Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

dicium, qui ipfi populi moribus pracesfent, unde facile eveniret, ut populari aurae obnoxia esfet Cenfura..

[ocr errors]

Prouti autem rationes populo reddere debuerunt Cenfores, fic in femet invicem animadvertere, alterque ab altero notari potuisfe videtur. Apud Livium certe Claudius Nero et M., Livius Salinator Cenfores fe invicem equis privas→ fe et aerarios fecisfe memorantur (1).

(1) L. 29. C. 37.

CA

CAPUT SECUNDUM.

DE CENSORUM IN REPUBLICA ROMANA AUCTORITATE ET EXISTIMATIONE.

Cum

um jam pro viribus Cenforum in Repu blica Romana defcripfimus munera, ad ipfum nunc, de quo disputare conftituimus, disfertationis progredimur argumentum, proximumque

est, ut uberius, quam , quam Cenfores habuerint, et auctoritatem proponamus et existimationem, Quandoquidem vero de nulla facile re probabiliter disferi potest, nifi quod qualeque fit illud, de quo agitur, prius et declaretur et percipiatur, requiri hoc loco putamus, ut, antequam Cenforum memoremus auctoritatem et existimationem, primum, quae fit auctoritas, quae exis→ timatio, et quo nomine a fe invicem distinguantur, adumbremus.

Auctoritatem igitur hoc loco volumus eam,

quam a munerum amplitudine mutuantur magistratus. Ita enim, qui posfunt jubere, vetare, dicuntur habere auctoritatem, quae eo major esfe folet, quo amplior est haec jubendi vetandique potestas. Existimatio vero univerfe aliorum hominum notat de nostris moribus opinionem, atque fere femper in bonam fumitur partem. Quodfi hanc homines existimationem verbis declarant laus, fin rebus, honos dicitur. Hoc fenfu alios laude et honore complectimur, fi magnifice de illorum virtutibus existimantes, magni illos facimus, obfervamus, veneramur. Istiusmodi existimatione esfe etiam intelliguntur magistratus, quos cives colunt, diligunt, in oculis ferunt. Atque inde gravisfimum percipitur, quod inter utramque vocem intercedit, discrimen. Nam uti auctoritas, qua valent magistratus, in ipforum munere, fic eorum existimatio in civium pofita est opinione,

Cum autem munerum amplitudini, ut reliqui magistratus, fic et Cenfores fuam potisfimum debuerint auctoritatem, is maxime in disputando probandus videtur ordo, ut, quemadmodum fupra a levioribus fere ad graviora eorum munia progresfi fumus, fic hoc loco, munerum habita ratione, quam a fingulis mutuarentur, exponamus auctoritatem; existimationem vero, cum codem disputationis curfu difficilius contineri posfe videatur, feparatim tradamus.

De

S. I.

De Auctoritate Cenforum.

Ex vectigalium, quam habebant Cenfores, administratione haud peculiarem fibi comparasfe videntur auctoritatem. Licet enim nova fubinde vectigalia Senatui ftatuenda proponerent (1), jus tamen eorum conftituendorum procul dubio penes Senatum fuit. Ipfi tantummodo ea elocabant, atque eatenus quaedam illorum erat auctoritas, quatenus Cenforiis fuis legibus multa, quae huc fpectabant, ftatuere poterant, cujus rei in eo est exemplum, quod edicto fubinde eos fummovebant, quibus locare nolebant (2). Quin fi ipfum vectigalium conftituendorum jus Cenfores habuisfent, haud tamen eam exinde comparare potuisfent auctoritatem, quae non aliis competeret magistratibus.

Majorem longe auctoritatem nanciscebantur ex locorum publicorum privatorumque cura. Sic enim poterant aedificia aliaque opera facienda reficiendaque locare. Poterant item magnam in cives vim exercere, cum aquis publicis, quas canalibus in ufum fuum derivaverant, ipfis

(1) Vid. p. 6. not. 2. (2) Liv. L. 39. C. 44.

adi

adimendis, tum aedificiis eorum, fi paululum in publicum prominerent, demoliendis, in quibus omnibus quum liberrima eorum esfet potestas, non una omnium fuit hac in caufa agendi ratio, fed alius alio majorem exercuit auctoritatem. Huc autem omnium maxime pertinet templorum, quae locis publicis continebantur, cura. Nam, licet Cenforum auctoritas exinde non majus, quam ex aliis publicis locis, ceperit incrementum, peculiarem tamen, nec aliis magistratibus propriam eorum reddidit rationem, omninoque effecit, ut non tantum civile, ice facrum quodammodo et facerdotale eorum esfet

munus.

Haec autem auctoritas maximopere augebatur Cenfu. Cum enim apud eos cives posfesfiones profiteri deberent, primum quidem eorum, qui vel in aestimatione mala fide egerant, vel fe cenferi neglexerant, bona publicabant (1): tum vero ea bonorum aestimatione poterant, quae vellent, comprehendere, eaque ipfa pro lubitu aestimare. Sic M. Porcius Cato et L. Valerius Flaccus Cenfores ornamenta, vestes muliebres, vehicula, utenfilia, quae pluris quam quindecim millium aeris erant, cenfu comprehendi jusfeMancipia autem, quae decem millibus

runt.

aeris

(1) Vid. p. 9.

« PoprzedniaDalej »