Obrazy na stronie
PDF
ePub

suorum principi factam: Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. 1)

Hoc igitur veritatis et fidei non deficientis charisma Petro ejusque in hac Cathedra successoribus divinitus collatum est, ut excelso suo munere in omnium salutem fungerentur, ut universus Christi grex per eos ab erroris venenosa esca aversus, coelestis doctrinae pabulo nutriretur, ut sublata schismatis occasione Ecclesia tota una conservaretur atque suo fundamento innixa firma adversus inferi portas consisteret.

Atvero cum hac ipsa aetate, qua salutifera Apostolici muneris efficacia vel maxime requiritur, non pauci inveniantur, qui illius auctoritati obtrectant; necessarium omnino esse censemus, praerogativam, quam unigenitus Dei Filius cum summo pastorali officio conjungere dignatus est, solemniter

asserere.

Itaque Nos traditioni a fidei Christianae exordio perceptae fideliter inhaerendo ad Dei Salvatoris nostri gloriam, religionis Catholicae exaltationem et Christianorum populorum salutem, sacro approbante Concilio, docemus et divinitus revelatum dogma esse definimus: Romanum Pontificem, cum ex Cathedra loquitur, id est, cum omnium Christianorum Pastoris et Doctoris munere fungens, pro suprema sua Apostolica auctoritate doctrinam de fide vel moribus ab universa Ecclesia tenendam definit, per assistentiam divinam, ipsi in beato Petro promissam, ea infallibilitate pollere, qua divinus Redemptor Ecclesiam suam in definienda doctrina de fide vel moribus instructam esse voluit; ideoque ejusmodi Romani Pontificis definitiones ex sese, non autem ex consensu Ecclesiae irreformabiles esse.

Si quis autem huic Nostrae definitioni contradicere, quod Deus avertat, praesumpserit; anathema sit.

1) Luc. XXII. 32.

SECTIO SECUNDA.

CONSTITUTIONUM DOGMATICARUM

SCHEMATA.

1. SCHEMA CONSTITUTIONIS DOGMATICAE DE DOCTRINA CATHOLICA.1)

CAPUT I.

De ss. Trinitate.

Mysteriorum, quae fide illuminati profitemur, omnium supremum ipse Deus est, unus in essentia, trinus in personis : Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Haec beata Trinitas secundum sinceram catholicae fidei veritatem unus est Deus, propterea quod essentia seu substantia tribus personis communisre et numero una est. Pater enim ab aeterno Filium generat, non aliam suae aequalem essentiam emanatione producendo, sed ipsam suam simplicissimam essentiam communicando; pariterque Spiritus S. non multiplicatione essentiae, sed ejusdem essentiae singularis communicatione a Patre et Filio tamquam ab uno principio una spiratione aeterna procedit. Haec igitur una numero essentia seu natura veraciter est Pater, Filius et Spiritus S. tres simul personae et singillatim quaelibet earumdem: ita ut personae inter se realiter distinctae sint, natura autem seu essentia unum idemque sint. 2)

1) Hoc Schema a commissione Theologorum primum exaratum et concilii Patribus ad discutiendum propositum deinde ratione habita animadversionum, quae a pluribus Patribus in ejus discussione in aula Concilii factae erant, a deputatione pro rebus fidei reformatum est. Adno-tatio editoris.

2) Cf. Conc. Lat. V. Cap. Damnamus.

Et quoniam in Deo omnia unum sunt, ubi non obviat relationis oppositio, 1) una est voluntas et operatio, qua Trinitas sacrosancta cuncta extra se condidit, disponit et gubernat. Neque enim personae divinae extra se secundum originis relationes, quibus distinguuntur, sed secundum quod sunt unum et singulare principium, operantur.

CAPUT II.

De hominis creatione et natura.

De hominis vero natura et origine, divinis litteris edocta haec credit et praedicat S. Mater Ecclesia. Facturus Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam, ut praeesset universae terrae, corpori de limo terrae formato inspiravit spiraculum vitae, animam scilicet de nihilo productam, immaterialem, incorruptibilem, immortalem, intelligentia et libera voluntate praeditam. Quae anima rationalis corporis humani, etsi ab eo essentia differens, vere tamen, per se et essentialiter forma est, 2) ita ut cum eo constituat naturam humanam vere et realiter unam.

Primo autem homini Adae et Evae uxori, e costa ejus divinitus formatae, benedicens Deus ait: „Multiplicamini et replete terram;" 3) atque ita ex uno fecit omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae." 4) Quare etiam ,,vocavit Adam nomen uxoris suae Heva, eo quod mater esset cunctorum viventium;" 5) Adam vero ipse primus dicitur formatus a Deo pater orbis terrarum, 6) quippe a quo cuncti, qui incolunt terram, naturali generatione descendant carne de carne nascente, cui anima a Deo, in singulis de novo creata infunditur. Qua fidei sententia negata, dogma quoque de peccato ab uno primo genitore in omnes transfuso, et de redemtione omnium, per unum Mediatorem Jesum laeditur, contra Apostoli doctrinam: „Sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae." 7)

1) Conc. Florent. Decr. pro Jacob.

2) Cf. Conc. Vienn. Clementina. Conc. Lat. V. Apost. Regiminis. Litt. apost. Pii IX. d. d. 15. Jun. 1857.

9) Gen. I. 28.

4) Act. XVII. 26. 5) Gen. III. 20. *) Sap. X. 1. 7) Rom. V. 18.

CAPUT III.

De hominis elevatione et lapsu.

Verum in ipso generis humani primordio magnum insuper quoddam divinae pietatis arcanum fides christiana agnoscit. Homo ad imaginem Dei factus ipsa quidem natura sua ordinatur ad Deum cognoscendum, colendum, amandum, eo videlicet modo, qui insitae facultati congruit. Verumtamen summus rerum Conditor et Dominus, cujus potentia creatae naturae proprietatibus et legibus non circumscribitur, inexhausta bonitate humanum genus in primo parente super naturae conditionem ad statum quendam sublimem elevare voluit, in quo divinae ipsius consors efficeretur naturae (2. Petr. 1. 4.). Itaque praeter dona, quibus in propria natura perficeretur, Spiritum Sanctum ei infudit, ut, natura quidem servus, sanctitatis autem gratia filius, jam non solius naturae vigore, sed charitate desuper infusa, divina mandata et virtutis opera exequendo, aeternam haereditatem promereretur. Ad haec carnem spiritui gratia sua plene subjectam fecit, et mortis ipsius timorem a mortali removit. Mortalis quippe erat homo conditione corporis animalis, immortalis autem beneficio Conditoris. 1)

Hunc Deus in paradisi felicitate tanquam in umbra vitae collocavit, sic munerans libero arbitrio, ut tamen regeret imperio, terreret exilio.2) Posuit ante eum vitam et mortem, ut, siquidem vitam eligeret, de virtute in virtutem conscendens, ad regnum coeleste transferretur, Deum Deorum visurus, non ut facultate naturali videri potest, sed facie ad faciem sicuti est, et hac visione in ipsum transformatus divinae voluptatis torrente potaretur.

Haec illa est hominis elevatio, quam SS. Patrum vestigiis insistentes Doctores catholici recte supernaturalem vocaverunt, ut quae naturae creatae tum vires tum exigentiam transcendat, ideoque nec meritis nec naturali conditioni hominis debita, sed gratuitum sit divinae largitatis beneficium.

At vero homo Conditori et Patri suo ingratus mandatum ejus libere transgrediendo e statu, ad quem super naturae conditionem evectus erat, una cum propagine sua excidit, iram Dei et indignationem incurrens, sanctitatem et justitiam tam sibi quam nobis perdidit, et peccato inquinatus non mortem et poenas corporis tantum, sed etiam peccatum, quod mors est animae, in omne genus humanum transfudit. Quod quidem Adae peccatum propagatione, non imitatione in omnes ejus

1) S. Aug. Enchir. c. 25. 2) Ibid.

filios transfusum unumquemque in statu peccatoris constituit: quemadmodum Ecclesia constanter docuit, et S. Tridentina Synodus definivit, cujus decreta hoc approbante Concilio reno

vamus.

Ab omnibus tamen fidelibus firmiter credendum constanterque profitendum est, Dei Matrem B. V. Mariam in primo instanti suae conceptionis fuisse singulari omnipotentis Dei gratia et privilegio, intuitu meritorum Christi Salvatoris humani generis, ab omni originalis culpae labe praeservatam immunem, prout per Apost. Nostram Constitutionem, quae incipit Ineffahilis Deus, a Nobis declaratum et definitum est.

CAPUT IV.

De mysterio verbi incarnati.

At Deus generis nostri ruinam praevidens, secundum sacramentum voluntatis suae, lapsum hominem erigere et devicto daemone, cujus versutia perierat, de morte ad vitam revocare misericorditer ab aeterno decrevit. Quapropter ubi venit plenitudo temporis, misit Filium suum unigenitum, factum ex muliere, ut omnes, qui crederent in eum, de tenebrarum potestate ereptos in regnum hujus Filii dilectionis suae transferret.

Haec autem recta et sincera est verbi incarnati fides, ut credamus et confiteamur, D. N. Jesum Christum verum Deum et verum hominem esse, Deum ex substantia Patris ante saecula genitum, et hominem ex substantia matris in saeculo natum. Summus enim et sempiternus Dei Filius, qui se ad humani generis salutem inclinavit, nos quidem in suam gloriam transtulit, sed, quod erat, esse non destitit. 1) Quum enim in forma i. e. natura Dei esset Patri aequalis, nascendo ex Matre Virgine formam servi, i. e. naturam humanam ita sibi propriam fecit, ut per hanc homo fieret nobis consubstantialis. Atque ita in integra veri hominis perfectaque natura verus natus est Deus, totus in suis, totus in nostris. 2) Haec igitur est humanae naturae cum divina persona unio secundum hypostasin, a sacris Conciliis definita et ab universa semper Ecclesia credita et praedicata, ut non alius sit Deus Verbum et alius homo Jesus, sed una hypostasis seu persona et Deus per divinam et homo sit per humanam naturam assumtam.

Quare sicut in SS. Trinitate tres personae distinctae in una subsistunt natura, ita in Christo contra una divina persona

1) Cf. S. Leo M. serm. 7. de Nativ.

*) S. Leo M. Ep. ad Flav.

« PoprzedniaDalej »