annos,
et jam dicto die innovandum, et vetus in sanctis
Ecclesiis cremandum. Ista a sanctis apostolis et suc-
cessoribus eorum accepimus, vobisque tenenda
mandamus. Hæc sancta Romana Ecclesia et Antio- B
chena a tempore apostolorum custodit; hæc Hierosoly-
morum et Ephesianorum tenet, in quibus apostoli
præsidentes hæc docuerunt, et vetus chrisma in-
cendi, et non amplius quam uno anno uti permise-
runt, atque deinceps novo frui, et non veteri, ju-
bentes docuerunt. Si quis ergo his obviare tentave-
rit, omnem sibi per vos et per omnes recte intelligentes,
indulgentiæ aditum intelligat obseratum, quia pra-
vissimarum mentium perversa doctrina, dum indul-
gentius frenis utitur, in prævaricationem præsum-
ptionis delabitur. Et nullatenus eruitur, nisi pruden-
tium sustentatione et correctione liberetur. Illa autem
quæ circa divina mysteria et erga baptizandos in
universo mundo sancta Ecclesia uniformiter agit,
non otioso, contemplanda sunt intuitu, ne locum C
supervacuis intentionibus et superstitionibus facia-
mus. Rudes ergo fidelium mentes ad talia non de-
bemus inducere, quia, docendi potius sunt quam
illudendi. Ad nostram enim lætitiam bene facta
perveniunt, et mororis aculeis nos quæ fuerint
male facta compungunt. Hic vero inter manus la-
ironum et dentes luporum furentium utcunque ver-
samur, et contumaces sunt subditi atque oves. Nam
latratu canum baculoque pastoris luporum rabies
deterrenda est; illa vero quæ fomentis non sanan-
tur vulnera ferro abscindi necesse est. Nec silere
possumus ut cum hic ab illicitis revocemus aliquos,
officii nostri provocemur instinctu, in speculis a
Domino constituti, ut vigilantiæ nostræ diligentiam
comprobantes, et quæ coercenda sunt resecemus, et
quæ observanda sunt censeamus.

Consulere etiam nos, ut in prædictis litteris vestris invenimus, super accusatione sacerdotum voluistis, quæ oppido apud vos, ut in eisdem apicibus reperimus, crebrescit. Significastis insuper plerosque attendere, multos in ipsis honoribus ecclesiasticis non congruenter vivere sermonibus et sacramentis quæ per eos populis ministrantur. O miseros homines, qui hos intuendo Christum obliviscuntur, qui et multo ante prædixit, ut legi Dei potius ob temperetur quam imitandi videantur illi qui ea quæ dicunt non faciunt et traditorem suum tolerans usque in finem ad evangelizandum cum cæteris mi

D

runt, nec habendam docuerunt; similiter et successores eorum, quanquam multa de talibus, prævidentes Spiritu Dei futura, statuerunt. Porro, ut legitis in Actibus apostolorum, erat eo tempore inter fideles cor unum et anima una, neque aliquis eorum aliquid suum proprium dicebat, sed erant illis omnia communia. Nulla enim inter eos accusatio nisi familiaris erat, nec unquam inter imitatores eorum aut fideles fieri debet, dicente Domino : ‹ Quod tibi non vis fieri, alteri ne facias. Et idem : Diliges proximum tuum sicut teipsum, et dilectio proximi malum non operatur. Ipsi ergo apostoli et successores eorum olim statuerunt eos ad accusationem non recipi qui sunt suspecti vel qui heri aut nudiustertius vel dudum fuerunt inimici, quoniam suspecti facti sunt, et qui non sunt bonæ conversationis, vel quorum vita est accusabilis, aut dubii in recta fide. Similiter quorum fides, vita et libertas nescitur, vel qui infamiæ maculis sunt aspersi, aut sceleribus irretiti; neque eos sacerdotes debere vel posse aut clericos accusare qui rite sacerdotes fieri non pos sunt, nec sui sunt ordinis. Quoniam sicut sacerdotes vel reliqui clerici a sæcularium laicorum excluduntur accusatione, ita illi ab istorum sunt excluduendi et alienandi criminatione; et cut isti ab illis, ita et illi ab istis non recipiantur, quoniam sicut Domini sacerdotum segregata debet esse conversatio ab eorum, ita et litigatio, quia servum Dei non oportet litigare.

Tales, charissimi fratres, accusationes et injustas aut nocivas æmulationes pro viribus prohibete, quia contentio summopere est vitanda septies enim cadit justus in die et resurgit, impii autem corruent in malum : Cum ceciderit inimicus tuus, ait Salomon, ne gaudeas, et in ruina 36 ejus non exultet cor tuum, ne forte videat Dominus et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam. Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios, quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum exstinguetur, nec æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis, quia rapinam meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur, hæc cavete, charissimi.

Hæc meditamini et fratribus in omnibus solatium præstate, quia in hoc cognoscent omnes, ut ipsa per se Veritas ait, quoniam mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem. Si enim in rebus sæcularibus suum cujusque jus et proprius ordo servandus est, quanto magis in ecclesiasticis disputationibus nulla debet induci confusio! Quod ista observatione observabitur si nihil potestati, sed totum æquitati retribuitur.

Unde constat episcopos locorum singulorum omnium qui sub corum degunt moderamine cura habere sollicitam, et causas utilitatesque eorum cum Dei timore disponere. Valde ergo iniquum est, ut alii quilibet, omissis suis, se illorum causis admisceant, sed illi corum vitam et judicium competenti

regularique debeant moderamine disponere, qui A sunt, ne repetas (Luc. vi, 30). Sunt autem quædam

eos in sacerdotium ordinant, et a quibus jam ordinati sunt, quoniam, ut lex loquitur, maledictus omnis est qui transfert terminos proximi sui; et dixit omnis populus: Amen. Deus ergo, fratres, ad hoc præordinavit vos, ut omnes qui summo sacerdotio funguntur, ut injustitias removeatis, et præsumptiones abscindatis, et in sacerdotio laborantibus succurratis, et opprobriis et calamitatibus eorum locum non præbeatis, sed ei qui calumniam et opprobrium patitur adjutorium feratis; illum vero qui calumniam vel opprobrium facit, abscindatis et Domino in suis sacerdotibus opem feratis.

Sacerdotes quoque Dominus sibi elegit ut sacrificent ei et offerant oblationes Domino; levitas quoque sub eis esse jussit in ministeriis eorum, unde ad Moysen loquitur dicens: Princeps autem principum levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores ecclesiæ sanctuarii : › de his enim locutus est Dominus ad Moysen. Tolle levitas pro primogenitis filiorum Israel, et pecora levitarum pro pecoribus eorum, eruntque levitæ mei, ego Dominus (Num. III, 34, 44, 45). Si levitas suos esse Dominus voluit, quanto magis sacerdotes sibi ascivit? De quibus ait, si quis externorum accesserit morietur. Omnia vero quæ Domini sunt caute traclanda sunt et non leviter præcipitanda, quoniam et inter homines pro fidelibus habentur qui dominorum suorum causas bene custodiunt, et fideliter tractant atque præcepta dominorum suorum bene custodiunt et non transgrediuntur. Pro infidelibus vero reputantur hi qui dominorum suorum causas incaute et negligenter tractant et præcepta eorum despiciunt, et non, ut debent, custodiunt. Ideo hæc præmisimus ut cognoscatur ab his quibus incognitum est quod et sacerdotes (quos sibi Dominus de omnibus ascivit, et suos esse voluit) non sunt leviter tractandi nec lacerandi nec temere accusanli, aut reprehendendi nisi a magistris suis, quoniam eorum causas sibi Dominus reservare voluit, et suo judicio vindicari. Nam in his et in aliis præceptis Domini et fideles cognoscuntur et infideles reprobantur; tolerandi enim hi sunt potius a fidelibus quam exprobrandi, veluti palea cum tritico usque ad ultimum ventilabrum, sicut pisces mali cum bonis usque ad segregationem quæ futura est in littore, hoc est in ône sæculi. Nullatenus ergo potest condemnari humano examine quem Deus suo judicio reservavit, ut propositum Dei quo' decrevit salvare quod perierat fiat immobile. Et ideo, quia voluntas ejus non immutatur, nullus præsumat ea quæ sibi non sunt concessa; unde est illud quod Apostolus loquitur dicens: Jam quidem omnino delictum est, quia judicia habetis vobiscum, quare non magis iniquitalein patimini? quare non potius fraudamini ? (1 Cor. vi, 7.) › Ad illud redeatur quod Dominus ait: Si quis voluerit tunicam tuam tollere, et in judicio tecum contendere, dimitte ei et pallium (Matth. v, 40). » Et alio loco: Qui aufert quæ tua

B

C

quæ levissima putarentur nisi in Scripturis demon strarentur opinione graviora. Quis unquam dicenti fratri suo fatue reum gehennæ putaret nisi ipsa Veritas diceret ?

Illi vero qui illa peccata perpetrant de quibus Apostolus ait, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur, valde cavendi sunt et ad emendationem, si voluntarie noluerint, compellendi, quia infamiæ maculis sunt aspersi, et in barathrum delabuntur nisi eis sacerdotali auctoritate subventum fuerit; similiter, et illi de quibus ipse ait, cum hujusmodi hominibus nec cibum sumere, quia infamia sunt notati, antequam sacerdotali auctoritate sanentur, et in gremio sanctæ matris Ecclesia redintegrentur; quia qui extra nos sunt, nobiscum communicare non possunt. Manifestum est enim quod hi extra nos sunt et a nobis discreti esse debent, cum quibus nos nec edere, nec cibum sumere licet; similiter et omnes personæ quibuslibet turpitudinibus ac scurrilitatibus subjectæ infames sunt effectæ, et omnes qui adversus patres armantur, infames cfficiuntur.

Arenam vero et salem et massam ferri facilius est portare quam hominem imprudentem et fatuum, atque impium; quoniam qui minoratur corde cogitas inania, et vir imprudens et errans cogitat stulta; multo enim supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum. Cor durum male habebit i novissimo, et qui amat periculum in ipso peribit, cor ingrediens duas vias non habebit requiem, et pravi cordis in illis scandalizabitur; cor nequan. gravabitur in doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum.

Talia cogitantes sancti apostoli, eorumque successores Spiritu Dei repleti, malos homines prævidentes et simplices considerantes, difficilem aut nunquam voluerunt esse accusationem sacerdotum, ne a malis potuissent everti ant submoveri, quia st hoc facile concederetur sæcularibus et malis hominibus, aut nullus aut vix perpauci remanerent, quoniam semper fuit et est, et, quod pejus est, nimis viget, ut mali bonos persequantur, et carnales spirituales infestent; idcirco, ut prædictum est, statuerunt ne accusarentur, aut si aliter fieri non possit, perdifficilis eorum fieret accusatio, et a quibus, supradictum est, non præsumeretur, neque a propriis sedibus aut Ecclesiis episcopi ejicerentur; quod si quomodo præsumptum fuerit, antequam et proprius locus et sua omnia eis legibus redintegrarentur, nullatenus a quoquam accusarentur, aut criminarentur, et nisi sponte elegerint, cuiquam pro talibus non reprehenderent, sed postquam, ut præfixum est, restituti fuerint, et sua omnia eis legibus redintegrata, dispositis ordinatisque suis magnum spatium tra ctandi causa eis concederetur. Et postea, si necesse fuerit, regulariter vocati venirent ad causam, et si justum visum fuerit, accusantium propositionibus sustentationem fratrum reprehenderent. Nulla enim per

mittit ratio, dum ad tempus eorum bona, vel Ec- A publicum produnt, aut cos accusare vel detrahere'

clesiæ, atque res ab æmulis aut a quibuscunque detinentur, ut aliquid illis objici debeat, nec quisquam potest eis quoquo modo quidlibet majorum vel minorum objicere dum Ecclesiis, rebus aut potestatibus carent suis.

Similiter statutum est, et nos eadem statuta firmantes, statuimus ut si aliquis clericorum suis episcopis infestus aut insidiator fuerit, eosque criminari voluerit, aut conspirator fuerit, ut mox ante examinatum judicium submotus a clero curiæ tradatur, cui diebus vitæ suæ deserviat, et infamis absque ulla restitutionis spe permaneat.

præsumunt, veluti Cham qui patris sui Noe pudenda non operuit, sed deridenda monstravit. Similiter et illi exemplo Sem et Japhet justificantur, qui reverenter operiunt, et non produnt ea quæ patres suos excessisse cognoscunt. Si enim a fide deviaverit episcopus, erit corrigendus prius secrete a subditis suis; quod si incorrigibilis, quod absit, apparuerit, tunc erit accusandus ad primates suos aut ad sedem apostolicam.

Pro aliis vero actibus suis magis est tolerandus ab ovibus et subditis suis quam accusandus, aut publice derogandus, quia cum in eis a subditis delinquitar, ejus ordinationi obviat qui eos ei prætulit dicente Apostolo: Dei ordinationi resistit qui

Nec ullus unquam præsumat accusator simul esse et judex vel testis, quoniam in omni judicio quatuor personas necesse est semper adesse, id est judices B potestati resistit (Rom, XIII, 2). » Qui vero omnipo

tentem Deum metuit, nec contra Evangelium, nec contra apostolos, nec contra prophetas, vel sanctorum patrum instituta aliquid ullo modo agere consentit; sacerdotes ergo honorandi sunt, non lacerandi vel exprobrandi sunt; legitur in Ecclesiaste: In tota anima tua tine Deum, et sacerdotes illius sanctifica; in omni virtute tua dilige eum qui te fecit, et ministros ejus non derelinquas. Honora Deum ex tota anima tua, et honorifica sacerdotes, et propurga te cum brachiis; da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis, et de negligentia purga te cum paucis. Datum brachiorum tuorum et sacrificium sanctificationis offerens Domino, et initia sanctorum; et pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua tantummodo (Eccli. vii, 31 et seq.). Hæc non in vobis, sed omnibus fratribus per vos nota fieri volnmus, ut unanimes, unum sentientes, permaneamus in Christo, nihil per contentionem nobis, neque per inanen gloriam vindicantes, non hominibus, sed Deo Salvatori nostro placentes, cui est honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.

electos et accusatores, ac defensores, atque testes.
Similiter statuentes apostolica auctoritate jubemus,
ne pastorem suum oves quæ ei commissæ fuerant,
nisi in fide erraverit, reprehendere audeant, quia
facta præpositorum oris gladio ferienda non sunt,
neque potest esse discipulus super magistrum,
dicente Veritatis voce: Non est discipulus super
magistrum nec servus super dominum suum. ›
Odibilis autem coram Deo et hominibus est superbia,
et exsecrabilis omnis iniquitas; perdit Deus me-
moriam superborum, et relinquit memoriam humi-
lium sensu. Semen hominum honorabitur hoc quod
timet Deum. Semen autem hoc exhonorabitur homi-
num, quod præterit mandata Domini. In medio fra-
trum rector illorum in honore, et qui timent Domi- C
num erunt in oculis ejus. Fili, ait Salomon,
mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem
cui honor competit. Priusquam interroges ne vitu-
peres queniquam, et cum interrogaveris, corripe
juste. Priusquam audias ne respondeas verbum, et in
medio seniorum ne adjicias loqui. › Exemplo Cham
filii Noe damnantur, qui patrum suorum culpas in

EPISTOLA FABIANI PAPE.

Dilectissimo fratri HILARIO episcopo FABIANUS. involvat pariter sauciatos et medentes. Ob id Divinæ circa nos gratiæ memores esse debemus, ergo statuentes decernimus, ut hi qui non sunt qui nos per dignationis suæ misericordiam ob hoc D 37 bona conversationis, aut quorum vita es! ad fastigium sacerdotale provexit, ut mandatis ipsius inhærentes, et in quadam sacerdotum ejus specula constituti prohibeamus illicita, et sequenda doceamus. Intantum enim in occiduis partibus quibus moraris audivimus astutiam diaboli sævire in populum Christianum, atque in multiplici deceptione prorumpere, ut non solum laicos sæculares, sed ipsos quoque Domini sacerdotes premat atque vexet. Unde in grandi moerore positi dissimulare non possumus quod corrigere atrociter debemus, quapropter competens adhibenda est talibus medela vulneribus, ne immatura curandi facilitas mortifera capitis peste nihil possit, sed segnius tracta pernicies reatu Ron legitimæ curationis

accusabilis, aut quorum fides, vita et libertas nescitur, non possint Domini sacerdotes accusare, ne viles personæ ad accusationem eorum admittantur. Similiter qui in aliquibus criminibus irretiti sunt, vel qui sunt suspiciosi, vocem adversum majores natu non habeant accusandi, quia suspiciosa VCI et inimica veritatem solet opprimere. Peregrina vero judicia salva in omnibus apostolica auctoritate generali sanctione prohibemus, quia indignum est ab externis ut judicetur, qui provinciales et a se electos debet habere judices, nisi fuerit appellatum. Unde oportet, si aliquis episcoporum super certis accusetur criminibus, ut ab omnibus audiatur, qui sunt in provincia episcopis, quia non oportet accusatum ali

illius non persequeris post eum. Sicut enim homo qui perdit amicum suum, sic, qui perdit amicitiam proximi sui. Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum et non eum capies. Non illum sequeris, quoniam longe abest, effugit enim quasi capræa de laqueo, quoniam vulnerata est anima ejus. Ultra eum non poteris colligare, et maledicti est concordatio. Denudare autem amici mysteria desperatio est animæ infidelis. Annuens oculo fabricat iniqua, et nemo eum abjiciet; in conspectu oculorum tuorum conculcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur : Novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum. Multa audivi et non coæquavi

cabi quam in foro suo audiri. Si quis vero judicem A jungere fide cum illo. Quod si denudaveris absconsa adversum sibi senserit, vocem appellationis exhibeat, appellantem aut non debet afflictio ulla aut detentionis injuriari custodia. Sed liceat appellatori vitiatam causam appellationis remedio sublevare. Liceat etiam in causis criminalibus appellare, nec vox appellandi denegetur ei quem supplicio sententia destinarit. Pulsatus ante suum judicem cansam dicat, et non ante suum judicem pulsatus si voluerit taceat, et ut pulsatis quoties appellaverint induciæ dentur. Si quis ergo iratus crimen aliquod cuilibet temere objecerit, convicium non est pro accusatione habendum, sed permisso tractandi spatio, id quod iratus dixit per Scripturam se probaturum esse fateatur, ut si fortasse resipiscens quæ pro iracundia dixit iterare aut scribere noluerit, non ut reus B ei, et Dominus odiet illum. Qui in altum mittit lapicriminis teneatur. Omnis ergo qui crimen objicit scribat se probaturum. Revera semper ibi causa agatur, ubi crimen admittitur. Et qui non probaverit quod objecit, pœnam quam intulerit ipse patiatur. Placuit etiam ut si episcopus accusatus appellaverit ad apostolicam sedem, id statuendum quod ejusdem sedis pontifex censuerit; hæc tamen omnino in sacerdotum causa forma servetur, ne quemquam sententia non a suo judice dicta constringat.

Occurrere quoque quisque fidelium ruinis debet oppressorum et miserorum subsidio, quo valeant ex relevatione alien vindicta a se Dei removere vindictam. Libat enim Domino prospera qui ab afflietis pellit adversa, unde scriptum est: ‹ Frater fra- C trem adjuvans exaltabitur. Ecclesia enim Dei sine macula et ruga debet existere, et ideo non oportet eam a quibusdam conculcari aut maculari, quia scriptum est, Una est columba mea perfecta mea (Cant. vi, 8). › Hinc iterum Dominus ad Moysem ait: Est locus penes me, et stabis super petra (Exod. XXXIII, 21). › Quis est locus qui non sit Domini dum cuncta in ipso per quem creata sunt continentur. Est lamen locus apud eum, videlicet sanctæ Ecclesiæ unitas, in qua supra petram statur, dum confessionis soliditas humiliter tenetur, Te, frater, et ones fratres nostros Ecclesiam Christi sanguine redemptam regentes monemus, ut omnes a præcipitio in quo fratres et Domini pastoribus detrahendo et persequendo verbis et factis labuntur, laqueis quibus potestis retentetis, et lacerari eos in hamo iræ non permittatis, quia scriptum est: Ira enim viri justitiam Dei non operatur (Jac., 1, 20). Hinc rursum dicitur. Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram (Jac., I, 19). Hæc autem vos auctore Deo omnia servare non ambigo, sed occasione admonitionis exorta bonis vestris desideriis, et operibus me furtive subjungo, ut quod non admoniti facitis, quando vobis etiam admonens, additur, jam non soli faciatis. Quapropler fratres oportet vos et omnes fideles diligere invicem, et non detrahere aut accusare alterutrum. Scriptum est enim: Dilige proximum et conPATROL. CXXX.

D

dem, super caput ejus cadit, et plaga dolosa dolosi dividet vulnera; qui fodit foveam decidet in illam, et qui statuit lapidem proximo offendet in eo, et qui laqueum alii ponit peribit in illo. Facienti consilium nequissimum super ipsum devolvetur, et non agnoscet unde adveniet illi. Illusio et improperium superborum et vindicta sicut leo insidiabitur illis. Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum: dolor autem consumet illos antequam moriantur. Ira et furor utraque exsecrabilia, et vir peccator continens erit illorum. Qui vindicari vult a Deo inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit. Relinque proximo tuo nocenti tibi, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Homo homini servat iram et a Deo quærit medelam. In hominem sibi similem non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur Altissimum. Ipse dum caro sit servat iram et propitiationem petit a Deo? Quis exorabit pro delictis suis? Memento novissimorum tuorum et desine inimicari. Tabitudo enim et mors imminent in mandatis. Memorare timorem Domini et non irascaris proximo. Memorare testamenti Altissimi, et despice ignorantiam proximi. Abstine te a lite et minues peccata: homo enim iracundus incendit litem, et ut peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium immittet inimicitiam. Secundum enim ligna silvæ, sic ignis exardescet, et secundum virtutem hominis iracundia illius erit, et secundum substantiam suam, sic exaltabit iram suam. Certamen

festinatum incendet ignein, et lis festinans effundet sanguinem et lingua testificans adducet mortem Si sufflaveris, in scintillam quasi ignis exardebit, et si exspueris super illam, exstinguetur et utraque ex ore proficiscuntur. Susurro et bilinguis maledictus, multos enim turbavit pacem habentes. Lingua tertia multos commovit, et dispersit illos a gente in gentem. Civitates muratas divitum destruxit, et domos magnatorum effodit: virtutes populorum concidit et gentes fortes dissolvit. Lingua tertia mulieres veridicas ejecit et privavit illas de laboribus suis. Qui respicit illam non habebit requiem, nec habitabit in requie. Flagelli plaga livorem facit, plaga autem linguæ comminuit ossa. Multi ceciderunt ig

6

« PoprzedniaDalej »