Obrazy na stronie
PDF
ePub

cem et guerram de Christianis et Andalucia, si dictam insulam, scilicet, adquiretis et capietis ab instanti festo Sancli Michaelis septembris usque ad duos annos. Et si forte infra vel ultra dictum spacium anni nos dictam insulam adquiremus, donamus et concedimus eam vobis, illustri Infanti dompno Petro, quod teneatis eam sub ipsis conditionibus quibus habetis regnum Maioricarum et insulam Minoricarum; salvo. iure in omnibus dompni Nunonis Sancii, quod sibi penitus conservamus. Datum apud Ilerdam III. kal. octobris, anno Dni. millesimo CC. tricessimo primo. Signum † Jacobi Dei gratia Regis Aragon. etc. Testes huius rei sunt. Ato de Focibus, maiordomus Aragon. Rodericus de Lizana. Sancius de Orta. Blascus Maza. Rodericus Exeminis de Luzia.= Garcia de Orla. Pelegrinus de Bolas. Petrus Petri, Justitia Aragon. Sig+num Guillermi, scribæ qui mandato Dni. Regis pro Petro Sancii, notario suo hanc cartam scripsit loco, die et anno præfixis.

X.

Donatio Infantis Petri, filii Regis Portugaliæ, et Domini regni Maioricarum, domino Jacobo, Regi Aragonum de quibusdam castris regni Valentiæ, an. M.CCXLIV. (Vid. página 43.)

Noverint

Ex carta origin. in arch. eccl. Maioric.

overint universi quod nos Infans dompnus P., non vi, non metu, sed spontanea voluntate, multis beneficiis inducti a vobis Dno. Jacobo, Rege Aragonum impensis nobis, per nos itaque et nostros concedimus et donamus vobis et vestris in perpetuum post mortem nostram omnia iura quibuscumque modis, vocibus et iuribus nobis competant in regno Valentiæ; et specialiter castrum et villam de Sogorbio, castrum et villam Castilionis de Burriana, castrum et villam Mu rivéteris, et castrum et villam de Almenara, cum eorum exitibus et pertinenciis omnibus: quæ omnia contulistis nobis in concambium comitatus Urgelli et regni Maioricarum et insule Minoricarum. Et damus vobis et vestris quicquid habemus in Eviça, quibuscumque modis vel vocibus nobis competat

mus,

ita tamen quod medietatem iuris nostri quod habemus in Eviça libere et inmediate habeatis: alteram autem medietatem habeat Petrus de Alcala, et sui, et illi cui vel quibus dare, alienare vel relinquere voluerit; dum tamen idoneus vel idonei sint ad tale feudum habendum voce liberalitatis et donationis nostræ in feudum a vobis et vestris. Pro quo feudo ipse et sui teneantur vobis vestrisque tres milites tenere ad servicium vestrum in predicta insula secundum consuetudinem ipsius insulæ. In hac autem donatione nostra non intelligimus id quod habemus in castro et villa ipsius Eviçæ; cum id pro feudo Archiepiscopi et ecclesie Tarragon. teneasecundum quod in cartis inter nos et ipsos confectis plenius continetur. Hanc autem donationem ita volumus valere et vires habere, nec posse aliquatenus revocare, si nobis post obitum nostrum proles legitima non supersit. Si autem de legitimo coniugio nobis supererit, omnia predicta ad eam, cuiuscumque sexus fuerit, volumus pertinere, hac donatione penitus vacuata et in irritum revocata. Apponimus eliam huic donationi talem conditionem sive honus, quod vos Jacobus, Rex prædictus omnia debita nostra et iniurias manifestas, quæ probari polerint mortis nostræ tempore nos debere solvere et reficere, hiis quibus obligati fuerimus plenarie persolvatis ; et quod omnia stabilimenta et donationes nostras a nobis factas in aliquibus prædictorum sine præiudicio iuris et dominii vestri quibuscumque hominibus et militibus et specialiter nostris, sine aliqua violatione eis omni tempore observelis. Relinemus tamen nobis omnes res nostras mobiles, quascumque habemus et habuerimus tempore mortis nostræ, ad voluntates nostras per omnia faciendas. Volumus etiam quod fratres Templi tamdiu teneant et expletent partem nostram omnium prædictorum castrorum et villarum et terminorum eorundem, quæ habemus in prædielo regno, et iura nostra nobis ibidem competentia pacifice et potenter, donec omnes prædictæ conditiones fuerint per vos vel vestros integre et sine diminutione aliqua adimpletæ. Ita quod ea que perceperint de prædictis, convertantur in prædictis iniuriis et debitis et aliis complendis, quæ superius continentur secundum dispositionem et ordinationem manumissorum et illorum qui res nostras ordinaverint vel dispensaverint. Hanc autem donationem in sanitate nostra, pleno sensu et memoria a nobis factam, prædictis conditio

nibus et honeribus ut dictum est vim obtinentibus, volumus et promittimus et sacrosanctis Evangeliis tactis iuramus nullo tempore modo aliquo revocare, sed habere perpetuam firmitatem. Et nos Jacobus Rex Aragonum, videntes Jiberalitatem et gratiam, quam vos Infans dompnus P. nobis facilis in præsenti, promittimus bona fide et sine omni deceptione omnia quæ superius continentur generaliter et singulariter adimplere; et promillimus vos et familiam vestram, et res et iura vestra habita et habenda, tamquam manutenere et deffendere, et iuvare vos contra omnes quaslibet personas contra ius vobis iniuriam vel molestiam inferentes; et hanc defensionem el iuvamen intelligimus infra limites regnorum nostrorum et comitatus Barchinonæ et Urgelli et aliorum locorum de dominio nostro. Et ut predicta omnia et singula a nobis promissa compleantur et attendantur, prout superius est scriptum, tactis sacrosanelis Dei Evangeliis juramus. Datum Valencia quarto decimo kal. septemb. anno Christi Incarnationis M.CCXL. quarto. Signum † Jacobi Dei gratia Regis Aragonum, Maioricarum et Valencia, Comitis Barchinonæ et Urgelli et Domini Montispessulani.

Signum + Infantis dompni P. filii illustris Regis Portugalix. Huius rei testes sunt=V. Episcopus Oscen. Gombaldus de Entença. Fr. G. de Cardona, Magister Templi.-P. Cornelii, maiordomus Aragon.-P. Sancii, civis Ilerdæ et notarius Domini Regis.=G. Romei.-G. de Entença. Romeus de Duroforte. Eximinus de Focibus. Eximinus Petri Rept. = Berengarius de Posis. Sig+num Bernardi Lecchadie, publici notarii Valenciæ, qui mandato et rogatu prædictorum domini Regis, et Infantis dompni P. hec scripsit loco, die et anno præfixis.

Post hæc Jacobus Aragon. Rex prædicto Infanti D. Petro supra scripta castra in regno Valentiæ et alia memorala evacuanti promissit dare annuatim triginta novem millia solidorum regalium Valentiæ. Data carta prid. kal. julii anno 1254. Extabat in eccl. cathed, Maio ricen.

XL

Litteræ domina M. Reginæ ad Infantem Petrum, filium Sancii, Regis Portugaliæ ct Domini Maioricarum, ab an. MCCXXXI ad an. MCCLV. (Vid. pag. 45.)

Karissimo

Ex autogr. in arch. eccl. Maioric.

arissimo fratri suo Infanti dompno P: ac Domino regni Maioricarum domina M. Dei gratia Regina salutem tamquam ei quem multum diligo, et de quo multum confido. Vidi vestras litteras, et multum vobis gratificor quanta mihi dicere mandastis; et mitto vobis per Garssiam Petri reliquias quas mihi significastis, scilicet, lanceam longam (f. longineam) quæ vos defendat, et digitum Magdalenæ quod roget pro meo germano, quomodo rogavit pro suo; et ideo vobis mitto et mitto pedi vestro de pede Sancti Canuto, cum islo corallo quod fuit positus in sepulchro Domini et super multas alias reliquias, et dicunt quod reliquiæ istius Sancti numquam illas ponunt super aliquem dolorem, quod slatim non sanent. Et rogo pro Deo quod de vestro siatu et salute, et quomodo postea de vobis fuit et adubastis, quod me sems per certificelis per quemcumque videritis ad partes islavenire, sive per arlocas (sic) et peregrinos, et semper habeam vestrum mandatum per quemcumque sit. Præterea ad me venit unus miles et unus monachus de Domina Maria Roderici cum suo mandato, et mihi dixerunt quod multum eratis opus in Maiorigam et multa mihi dixerunt, quæ vobis significo per G. Petri. Data apud Baueias XV. die aprilis.

XII.

Testamentum domini Infantis Petri, Domini regni Maioricarum, et Regis Portugaliæ filii, an. MCCLV. (Vid. pág. 45.)

Quo

Ex carta origin. in arch. eccl. Maioric.

uoniam sapicntis est animam suam præponere rebus temporalibus, et sic vivens disponere bona sua, ne post mortem de bonis relictis naschatur iniuriarum occasio, et generetur odium inter consanguineos et parentes; idcirco in Christi nomine nos Infans dompnus Petrus, illustris quondam Regis Portugaliæ filius, et regni Maioricarum Dominus: s.... existentes in nostro pleno sensu, et memoria ac loquela integra facimus nostrum testamentum, in quo eligimus manumissores nostros, videlicet, dominum Raimundum Dei gratia MaJoricen. Episcopum, et Abbatem de Begali, ordinis Cisterciensis, Berengarium de Tornamira, et Aris Ivaynes, Petrum Nuniz, et magistrum Johanem Maioricen. Præpositum, magistrum Vincentium, fisicum nostrum, et Bernardum Dalmacii, quibus rogando precipimus, quod si nos mori contigerit in Maioricis, vel in Cathalonia, sive in toto regno Aragonie, vei in regno Valencia, ipsi recipiant et petant, dividant, distribuant, administrent et disponant omnia bona nostra mobilia et inmobilia, ac se movencia ubique, et faciant de ipsis prout hic inferius invenerint ordinatum, sine eorum dampno. In primis volumus et præcipimus quod de bonis nostris predicti manumissores nostri solvant omnia debita nostra, et iniurias nostras restituant et emendent, atque legata solvant inferius annonata. Et eligimus sepulturam nostram in ecclesia cathedrali Sedis Maioricen. Et instituimus in eadem ecclesia Sedis memoratæ duos sacerdotes qui continue et assidue perpetuo celebrent in eadem Sede ob remedium animæ nostræ et animarum parentum nostrorum, et eorum quibus iniuriati sumus. Instituimus etiam in eadem Sede duas lampades, quæ perpetuo ardeant die noctuque coram altare sancti Vincentii, quod volumus et precipimus quod in eadem Sede de novo construatur cum capella et ornatu suo de bonis

« PoprzedniaDalej »