Obrazy na stronie
PDF
ePub

minime reputantur. Hæc vero statuta nulla debent A improbitate convelli, nulla novitate mutari, quia alia ratio est causarum sæcularium, alia est divinarum.

Audivimus namque apud vos vestrosque diversa judicia fieri, et incerta judicari. Incerta, charissimi, nullatenus judicemus, quoadusque veniat Dominus, qui latentia producet in lucem, et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, quia quamvis vera sint, non tamen credenda, nisi quæ manifestis judiciis comprobantur, nisi quæ manifesto judicio convincuntur, nisi quæ judiciario vos judicare ad ordine publicantur. Similiter ea apostolicam delatum est sedem, quæ præter nostram vobis definire non licet auctoritatem episcoporum causas, unde ita constitutum liquet a tempore apostolorum et deinceps placuit ut accusatus vėl judicatus a comprovincialibus in aliquam causam episcopus licenter appellet et adeat apostolicæ sedis pontificem, qui aut per se, aut per vicarios suos ejus retractari negotium procuret; et dum iterato judicio pontifex causam suam agat, nullus alius in ejus loco ponatur aut ordinetur episcopus, quoniam, quanquam comprovincialibus episcopis accusati causam pontificis scrutari liceat, non tamen diffinire inconsulto Romano pontifice permissum est, cum beato Petro apostolo non ab alio quam ab ipso dictum sit. Domino Quæcumque ligaveris super terram, erunt ligata et in cœlo, et quæcunque solveris super terram, erunt soluta et in cœlo. Et alibi in institutis legitur apostolicis : Si quis putaverit se a proprio metropolitano gravari, apud patriarcham vel primatem diceceseos, aut penes universalis apostolicæ Ecclesiæ judicetur sedem. Nihil aliud est, fratres, talis præsumptio, nisi apostolorum suorumque successorum terminos transgredi, eorumque decreta violare. Culpantur enim, ut scriptum est, fratres, quia aliter circa episcopos judicare præsumunt quam apostolicæ sedis papæ fieri placuerit. Et quis est qui judicat eum quem Dominus sibi et huic sanctæ sedi reservari voluit judicandum? Ait namque Dominus per prophetam Isaiam: Domine Deus auxiliator meus, ideo non sum confusus, ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quia non confundar, juxta est qui justificat me. Quis contradicit

B

et

mihi? stemus simul. Quis est adversarius meus? accedat ad me, ecce Dominus Deus meus, auxiliator meus. Quis est qui condemnet me? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur, tinea comedet eos. Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui? Quis ambulavit in tenebris, et non est lumen ei? Speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum. Ecce vos omnes accendentes ignem, accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis. De manumea factum est hoc vobis, in doloribus dormietis. Audite me qui sequimini quod justum est, et quæritis Dominum, attendite ad petram, unde excisi estis, et ad cavernam laci, de qua præcisi estis. Attendite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram quæ peperit vos, quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum. Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus. Et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini; gaudium et lætitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. Attendite ad me, populus meus, tribus mea, me audite. Quia lex a me exiet et judicium meum in lucem populorum requiescet; prope est justus meus, egressus est salvator meus, brachium meum populos judicabit; me insulæ exspectabunt et brachium meum sustinebunt. Levate in cœlum oculos vestros, et videte sub terra deorsum, quia cœli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum alteretur, et habitatores ejus sicut hæc interibunt. Salus autem mea in sempiternum: C erit, et justitia mea non deficiet. Audite me qui scitis justum, populus meus, lex mea in corde corum. Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum; sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis, et sicut lanam, sic devorabit eos tinea. Salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea in generatione et generationem (Isa. L, 7, 21; LI, 1, 2). › Multis mundi hujus illecebris, multis vanitatibus resistendum est, ut veræ charitatis et continentiæ obtineatur integritas. Dominus enim nullum vult perire, sed omnes salvos fieri. Certus autem sum vos ad hac emendanda vel defendenda Domino auxiliante proficere. Data x11 Kal. Augusti, Commodo et Gratiano IV consulibus.

CUJUS SUPRA EPISTOLA AD APHROS.
De causis superioribus.

VICTOR Romanæ Ecclesiæ urbis archiepiscopus, D non discrepare, sed concordes esse, quia licet pauci universis episcopis per Africam constitutis in Domino salutem.

Semper enim in æterno consilio Dei mansit humani generis incommutabiliter præordinata reparatio, sed ordo rerum per Dominum nostrum Jesum Christum temporaliter gerendarum dispositione dispositione verbi divini sumpsit exordium. Quapropter oportet vos, fratres, unanimes esse, et adminiculum vicissim ferre in recta ergo fide et in sacramentis divinis

sitis malorum comparatione, si tamen concordes fueritis, facile, auxiliante Domino, vestros insidiatores superabitis. Si vero discordes, quod absit, fueritis, non superabitis, sed superabimini. Perlatum est enim ad sedem apostolicam aliquos vestrum nocere fratres velle, etjut cadan, tdecertare, similiter in sacramentis discrepare, et ob id contentiones et æmulationes inter vos fieri; a quibus dissensionibus vos avertere, et in his omnibus concordare, et opem ferre vicissim

et

Quia hæc erunt in medio terræ, et in medio populorum, quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt, excutiantur ex olea, et racemi, cum fuerit finitima vindemia. Hi levabunt vocem suam atque laudabunt cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari. Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum, et in insulis maris nomen Domini Dei Israel (Isa. XXIV, 3, 15). Et Dominus, in oratione quam discipulos suos docuit orare, ait: Pater noster, qui es in cœlis, sanctificetur nomen tuum. In bonis et justis hominibus sanctificatur nomen Domini, et in malis blasphematur, et ipsa per se Veritas ait: ‹ Si offers munus tuum ad altare, et recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ad altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et postea offeres munus tuum. › Nulli vero liceat doctrinam evangelicam deserere, et sacerdotali honore gaudere. Data Kal. Septembris, Laterano et Ruffino IV cc. consulibus

mandamus. Nam si hoc agere cito neglexeritis, et A est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas. vicissim reconciliari non studueritis, ab apostolicæ sedis et totius Ecclesiæ communione vos pelli non dubitetis, nec attenditis, charissimi, qualiter Dominus per Isaiam prophetam talibus comminatus est, dicens: Dominus eis locutus est verbum hoc', luxit et defluxit terra, et infirmata est, defluxit orbis, et infirmata est altitudo populi terræ, et terra interfecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt foedus sempiternum. Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus, ideoque insa nient cultores ejus, et relinquentur homines pauci, luxit vindemia, infirmata est vitis; ingemuerunt omnes qui lætabantur corde; cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ; cum cantico non bibent vinum, amara erit potio bibentibus illam; attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus nullo introeunte. Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnis lætitia; translatum est gaudium terræ, relicta

B

INCIPIUNT DECRETA ZEPHERINI PAPE.

(Anno Domini 208, tempore Severi imperatoris.)

Romanæ urbis archiepiscopus ZEPHERINUS omni- C miter stare voluit, non a quibuslibet agitari. Nullum bus per Siciliam constitutis episcopis in Domino salutem.

Divinæ circa nos gratiæ memores esse debemus que nos per dignationis suæ misericordiam ob hoc ad fastigium sacerdotale provexit, ut mandatis ipsius inhærentes, et in quadam sacerdotum ejus speculatione constituti, prohibeamus illicita et sequenda doceamus. Sicut stellas cœli non exstinguit nox, sic mentes fidelium firmamento inhærentes sanctæ Scripturæ non obscurat mundana iniquitas. Idcirco meditari vos oportet et Scripturas, et præcepta divina, quae in Scripturis continentur, diligenter attendere, ne transgressores legis Dei, sed impletores appareatis. Patriarchæ vero vel primates accusatum discutientes episcopum, non ante sen- D tentiam proferant finitivam, quam apostolica fulti auctoritate, ac reum seipsum confiteatur, aut per innocentes et regulariter examinatos convincatur testes. Qui minori non sint numero quam illi discipuli fuerunt, quos Dominus ad adjumentum apostolorum eligere præcepit, id est septuaginta duo. Detractores quoque divina auctoritate eradicandi sunt, et auctores inimicorum ab episcopali submovemus accusatione vel testimonio, nec summorum quispiam minorum accusationibus impetatur aut dispereat, neque in re dubia certa judicetur sententia, nec ullum judicium, nisi ordinabiliter habitum teneatur. Absens vero nemo judicetur, quia et divinæ et humanæ hoc prohibent leges. Accusatores autem eorum omni ca reant suspicione, quia columnas suas Dominus fir

autem eorum sententia a non suo judice dicta constringat, quia et leges sæculi id ipsum fieri præcipiunt. Duodecim enim judices quilibet episcopus accusatus, si necesse fuerit, eligat, a quibus ejus causa juste judicetur, nec prius audiatur, aut excommunicetur, vel judicetur, quam ipsi per se eligantur, et regulariter vocatus ad suorum primo conventum episcoporum, per eos ejus causa juste audiatur et rationabiliter discernatur. Finis vero ejus causæ ad sedem apostolicam deferatur, ut ibidem terminetur. Nec antea finiatur, sicut ab apostolis vel successoribus eorum olim statutum est, quam ejus auctoritate fulciatur; ad eam quoque ab omnibus (maxime tamen ab oppressis) appellandum est et concurrendum quasi ad matrem, ut ejus uberibus nutriantur, auctoritate defendantur, et a suis oppressionibus releventur, quia non potest, nec debet mater oblivisci filium suum.

29 Judicia enim episcoporum, majoresque Ecclesiæ causæ a sede apostolica et non ab alia, sicut apostoli et sancti successores eorum statuerunt, cum aliis episcopis sunt terminanda; quia licet in alios transfe rant episcopos, beato tamen apostolo Petro dictum est: Quæcunque ligaveris super terram erunt ligata et in cœlis,et quæcumque solveris super terram erunt soluta et in cœlis. Et reliqua privilegia quæ soli huic sanctæ sedi concessa sunt, et in constitutis apostolorum, eorumque successorum, aliis quamplurimis cum eis concinentibus, habentur inserta. Septuaginta enim apostoli sententias præfixerunt cum aliis quamplurimis

sum, justitia indutus sum, et vestivi me vestimento et diademate, judicio meo; oculus fui cæco, et pes claudo; pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam (Job. XXIX, 13), › et reliqua. Vos ergo, qui in specula a Domino estis positi, comprimere et repellere eos summopere debetis qui fratribus insidias præparant, aut in eos seditiones et scandala excitant. Facile est enim verbo, fallere hominem, non tamen Deum. Ideo hos repellere, et ab his vos cavere oportet, quatenus exstincta funditus hujus modi caligine, lucifer eis resplendeat, et lætitia oriatur, sanctissimi fratres. Data xII Kalendas Oc

episcopis, et servandas censuerunt. De occultis enim A perituri super me veniebat, et eor viduæ consolatus alieni cordis temere judicare peccatum est, et eum cujus non videntur opera nisi bona, iniquum est ex suspicione reprehendere, cum eorum que hominibus sunt incognita solus Deus judex sit; ipse vero novit abscondita cordis, et non alius; injusta enim judicia ab omnibus cavenda sunt, maxime tamen a servis Domini. Servum autem Dei non oportet litigare, nec quemquam damnare. Episcopi namque a plebibus, et clero, et Domini a servis ferendi sunt, ut sub exercitatione tolerantiæ sustineantur temporalia, sperentur æterna. Auget enim merita virtutis quod propositum non violat religionis. Satagendum est nobis ne aliquis fratrum nostrorum graviter laceretur vel pereat. Succurrere ergo vos oportet oppressis, et liberare eos de manu persc- B tobris, Saturnino et Gallicano IV cc. consul. quentium, ut cum beato Job dicatis: Benedictio

ITEM EPISTOLA EJUSDEM ZEPHIRINI PAPA.

Charissimis fratribus per Ægyptum Domino militantibus ZEPHERINUS Romanæ urbis archiepiscopus.

Tantam a Domino hujus sanctæ sedis, et apostolicæ Ecclesiæ fundatore, et beato Petro principe apostolorum, accepimus fiduciam, ut pro universali Christi sanguine redempta Ecclesia, impigro laboremus affectu, et omnibus Domino famulantibus succurramus, et cunctis pie viventibus apostolica auctoritate opem feramus. Omnes qui in Christo volunt pie vivere, necesse est, ut ab impiis et dissimilibus patianur opprobria, et despiciantur tanquam stulti et insani, ut meliores et purgatiores efficiantur. Qui bona temporalia perdunt ut percipiant æterna. Eorum vero despectio et irrisio in ipsos retorquebitur qui eos affligunt et contumeliis afficiunt, cum et abundantia eorum in egestatem, et superbia transierit in confusionem. Nuntiatum est enim sedi apostolicæ per apocrisiarios nostros quosdam fratrum nostrorum episcoporum videlicet ab Ecclesiis et sedibus propriis pelli, suaque eis auferri supellectilia, et sic nudos et exspoliatos ad judicia vocari, quod omni ratione caret, cum constituta apostolorum eorumque successorum, et præcepta imperatorum, ac constitutiones legum idipsum prohibeant, et apostolicae sedis auctoritas idipsum fieri vetet. Præceptum est ergo, in antiquis statutis, episcopos ejectos atque suis rebus exspoliatos in Ecclesiis propriis recipi, et primo sua omnia eis reddi, et demum quos eos juste accusare voluerit æquo periculo facere. Judices esse decernentes, episcopos recta sapientes, et in Ecclesia convenientes ubi testes essent singulorum qui oppressi videbantur. Nec prius eos respondere debere quam omnia sua eis et Ecclesiis eorum legibus integerrime restituantur. Nec mirum, fratres, si vos persequuntur cum caput verum Christum Dominum nostrum usque ad mortem sunt persecuti. Ipsæ tamen persecutiones patienter portandæ sunt, ut cjus discipuli esse cognoscamini, pro quo et pati

C

mini, unde et ipse ait: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. v, 10); his fulti suffragiis non multum debemus timere opprobrium hominum, neque eorum exprobrationibus vinci, quoniam hoc nobis Dominus'jubet per Isaiam prophetam dicens: Audite me qui scitis judicium, populus meus in quorum cordibus lex mea est. Nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne timeatis, considerantes quod in psalmo scriptum est: Nonne Deus requirit ista, ipse enim novit abscondita cordis (Psal. XLII, 22), et cogitationes talium hominum quoniam vanæ sunt; ‹ Vana autem locuti sunt unusquisque ad proximum suum, labia delosa in corde et corde locuti sunt mala. Sed disperdet Deus universa labia dolosa et linguam magniloquam. Qui dixerunt labia nostra a nobis sunt, quis noster Dominus est (Psal. x1, 35? › Nam si hæc in memoria retinerent, minime ad tantam prosilirent iniquitatem. Non enim probabili et paterna doctrina hoc faciunt, sed ut suam exerceant in servos Dei vindictam. Scriptum namque est : « Via stultirecta in oculis ejus (Prov. x11, 15)?, Et · ‹ Sunt viæ quæ videntur homini justæ, novissima autem earum deducunt ad mortem (Prov. xiv, 12). Nos enim qui hæc patimur, judicio Dei hæc reservare debemus, qui reddet unicuique secundum opera ejus. Qui etiam per ministros suos intonuit dicens: Mihi vindictam, ego retribuam (Rom. xII, 19). Vos enim in recta fide et opere ac bona voluntate succurrite vicissim, D nec aliquis a supplemento fratris subtrahat manum, quoniam in hoc ait Dominus: Cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. xm, 35); › unde et ipse per Prophetam loquitur, dicens: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1). Spiritali dico habitaculo et concordia quæ in Deo est et unitate fidei, hujus delectabilis secundum veritatem habitaculi quæ videlicet in

phetam loquitur, dicens:‹ Dixi : Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea (Psal. xxxvIII, 2). › Dominus omnipotens et ejus unigenitus Filius, et Salvator noster Jesus Christus hoc vobis tribuat incitamentum, ut omnibus fratribus, quibuscunque tribulationum molestiis laborantibus, viribus quibus potestis, succurratis, et eorum, ut dignum est, injurias vestras æstimetis, maximum adminiculum eis verbis et factis præbeatis, ut ejus discipuli inveniamini veri qui fratres ut se omnibus diligere præcepit. Ordinationes vero presbyterorum et levitarum tempore congruo et multis coram astantibus solemniter agite, et probabiles ac doctos viros ad hoc opus provehite, ut de eorum societate et adjumento plurimum gaudeatis. Ponite indesinenter gorda vestra in virtute Dei et enarrate hæc et cæteta divina verba in progenies alteras, quoniam hic est Deus noster in æternum, et ipse reget nos in sæcula. Dala vi Idus Novembris, Saturnino et Gallicano consulibus.

'Aaron magis decorabatur, atque sacerdotibus in- A cipere, aut ore proferre unde, et Dominus per produentes dignitatem sicut unguentum super caput principalem intellectum irrigans, et usque ad ipsam extremam scientiam deducens. In hoc enim habitacalo benedictionem et æternam vitam promisit Dominus. Hujus igitur propheticæ vaticinationis meritum amplectentes, præsentem fraternam syllabam exposuimus, nostra propter charitatem minime quærentes, aut quæsituri. Non enim detrahentibus bonum est detrahere, aut palo secundum vulgarem fabulam excutere palum. Absit; non enim sunt ista nostra. Hæc enim avertat Divinitas. Justo judicio Dei datur plerumque peccatoribus potestas, qua sanctos ipsius persequantur, ut qui spiritu Dei juvantur et aguntur, fiant per laborum exercitia clariores, ipsis tamen qui eos persequuntur et exprobrant atque B detrahunt, erit proculdubio væ. Væ, væ illis qui de trahunt servis Dei, quia detractio eorum ad eum pertinet, cujus ministerium agunt, et vice funguntur. Oramus autem, ostium circumstantiæ (qui neminem perire aut labiis suis pollui volumus) eorum moribus imponi, et verbum minime nocivum con

INCIPIUNT DECRETA CALIXTI PAPE

De jejunio quatuor temporum, et reliquis causis.

(Anno Domini 217, tempore Severi imperatoris.)

CALIXTUS archiepiscopus Ecclesiæ catholicæ urbis C et jejunium septimi, et jejunium decimi erit domui Romæ BENEDICTO, fratri et coepiscopo, salutem in Domino.

Fraternitatis anrore constringimur, et apostolico moderamine cogimur, ut consultis fratrum prout Dominus dederit, respondeamus, eosque apostolicæ sedis auctoritate instruamus. Jejunium quod ter in anno apud nos celebrare didicistis, convenientius nunc per quatuor tempora fieri decernimus, ut sicut annus per quatuor volvitur tempora, sic et nos quaternum solemne agamus jejunium, per anni quatuor tempora, et sicut replemur frumento, vino et oleo ad alenda corpora, sic repleamur jejunio ad alendas animas, juxta prophetæ Z chariæ vocem, qui ait: Factum est verbum Domini ad me dicens: Hæc dicit Dominus exercituum. Sicut cogitavi ut affligerem vos cum ad iracundiam provocassent me patres vestri, et non sum misertus, sic conversus cogitavi in diebus istis ut benefaciam Jerusalem et domui Juda. Nolite timere, hæc sunt verba quæ facietis. Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris, et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris, et juramentum mendax ne diligatis. Omnia enim hæc sunt quæ odivi, dixit Dominus exercituum. Et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens: Hæc dicit Dominus exercitum Jejunium quarti, et jejunium quinti, PATROL. CXXX.

D

Judæ in gaudium et lætitiam, et in solemnitates præclaras; veritatem tantum et pacem diligite, dixit Dominus exercituum. In hoc ergo omnes nos unanimes oportet esse, ut secundum apostolicam doctrinam idipsum dicamus omnes, et non sint in nobis schismata. Simus autem perfecti in eodem sensu, et in eadem scientia, in cujus operis devotione gratulamur dilectionem tuam esse consortem. Non decet enim a capite membra dissidere, sed juxta sacræ Scripturæ testimonium omnia membra caput sequantur. Nulli vero dubium est, quod apostolica Ecclesia mater sit omnium Ecclesiarum a cujus vos regulis nullatenus convenit deviare. Et sicut Filius venit facere voluntatem Patris, sic et vos voluntatem vestræ impleatis matris, quæ est Ecclesia, cujus caput, ut prædictum est, Romana existit Ecclesia. Quidquid ergo sine discretione justitiæ contra hujus disciplinam actum fuerit, ratum haberi ratio nulla permittit.

Criminationes vero contra doctorem nemo suscipiat, quia non oportet filios reprehendere patres," nec servos dominos lacerare. Filii ergo sunt doctorum omnes quos instruunt. Et sicut filii patres carnales, sic et hi patres debent diligere spirituales. Non enim bene vivit, qui non recte credit, aut patres reprehendit, vel detrahit suos; doctores ergo qui et patres vocantur magis portandi quam reprehendendi sunt, nisi in recta fide erraverint. Nullus 5

ergo doctorem per scripta accuset, nec nisi fideli et legitimo qui etiam irreprehensibilem vitam ac conversationem ducat accusatori, respondeat, quia indignum est ut doctor stulto et indocto atque reprehensibiliter viventi respondeat juxta stultitiam suam, dicente Scriptura: Non respondeas stulto juxta stultitiam suam (Prov. xxvi, 4); › non bene vivit qui non recte credit. Nihil mali vult qui fidelis est. Si quis fidelis est, videat ne falsa loquatur, aut cuiquam insidias ponat. Fidelis homo semper fideliter agit, 30 et infidelis callide insidiatur, atque fideles et pie ac juste viventes perdere nititur, quia similis similem sibi quærit. Infidelis homo mortuus est in corpore vivente. Et contra sermones fidelis hominis vitam custodiunt auditorum. Doctorem enim catholi

cum, et præcipue domini sacerdotem, sicut nullo errore implicari, ita nulla oportet machinatione, aut cupiditate violari, dicente quippe Scriptura sancta : Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate a avertere (Eccli. xv, 30); multis hujus mundi illecebris, multis vanitatibus resistendum est ut veræ continentiæ obtineatur integritas. Cujus prima est labes superbia, initium transgressionis, et origo peccati, quoniam mens sponte avida nec abstinere novit nec pietati adhibere consensus. Nullus bonorum inimicum habet nisi malum. Qui ideo esse permittitur, ut aut corrigatur, aut per ipsum bonus exerceatur. Quidquid ergo irreprehensibile est catho

A lica defendit Ecclesia. Nulli imperatori vel cuiquam pietatem custodienti, licet aliquid contra mandata divina præsumere. Injustum ergo judicium, et diffinitio injusta regio metu aut jussu, aut cujuscunque episcopi aut potentis a judicibus ordinata vel acta non valeat, homini religioso parum esse debet inimicitias aliorum non exercere, vel non augere male loquendo, nisi etiam eas exstinguere bene loquendo studuerit. Melior est in malis factis humilis confessio quam in bonis superba gloriatio. Omnes vero qui amant vitam beatam, malunt eam tranquillitatis suæ et justitiæ statu currere quam nostrorum peccatorum pœnis ultricibus interpolari. Memor enim sum me sub illius nomine Ecclesiæ præsidere, cujus a Domino Jesu Christo est glorificata confessio, et cujus fides omnes semper destruit errores. Et intelligo aliter mibi non licere quam ut omnes conatus meos ei causæ in qua universalis Ecclesiæ salus infestatur, impendam. Spero autem adfuturam misericordiam Dei quod cooperante ejus clementia omnis pestifer morbus ipso pellente auferatur. Et quidquid ipso inspirante atque auxiliante poterit salubriter fieri, cum tuæ fidei et devotionis laude peragatur, quoniam res omnes aliter tutæ esse non possunt, nisi quæ ad divini muneris famulatum pertinent, sacerdotalis defendat auctoritas. Data x1 Kalen. Decembris, Antonio et Alexandro consulibus.

B

EPISTOLA PAPE CALIXTI AD OMNES GALLIE EPISCOPOS
De conspirationibus et reliquis causis illicitis ne fiant.

Dilectissimis fratribus per Gallias constitutis, universis episcopis CALIXTUS.

Plurimorum relatu comperimus, dilectionem vestram fervore Spiritus sancti ita Ecclesiæ gubernacula firmiter contra impetus tenere et regere, ut naufragia aut naufragiorum detrimenta Deo auctore non sentiat. Talibus igitur gloriantes indiciis, rogamus ne in illis partibus contra statuta apostolica quidquam fieri sinatis; sed nostra fulti auctoritate nociva compescite, illicita prohibete. Conspirationum vero crimina vestris in partibus vigere audivimus, et plebes contra episcopos suos conspirare nobis mandatum est. Cujus criminis astutia non solum inter Christianos abominabilis est, sed etiam inter ethnicos, et ab exteris legibus prohibita. Et idcirco hujus criminis reos non solum ecclesiasticæ, sed etiam sæculi damnant leges, et non solum conspirantes, sed

C

existunt jussionibus, severioribus corrigantur vindictis, quatenus cæteri timorem habeant talia committere, et Deus gaudeat fraternitate ac concordia, et cuncti sumant severitatis atque bonitatis exemplum. Nam, si, quod absit, ecclesiasticam sollicitudinem vigoremque negligimus, perdit desidia disciplinam, et animabus fidelium profecto nocebitur. Hi vero in nullius accusationem sunt recipiendi, nec eorum vel anathematizatorum vox ulli nocere vel accusare potest.

Excommunicatos quoque a sacerdotibus nullus recipiat ante utriusque partis justam examinationem, nec cum eis in oratione, aut cibo, aut potu, aut osculo communicet, ncc ave eis dicat. Quia quicunque in his vel in aliis prohibitis scienter excommunicatis communicaverit, juxta apostolorum instiD tutionem et ipse simili excommunicationi subjacebit. Ab his ergo clerici et laici se abstineant qui eadem pati noluerint. Infidelibus quoque nolite con

etiam consentientes eis. Antecessores vero nostri cum plurima turba episcoporum, quicunque eorum in sacerdotali honore sunt positi, aut existunt clerici, jungi, nec cum eis ullam participationem habere. Tahonore quo utuntur cadere præceperunt. Cæteros vero communione privari, et ab Ecclesia extorres fieri jusserunt, omnesque simul utriusque ordinis viros infames esse censuerunt, et non solum facientes, sed et eis consentientes. Justum est enim, ut qui divina contemnunt mandata, et inobedientes patrum

lia vero agentes non fideles, sed infideles judicantur, unde ait Apostolus: « Quæ pars fideli cum infideli, (II Cor. vi, 15), › aut quæ participatio justitiæ cum iniquitate. Nemo quoque alterius terminos usurpel, nec alterius parochianum judicare, aut excommunicare præsumpserit, quia talis judicatio, aut exco.u

« PoprzedniaDalej »