Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

municatio, vel damnatio, nec rata erit, nec vires A regulariter. Si enim eo vivente, alteri nupserit, adulullas habebit, quoniam nullus alterius judicis nisi tera judicabitur. Similiter et ille, si alteram sponte sui sententia tenebitur, aut damnabitur, unde et duxerit, adulter æstimabitur et communione privaDominus loquitur, dicens: Ne transgredia- bitur. Si autem persecutus fuerit in Ecclesia, furis terminos antiquos quos posuerunt patres tui giendum illi est ad alteram eique associandus, di(Prov. xx11, 28). › Nullus autem primas vel metro- cente Domino: Si persecuti vos fuerint in una cipolitanus dioecesani Ecclesiam vel parochiam aut vitate, fugite in aliam. Si autem utilitatis causa aliquem de ejus parochia præsumat excommunicare, fuerit mutandus non per se hoc agat, sed fratribus vel judicare, vel aliquid agere absque ejus consilio invitantibus et auctoritate hujus sanctæ sedis faciat, vel judicio; sed hoc observet, quod ab apostolis ac non ambitus causa, sed utilitatis. patribus et prædecessoribus nostris est statutum et a nobis confirmatum, id est si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parochiam sine consilio ac voluntate omnium comprovincialium episcoporum extra aliquid agere tentaverit, gradus sui periculo subjacebit, et B quod egerit, irritum habeatur et vacuum. Sed quidquid de provincialium coepiscoporum causis eorumque ecclesiarum et clericorum, atque sæcularium necessitatibus agere, aut disponere, necesse fuerit, hoc cum omnium consensu provincialium agatur pontificum, nec aliquo dominationis fastu, sed humillima et eoncordi administratione, sicut Dominus ait: Non veni ministrari, sed ministrare; et alibi: Qui majorem virtutem, erit minister vester, et reliqua. Similiter ipsi comprovinciales episcopi cum eis consilio (nisi quantum ad proprias pertinet parochias) agant juxta sanctorum constituta patrum, qui quamvis aliquo temporum intervallo nos antecesserint, ab uno tamen eodemque puritatis fonte veritatis et fidei lumen hauserunt, et eodem illustratore et directore spiritu, Ecclesiæ Dei stabilimentum et omnium Christianorum communem quæsierunt utilitatem, ut uno animo, uno ore concorditer sancta glorificetur Trinitas in sæcula.

Nullus primas, nullus metropolitanus, nullusque reliquorum episcoporum alterius adeat civitatem, aut ad possessionem accedat quæ ad eum non pertinet, et alterius episcopi est parochie super cujusquam dispositionė, nisi vocatus ab eo cujus juris esse dignoscitur, quidquid ibi disponat, vel ordinet, aut judicet, si sui gradus honore potiri voluerit. Si aliter præsumpserit, damnabitur. Et non solum ille, sed cooperatores atque consentientes, quia sicut ordinatio, ita eis et judicatio, et aliarum rerum dispositio prohibetur. Nam qui ordinare non poterit, qualiter judicabit? Nullatenus proculdubio judicabit aut judicare poterit, quoniam sicut alterius uxor, nec adulterari ab aliquo, vel judicari, aut disponi, nisi a proprio viro eo vivente permittitur, sic nec uxor episcopi quæ ejus Ecclesia vel parochia indubitanter intelligitur, eo vivente absque ejus judicio et voluntate alteri judicari vel disponi, aut ejus concubitu frui, id est ordinatione, nullatenus conceditur, unde ait Apostolus: Alligata est uxor legi quandiu vir ejus vivit, eo vero defuncto, soluta est a lege viri. Similiter et sponsa episcopi (quia sponsa uxor ejus dicitur Ecclesia) illo vivente ei est alligata. Eo vero defuncto, soluta est, cui voluerit nubat tantum in Domino, id est

C

D

Conjunctiones autem consanguineorum fieri prohibetæ, quando has et divinæ et sæculi prohibent leges. Leges ergo divinæ hæc agentes, et eos qui ex eis, prodeunt, non solum ejiciunt, sed et maledictos appellant. Leges ergo sæculi infames tales vocant, et ab hæreditate repellunt. Nos vero sequentes patres nostros, et eorum vestigiis inhærentes, infamia eos notamus, et infames esse censemus, quia infamiæ maculis sunt aspersi. Nec eos viros vel accusatores quos leges sæculi rejiciunt suscipere debemus. Quis enim dubitat leges humanas rationi et honestati non repugnantes esse amplectendas? præsertim ubi vel publicæ consulunt utilitati, vel ecclesiastica dignitatis auctoritatem defendunt, ac pro adminiculo tuentur? Eos autem consanguineos diximus, quos et divinæ imperatorum, ac Romanorum, atque Græcorum leges consanguineos appellant, et in næreditate suscipiunt, nec repellere possunt. Talium enim conjunctiones, nec legitimæ sunt, nec manere possunt, sed sunt repellendæ, et si quæ ausu temerario tentatæ sint, auctoritate apostolica rescindendæ veniunt. Quisquis ergo qui non est legitime conjunctus, vel absque dotali titulo, ac benedictione sacerdotis constat copulatus, sacerdotes vel legitime conjunctos criminari, vel in eos testificari minime potest, quoniam omnis incesti macula pollutus infamis est, et accusare supradictos non permittitur; non solum ergo hi rejiciendi sunt, et infames efficiuntur, sed etiam omnes eis consentientes. Similiter de raptoribus, vel eis qui seniores impetunt fieri censemus. Hos ergo sæculi leges interficiunt, sed nos misercordia præeunte sub infamiæ nota ad pœnitentiam recipimus, ipsam quoque infamiam qua sunt aspersi, delere non possumus, sed animas eorum per pœnitentiam publicam, et Ecclesiæ satisfactionem sanare cupimus, quia manifesta peccata non sunt occulta correctione purganda. Omnes ergo qui in recta fide suspecii sunt, in accusatione sacerdotum et eorum super quorum fide non hæsitatur, minime recipiantur, et in testimonio humano dubii habeantur. Infirmari ergo oportet eorum vocem de quorum fide dubitatur, nec eis omnino esse credendum qui rectam fidem ignorant. Quærendum est ergo in judicio, cujus sit conversationis et fidei is qui accusat, et is qui accusatur, quoniam hi qui non sunt rectæ conversationis ac fidei, et quorum vita est accusabilis non permittuntur majores natu accusare, nec quorum fides, vita et libertas nescitur, neque viles personæ in eorum recipiuntur accusationem. Rimandæ vero sunt enucleatim

B

quid qui cadit non adjiciet ut resurgat, et qui aversus est, non revertetur? (Jer. viii, 4.) › Et alibi : Nolo, inquit Dominus, mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Et propheta David pœnitentiam agens, dixit: Redde mihi lætitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me (Psal. L, 14). Ipse namque post pœnitentiam et alios docuit, et sacrificium Deo obtulit, dans exemplum doctoribus sanctæ Ecclesiæ, si lapsi fuerint et condignam pœnitentiam Deo gesserint, utrumque facere posse. Docuit enim quando dixit: Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur (Ibid., 15). › Et sacrificium Deo pro se obtulit dum dicebat Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Ib id.,19). › Videns enim propheta scelera sua mundata per pœnitentiam, non dubitavit prædicando, et Domino libando curare aliena. Lacrymarum ergo effusio movet animi passionem. Satisfactione autem impleta avertitur animus ab ira; qui enim non ignoscit alteri, quomodo sibi putat subveniri? Superabundant ergo peccata, superabundet et misericordia. Quoniam apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio; penes enim Dominum omnium abundantia est, quia Dominus virtutum ipse est rex gloriæ; ait enim Apostolus :

personæ accusatorum, quæ sine scripto difficile, per A credimus, testante Domino per prophetam : Nunscriptum autem nunquam recipiantur, quia per scripturam nullus accusare vel accusari potest, sed propria voce et præsente eo quem accusare voluerit, suam quisque agat accusationem, nec absente eo quem accusare voluerit, quicunque accusator credatur. Similiter testes per quamcunque scripturam testimonium non proferant, sed præsentes de his quæ viderunt et noverunt, veraciter testimonium dicant. Nec de aliis causis vel negotiis dicant testimonium, nisi de his quæ sub præsentia eorum acta esse noscuntur. Accusatores vero consanguinei adversus extraneos testimonium non dicant, nec familiares vel de domo prodeuntes, sed si voluerint, et invicem consenserint, inter se parentes tantummodo testificentur, et non in alios. Nec accusatores 31 vel testes suspecti recipiantur, quia propinquitatis el familiaritatis, ac dominationis affectio veritatem impedire solet, amor carnalis et timor atque avaritia plerumque sensus hebetant humanos, et pervertunt opiniones, ut quæstum pietatem putent, et pecuniam quasi mercedem prudentiæ. Nemo enim in dolo loquatur ad proximum suum, fovea alta est os malevoli, innocens dum credit facile, cito labitur. Sed iste lapsus surgit, et tergiversator suis artibus præcipitatur, unde nunquam exsiliat atque evadat. Ponderet ergo unusquisque sermones suos, et quod sibi loqui non vult, alteri non loquatur, unde bene sacra ait Scriptura: • Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris. Nos enim tempore indigemus, ut aliquid maturius agamus, nec præci- C pitemus consilia et opera nostra, neque ordinem corrumpamus. Sed si aliquis lapsus quocunque modo fuerit non perdamus eum, sed fraterno corripiamus affectu, sicut ait beatus Apostolus: Si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, considerans teipsum ne et tu tenteris, alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi, (Gal. vi, 1, 2.) › Porro sanctus David de criminibus mortiferis egit pœnitentiam, et tamen in honore permansit. Beatus quoque Petrus amarissimas lacrymas fudit quando Dominum negasse poenituit, sed tamen apostolus permansit. Et Dominus per prophetam peccantibus pollicetur dicens: Peccator in quacunque die conversus ingemuerit, omnium iniquitatum illius non recordabor amplius.

et

Errant enim qui putant sacerdotes post lapsum, si condignam egerint pœnitentiam, Domino ministrare non posse et suis honoribus frui, si bonam deinceps vitam duxerint, et suum sacerdotium condigne custodierint. Et ipsi qui hoc putant non solum errant, sed etiam contra traditas Ecclesiæ claves disputare et agere videntur, de quibus dictum est : Quæcunque solveritis in terra, erunt soluta et in coelo (Matth. XVIII, 18), alioquin hæc sententia aut Domini non est, aut vera. Nos vero indubitanter tam domini sacerdotes quam reliquos fideles post dignam satisfactionem posse redire ad honores

D

Omnes peccaverunt et egent gloria Dei, justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu, quem proposuit Deus propitiatorem, per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum, in sustentationem Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore, ut sit ipse justus et justificans eum qui ex fide est Jesu Christi (Rom. 1, 21 et seq.) David enim dicit : «Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. › Mundatur ergo homo a peccato, et resurgit gratia Dei lapsus, et in pristino manet officio juxta prædictas auctoritates, videat ne amplius peccet ut sententia Evangelii maneat in eo, vade et amplius noli peccare; unde ait Apostolus: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus; sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato, sed exhibete vos tanquam ex mortuis viventes et membra vestra arma justitiæ Deo. Peccatum enim vobis non damnabitur; non enim sub lege estis, sed sub gratia. Quid ergo peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit. Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam? Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrine in qua traditi estis. Liberati autem a peccato, servi autem facti estis justitiæ, humanum dico (Rom. vi, 12 et seq.) Majus enim peccatum est judicantis quam ejus qui judicatur. Existimas, inquit Apostolus, o homo, omnis qui judicas eos qui talia agunt et facis ea, quia tu effugies judicium Dei? An divitias bonitatis ejus et patientiæ et longanimitatis con

temnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœniten- A operantis malum, Judæi primum et Græci. Gloria

tiam te adduxit? Secundum duritiam autem tuam et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus. His quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem, et incorruptionem quærentibus vitam æternam; his autem qui ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio; tribulatio et angustia in omnem animam hominis

autem et honor, et pax omni operanti bonum (Rom. 11, 3 et seq.) Sententiam, fratres, quæ misericordiam vetat, non solum tenere, sed et audire refugite, quia potior est misericordia omnibus holocaustomatibus et sacrificiis. Consultis vestris breviter respondimus, quia oppressos nimis et præoccupatos aliis judiciis litteræ nos invenere vestræ. Data VIII Idus Octobris, Antonio et Alexandro consulibus.

INCIPIUNT DECRETA URBANI PAPE.

De communi vita et oblatione fidelium.

(Anno 222, tempore Aurelii Antonini imperatoris.)

URBANUS episcopus omnibus Christianis in san- B ex pretio eorum, cœperunt predia et agros quos venelificationem spiritus, in obedientiam et aspersionem sanguinis Domini nostri Jesu Christi salu

tem.

[ocr errors]

Decet omnes Christianos, charissimi, ut eum imitentur cujus nomen sortiti sunt : « Quid prodest, fratres mei, apostolus Jacobus ait, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? (Jac. n, 14.) Nolite plures magistri fieri, fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis; in multis enim offendimus omnes. Qui sapiens et disciplinatus inter vos, ostendat ex bona conversatione operam suam in mansuetudine sapientiæ. Scimus vos non ignorare, quia hactenus vita communis inter bonos Christianos viguit, et adhuc gratia Dei viget, et maxime inter eos qui in sorte Domini sunt electi, id est clericos sicut in Actibus legitur apostolorum : Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una; nec quisquam corum quæ possidebat aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi; et gratia inagna erat in omnibus illis. Neque enim quisquam egens erat inter illos, quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant et ponebant ante pedes apostolorum. Dividebantur autem singulis prout euique opus erat. Joseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis, quod est interpretatum filius consolationis, levites et cyprius genere, cum haberet agrum, vendidit illum et attulit pretium ante pedes apostolorum (Act. IV, 32), › et reliqua.

Videntes ergo sacerdotes summi et alii atque levite, et reliqui fideles plus utilitatis posse afferre, si hæreditates et agros quos ante vendebant, ecclesiis quibus præsidebant episcopi traderent, eo quod ex sumptibus eorum tam præsentibus quam futuris temporibus plurima et elegantiora possent ministrare fidelibus communem vitam ducentibus quam

C

D

dere solebant, matricibus ecclesiis tradere, et ex sumptibus eorum vivere. Ipsæ vero res in ditione singularum parochiarum, episcoporum qui locum tenent apostolorum erant, et sunt usque adhuc, et futuris semper debent esse temporibus. Et quibus episcopi et fideles dispensatores eorum omnibus communem vitam degere volentibus ministrare cuncta necessaria debent, prout melius potuerint, ut nemo in eis egens inveniatur. Ipsæ enim res fidelium oblationes appellantur, quia Domino offeruntur. Non ergo debent in aliis usibus quam ecclesiasticis et prædictorum Christianorum fratrum vel indigentium converti, quia vota sunt fidelium, et pretia peccatorum, ac patrimonia pauperum, atque ad prædictum opus explendum Domino traditæ. Si quis autem, quod absit, secus egerit, videat ne damnationem Ananiæ et Saphire percipiat, et reus sacrilegii efficiatur sicut illi effecti sunt qui pretia prædictarum rerum fraudaverunt, de quibus legitur in prædictis apostolorum Actibus: Vir erat quidam nomine Ananias, cum Saphira uxore sua, vendidit agrum, et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua; et afferens partem quamdam, ad pedes apostolorum posuit. Dixit autem Petrus Ananiæ: Cur. tentavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui sancto, et fraudare de pretio agri? Nonne manens tibi manebat et venundatum erat in tua potestate? Quare posuisti in corde tuo hanc rem? Non es hominibus mentitus, sed Domino. Audiens autem Ananias hæc

verba, cecidit et expiravit. Et factus est timor magnus in omnes qui audiérant. Surgentes autem juvenes amoverunt eum, et efferentes sepelierunt. Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius nesciens quod factum fuerat introivit. Respondens autem Petrus ei dixit: Dic mihi si tanti agrum vendidistis? At illa dixit. Etiam tanti. Petrus autem ad eam : Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te.

Confestim cecidit ad pedes ejus, et expiravit. Intran- A faciatis, sed sponsionem quam Domino in baptismo

B

tes autem juvenes invenerunt illam mortuam, et extulerunt et sepelierunt ad virum suum. Et factus est timor magnus in universam Ecclesiam et in omnes qui audierant hæc (Act. v, 1 et seq). › Hæc, fratres, valde cavenda sunt et timenda, quia res ecclesiæ non quasi propriæ, sed ut communes et Domino oblatæ, cum summo timore non in alios quam in præfatos usus sunt fideliter dispensandæ, ne sacrilegii reatum incurrant qui eas inde abstrahunt ubi traditæ sunt, ne pœnam et mortem Ananiæ et Saphiræ incurrant, et (quod pejus est) anathema maranatha fiant. Et si non corpore, ut Ananias et Saphira, mortui ceciderunt, anima tamen, quæ potior est corpore, mortua et alienata a consortio fidelium cadat, et in profundum barathri labatur. Unde attendendum est omnibus et fideliter custodiendum, et illius usurpationis contumelia depellenda, ne prædia usibus decretorum cœlestium dedicata a quibusdam irruentibus vexentur. Quod si quis fecerit, post debitæ ultionis acrimoniam quæ erga sacrilegos jure promenda est, perpetua damnetur infamia, et carceri tradatur aut exsilio perpetuæ deportationis utatur, quoniam juxta Apostolum tradere oportet hujusmodi hominem Satanæ, ut spiritus salvus sit in die Domini. Memoratis ergo augmentationibus ac cultibus intantum ecclesiæ quibus episcopi præsident, Domino adminiculante, creverunt, et tantis maxima pars earum abundant rebus, ut nullus sit in eis communem eligens vitam indigens, sed omnia necessaria ab episcopo suisque C ministris percipit. Ideo si aliquis exstiterit modernis aut futuris temporibus qui hoc avellere 32 nitatur, jam dicta damnatione feriatur.

Quod autem sedes in episcoporum ecclesiis excelsæ constitutæ et præparatæ inveniuntur ut thronus, speculationem et potestatem judicandi et solvendi atque ligandi a Domino sibi datam materiam docet, unde ipse Salvator in Evangelio ait : « Quæcunque ligaveritis super terram erunt ligata et in cœlo; et quæcunque solveritis super terram erunt soluta et in cœlo (Matth. XVIII, 18). Et alibi: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata remittuntur eis, et quorum retinueritis retenta sunt (Joan. xx, 23). ▸ Ideo ista prætulimus, charissimi, ut intelligatis potestatem episcoporum vestrorum, in eisque Dominum veneremini, et eos ut animas vestras diligatis, et quibus illi non communicant non communicetis, et quod ejecerint non recipiatis. Valde enim timenda est sententia episcopi, licet injuste liget aliquem, quod tamen summopere prævidere debet. Vos autem hortantes monemus omnes qui Christianitatem suscepistis, et a Christo vocabulum Christiani sumpsistis, ne in aliquo Christianitatem vestram irritam

D

fecistis, firmiter teneatis, ne reprobi, sed condigni coram co inveniamini. Et quicunque vestram communem vitam susceptam habet, et vovit se nihil proprium habere, videat ne pollicitationem suam irritam faciat, sed hoc quod Domino est pollicitus, fideliter custodiat ne damnationem, sed præmium sibi acquirat, quoniam satius est non vovere quam votum, prout melius potest, non perficere. Gravius enim puniuntur qui votum fecerunt, et votum non perfecerunt, aut fidem perceperunt, et in malis vitam finierunt, quam illi qui vitam sine voto finierunt, aut sine fide mortui sunt, et tamen bona egerunt opera. Ad hoc enim sensum rationabilem naturæ munere et secundæ nativitatis reparationem suscepimus, ut secundum Apostolum magis quæ sursum sunt sapiamus, non quæ super terram, quia sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum. Quid autem suadet, charissimi, sapientia hujus sæculi, nisi nocitura quærere, et amare peritura, negligere salutaria, pro nihilo reputare perpetua? Cupiditaten commendat, de qua dicit: ‹ Radix omnium malorum est cupiditas. Quæ in primis hoc malum habet, quod dum ingerit transitoria, abscondit æterna; et dum a foris posita conspicit intra se latentia noa introspicit, et dum aliena quærit, sectatori suo semetipsum alienum facit. Ecce quod suadet sæculi sapientia, vivere in deliciis, unde dicitur: «Anima quæ in deliciis est vivens, mortua est. › Suadet ergo mollissimis suavitatibus, peccatis et vitiis et flammis nutrire carnem, cibi et vini intemperantia animam premere, ac vitam spiritus intercludere, et contra se hosti suo de se gladium ministrare Ecce quod suadet sæculi sapientia, ut qui boni facti sunt, mali esse malint, et per errorem mentis fieri etiam studeant peccatores, et non cogitent illam terribilem Dei vocem, cum exurentur peccatores sicut fe

nuni.

Omnes enim fideles per manus impositionem episcoporum Spiritum sanctum post baptismum accipere debent, ut plene Christiani inveniantur; quia, cum Spiritus sanctus infunditur, cor fidele ad prudentiam et constantiam dilatatur. De Spiritu sancto accipimus, ut efficiamur spirituales, quia animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei. De Spiritu sancto accipimus, ut sapiamus inter bonum malumque discernere, justa diligere, injusta respuere, ut malitiæ ac superbiæ repugnemus, ut luxuriæ ac diversis illecebris et fedis indignisque cupiditatibus resistamus. De Spiritu sancto accipimus ut amore vitæ et gloriæ ardore succensi, erigere a terrenis mentem ad superna et divina valeamus. Data Nonas Septembris, id est quinta die ejusdem mensis, Antonio et Alexandro IV cc. consul.

INCIPIUNT DECRETA PONTIANI PAPÆ.

(Anno Domini, 250, tempore Alexandri imperatoris.)

PONTIANUS episcopus FELICI succriboni salutem. A contristari audivimus, uon modico compulsi sumus

Oppido cor nostrum charitati vestræ congaudet, quod studium sanctæ religionis summopere adimplere studetis, et fratres moerentes, ac destitutos in fide et religione confortatis. Unde Redemptoris nostri misericordiam exoramus, ut sua nobis in omnibus gratia suffragetur, et effectu implere tribuat quod velle concessit. In hoc itaque bono, tanto commoda retributionis accrescunt, quanto et studium laboris augetur. Et quia in his omnibus divinæ gratiæ adjutorio opus est, omnipotentis Dei assiduis precibus elementiam exoramus, quatenus hæc vobis semper operanda bona et velle tribuat et posse concedat, atque in ea vos via, cum fructu boni operis, quam se Pastor pastorum esse testatus est dirigat, ut sine quo nihil agi potest, per ipsum implere bona B quæ cœpistis valeatis. De sacerdotibus autem Domini quos vos audivimus contra pravorum hominum insidias adjuvare, eorumque causas portare, scitote vos in eo valde Deo placere, qui sibi eos ad serviendum ascivit, et familiares intantum sibi esse voluit, ut etiam aliorum hostias per eos acceptaret, atque eorum peccata donaret sibique reconciliaret, ipsi quoque proprio ore corpus Domini conficiunt et populis tradunt. De illis enim dictum est: Qui vos contristabit me contristabit, et qui vobis facit injuriam, recipiet id quod inique gessit. » Et alibi : ‹ Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui me misit (Luc. x, 16). › Hi enim non sunt infestandi, sed honorandi. In eis quoque Dominus honoratur, cujus legatione funguntur. Hi ergo, si forte ceciderint a fidelibus, sunt sublevandi et portandi. Accusandi autem non sunt ab infamibus, aut sceleratis, vel inimicis, aut alterius sectæ hominibus vel religionis ; si peccaverint, a reliquis arguantur sacerdotibus, sed et a summis pontificibus constringantur, et non a sæcularibus aut malæ vitæ hominibus arguantür vel arceantur. Quod ergo de fratris vestri transitu vos

C

moerore. Unde omnipotentem Deum rogamus, ut suæ vos gratiæ aspiratione consoletur, vosque et a malignis spiritibus et a perversis hominibus cœlesti protectione custodiat. Nam et si quos post illius obitum tumultus quorumdam adversantium sustinetis, nolite mirari si vos qui frui bonis in terra vestra, id est in terra viventium, quæritis, mala hominum in terra aliena portatis. Peregrinatio quippe est vita pœnitens, et qui suspirat ad patriam ei tormentum est peregrinationis locus, etiam si blandus esse videatur, vobis autem qui patriam quæritis inter suspiria quæ habetis, etiam gemitus audio humanæ oppressionis exsurgere. Quod mira omnipotentis Dei dispositione agitur, ut dum veritas per amorem vocat, mundus pœnitens a se ipso animam vestram per tribulationes quas ingerit, rejiciat. Tantoque facilius ab amore hujus sæculi mens exeat, quanto et impellitur dum vocatur. Itaque quod cœpistis, hospitalitatis curam impendite, in oratione et lacrymis instantissime laborate. Eleemosynis quas semper amastis jam nunc largius atque uberius date operam, ut tanto post crescat vobis in retributione fructus muneris, quanto hic excreverit studium laboris. Præterea salutantes paterna dulcedine bonitatem vestram, petimus ut in bonis quæ cœpistis ne deficiatis. Neque ullus vos ab eis avertere possit, sed in cunctis affectum vestræ charitatis, clerici et servi Dei ac cuncti Christiani qui in illis partibus commorantur, amore Christi et sancti Petri pleniter inveniant, et favoris vestri solatiis quocunque modo necesse fuerit potiantur, quatenus vestra cuncti ope defensi atque adjuti, et nos vobis gratiarum possimus existere debitores, et Christus Dominus noster atque beatus Petrus apostolorum princeps in quorum vos causis impenditis, Jesus Christus æternam gloriam compenset, et beatus apostolus Petrus ipsius. gloriæ januam aperiat. Data x Kalendas Februarii, Severo et Quintiano IV cc. consul.

EPISTOLA PONTIANI PAPE

De fraterna dilectione et vitandis malis.

PONTIANUS Sanctæ et universalis Ecclesiæ episco- D phetam loquitur dicens : « Quam bonus Israel Deus.. pis omnibus recte Dominum colentibus et divinum

cultum amantibus, salutem.

Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Hæc verba, charissimi, non hominum sunt, sed angelorum, et non humano sensu excogitata, sed ab angelis in ortu Salvatoris annuntiata, quibus indubitanter ab omnibus intelligi potest, quod non malæ voluntatis, sed hominibus bonæ, pax sit a Domino data, unde et Dominus per pro

his qui recto sunt corde, mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei quia æmulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns (Psal. LXXII et seqq.). De bonis vero ipsa per se Veritas ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8). › Mundi enim non sunt corde qui mala cogitant, aut nociva adversus fratres suos, quia nihil mali vult qui fidelis est. Fidelis ergo homo magis diligit audire quæ oportet quam dicere quæ

« PoprzedniaDalej »