Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

O

ORGANON

IULIO PACIO INTERPRETE.

CATEGORIAE.

Pag.

Gr Homony

Lomonyma dicuntur, quorum nomen solum est commune, ad illud vero nomen accommodata definitio est diversa, quemadmodum et homo, et quod pictum est, animal dicitur. horum namque nomen solum est commune; ad illud vero nomen accommodata definitio est diversa. si quis enim explicet quid sit utrumque eorum qua animal est, propriam utriusque definitionem tradet. synonyma autem dicuntur, quorum et nomen est commune, et ad illud nomen accommodata definitio est eadem, quemadmodum et homo et bos dicitur animal. horum enim utrumque communi no10 mine appellatur animal, ac definitio quoque est eadem. si quis enim tradat utriusque definitionem, quid est utrumque qua est animal, eandem tradet definitionem. denominata verò dicuntur, quaecunque ab aliquo, ita ut differant casu, nominis appellationem habent, ut a grammatica dicitur grammaticus et a fortitudine fortis.

2. Eorum quae dicuntur alia coniuncta efferuntur, alia sine coniunctione. coniuncta, ut homo currit, homo vincit; sine coniunctione, ut homo, bos, currit, vincit. eorum quae sunt, alia de subiecto aliquo dicuntur, sed in subiecto nullo sunt, ut homo de subiecto dicitur, nempe de aliquo homine, sed in subiecto nullo est. alia in subiecto aliquo sunt, de subiecto autem nullo dicuntur: (in subiecto esse dico, quod cum in aliquo non quasi pars sit, non potest esse sine eo in quo est) ut quaedam grammatica est in subiecto, id est in anima, sed de nullo subiecto dicitur: et hoc album est in subiecto, id est in corpore, (omnis enim color est in corpore) verum de nullo subiecto dicitur. quaedam et de subiecto & dicantur et in subiecto sunt: ut scientia est in subiecto, nimirum in anima, ac dicitur de subiecto, nempe de grammatica. nonnulla nec in subiecto sunt, nec de subiecto aliquo dicuntur: ut quidam homo, et quidamn equus. nam quaecunque sunt eiusmodi, ea neque in subiecto sunt, neque de subiecto aliquo dicuntur. Omnino autem individua et quae sunt unum numero, de nullo quidem subiecto dicuntur: in subiecto autem quaedam eorum esse, nihil prohibet. nam quaedam grammatica ex eorum est numero quae sunt in subiecto, verum de nullo subiecto dicitur.

10 3. Cum alterum alteri attribuitur tanquam subiecto, quotcunque de attributo dicuntur, totidem et de subiecto dicentur. ut homo cuidam homini attribuitur, animal autem homini: ergo etiam alicui homini animal attribuetur. nam quidam homo et homo est et animal. heterogeneorum, quorum alterum sub altero non collocatur diversae specie sunt etiam differentiae, ut animalis et scientiae. animalis enim differentiae sunt terrestre et bipes et volucre et aquatile, quarum nulla est differentia scientiae: non enim scientia a scientia differt eo quod bipes sit. subalternorum autem generum nihil prohibet easdem differentias esse. nam superiora inferioribus generibus attribuuntur. quare quotcunque attributi differentiae sunt, totidem etiam subiecti erunt.

4. Eorum quae sine omni coniunctione dicuntur, unumquod que ant substantiam significat aut quantum aut quale aut ad aliquid aut ubi aut quando aut situm esse aut habere aut agere aut pati. est antem substantia, ut typo dicam, velut homo, equus. quantum, ut quod est duorum vel trium cubitorum. quale, ut album, gramma2 ticum. ad aliquid, ut duplum, dimidium, maius. ubi, ut in foro,

in Lyceo. quando, ut heri, superiore anno. situm esse, ut iacet sedet. habere, ut calceatum esse, armatum esse. facere, ut secare urere. pati, ut secari, uri. singula autem quae dicta sunt ipsa per se accepta nec affirmant nec negant, sed eorum mutua coniunctione affirmatio vel negatio fit. omnis enim affirmatio vel negatio videtur aut vera aut falsa esse. eorum autem, quae sine omni coniunctione dicuntur, nihil est aut verum aut falsum, ut homo, 10 album, currit, vincit.

5. Substantia autem, quae maxime proprie et primum et maxime dicitur, ea est quae neque de subiecto aliquo dicitur neque in subiecto aliquo est, ut quidam homo et quidam equus. secundae autem substantiae dicuntur species in quibus speciebus insunt quae primum substantiae dicuntur, hae, inquam, species, et harum specierum genera, ut quidam homo est, tanquam in specie, in homine: genus vero speciei est animal. hae igitur secundae substantiae dicuntur, ut homo et animal. iam vero perspicuum ex dictis est, eorum quae de subiecto dicuntur, necesse esse et no- 20 men et definitionem attribui subiecto. ut homo de subiecto dicitur aliquo homine, attribuiturque alicui homini etiam nomen hominis: nam hominem alicui homini attribues. sed et definitio hominis alicui homini attribuetur: nam quidam homo et homo est et animal. quare et nomen et definitio attribuetur subiecto. eorum vero quae sunt in subiecto, pleraque sunt quorum neque nomen neque definitio attribuitur subiecto. quorundam autem nomen nihil prohibet aliquando attribui subiecto, definitionem vero 30 impossibile est. ut album, cum sit in subiecto, nempe in corpore, attribuitur subiecto, quia corpus album dicitur; definitio vero albi nunquam corpori attribuetur. cetera vero omnia vel de subiectis dicuntur primis substantiis, vel in subiectis eis sunt. quod quidem ex singulis praepositis perspicuum fiet. utputa animal homini attribuitur: ergo etiam alicui homini attribuetur. nam si nemini singulorum hominum, omnino nec homini attribuetur. rur- ¿ sus color est in corpore: est igitur etiam in aliquo corpore. nam si in nullo singulorum corporum est, omnino in corpore non est. itaque reliqua omnia vel de subiectis primis substantiis dicuntur, vel in eis subiectis insunt. ergo nisi primae substantiae sint, ceterarum rerum nulla esse potest. secundarum vero substantiarum species est magis substantia quam genus, quoniam est propius primam substantiam: si quis enim explicet quid sit prima substantia, apertius et magis proprie explicabit tradens speciem quam genus. 10 veluti quendam hominem explicans, planius explicabit tradens hominem quam animal: illud enim magis proprium est cuiusdam hominis, hoc vero communius. et quandam arborem explicans apertius et magis proprie explicabit tradens arborem quam plantam. praeterea primae substantiae quia ceteris omnibus rebus subiiciuntur, et cetera omnia his attribuuntur aut in eis insunt, propterea maxime substantiae dicuntur. sed quam rationem habent primae substantiae ad cetera omnia, eandem habet species ad genus: subiicitur namque species generi: nam genera speciebus at- 20 tribuuntur, species autem generibus vicissim non attribuuntur. quare ex his quoque fit ut species sit magis substantia quam genus. ipsarum autem specierum quaecunque non sunt genera, nulla est magis substantia quam altera. non magis enim proprie expli

A

cabit, in aliquo homine explicando, hominem tradens, quam in aliquo equo equum. pariterque in primis substantiis, nihil est magis substantia quam altera: nam aliquis homo non est magis substantia quam aliquis bos. merito igitur post primas substantias so30 lae inter alias res species et genera secundae substantiae dicuntur, quandoquidem ex his quae attribuuntur, haec sola declarant primam substantiam. nam si quis explicet quid sit aliquis homo, speciem quidem aut genus tradens proprie explicabit, et notiorem efficiet tradens hominem quam animal: ceterarum autem rerum quamcunque quis tradat, aliena erit expositio, veluti album esse, aut currere, aut eiusmodi aliud quodvis tradens. quamobrem merito haec sola inter cetera entia substantiae dicuntur. praeterea primae substantiae, quia aliis omnibus rebus subiiciuntur et reliqua omnia eis attribuuntur vel in eis insunt, propterea maxime 3 proprie substantiae dicuntur. quam autem rationem habent primae substantiae ad cetera omnia, eandem species et genera primarum substantiarum habent ad reliqua omnia: his enim reliqua omnia attribuuntur. nam quempiam hominem dices esse grammaticum: ergo et hominem et animal dices esse grammaticum. itidemque in aliis se res habet. commune autem est omni substantiae non esse in subiecto. nam prima substantia nec in subiecto est nec de subiecto aliquo dicitur. secundarum autem substantia10 rum sic etiam perspicuum est nullam esse in subiecto, quia homo de subiecto quidem dicitur quodam homine, sed in subiecto non est: homo nanque non est in quodam homine. itidemque animal de subiecto quidem dicitur quodam homine, sed animal non est in quodam homine. praeterea eorum quae in subiecto sunt, nomen quidem interdum subiecto attribui nihil prohibet, definitionem vero impossibile est. atqui secundarum substantiarum et definitio et nomen attribuitur subiecto: nam hominis definitionem 20 cuidam homini attribues, itemque animalis definitionem. quare substantia non est in eorum numero quae sunt in subiecto. hoc autem non est proprium substantiae. sed et differentia est in eorum numero quae non sunt in subiecto. nam terrestre et bipes de subiecto quidem dicitur, nempe de homine; verum in subiecto non est: non enim in homine est bipes nec terrestre. et definitio quoque differentiae attribuitur ei, de quo dicitur differentia. utputa si terrestre de homine dicitur, etiam definitio ipsius terrestris homini attribuetur: homo enim est terrestre. porro ne nos contur30 bent partes substantiarum, quasi sint in totis ut in subiectis, ne quando cogamur fateri eas non esse substantias, quia non ita dicebantur ea quae sunt in subiecto, ut partes, inesse in aliquo. inest autem substantiis et differentiis omnia synonymus ab eis dici. omnes enim attributiones ab eis sumtae aut individuis attribuuntur aut speciebus. a prima namque substantia nulla attributio est, quia de nullo subiecto dicitur. secundarum vero substantiarum species individuo attribuitur, genus et speciebus et individuis. itidemque differentiae et speciebus et individuis attribuuntur. ac definitionem quoque specierum et generum recipiunt primae substantiae, nec non generis definitionem species. nam quotcunque de attributo dicuntur, totidem etiam de subiecto dicentur. itidemque differentiarum definitionem recipiunt tam species quam individua. atqui synonyma erant quorum est et nomen commune et definitio eadem. quare omnia quae a substantiis et differentiis di10 cuntur, synonymos dicuntur. omnis vero substantia videtur hoc aliquid significare. in primis igitur substantiis indubitatum et verum est eas significare hoc aliquid, quia individuum et unum numero est quod significatur. sed in secundis substantiis, etsi ob figuram appellationis similiter videtur significare hoc aliquid, cum quis dixerit hominem aut animal, non tamen id verum est: quin potius quale quippiam significat, quia subiectum non est unum ut prima substantia, sed de multis homo et animal dicitur. nec vero simpliciter, ut album, significat quale quippiam. nam album nihil 20 aliud significat quam quale: genus autem et species qualitatem circa substantiam determinant, utpote quae significant qualis sit aliqua substantia. sed latius genere quam specie determinatio fit, quoniam dicens animal plura complectitur quam dicens hominem.. hoc quoque substantiis inest, nihil eis contrarium esse. quid enim

possit esse contrarium primae substantiae, ut cuidam homini et cuidam animali? siquidem nihil est his contrarium. item nihil est contrarium homini vel animali. hoc vero substantiae proprium non est, sed et in aliis multis reperitur, ut in quanto. nihil enim est contrarium bicubito vel tricubito, nihil decem, nihil aliis eius- 30 modi rebus. nisi quis multum pauco contrarium esse dicat, vel magnum parvo. sed definitorum quantorum nulli est quicquam contrarium. videtur autem substantia non recipere contentionem et remissionem. non dico substantiam substantia non esse magis et minus substantiam: iam enim dictum fuit hoc esse. sed dico substantiam quamque non dici magis vel minus id ipsum quod est. veluti si haec substantia est homo, non erit se ipse aut alius alio magis et minus homo. non est enim alius alio magis homo, ut al- 4 bum est aliud alio magis et minus album, et honestum est aliud alio magis et minus honestum. quinimo idem se ipso dicitur magis et minus tale, ut corpus cum sit album, magis album dicitur nunc quam prius, et cum sit calidum, magis et minus calidum dicitur. substantia vero nec magis substantia dicitur nec minus: namn nec homo magis in praesentia dicitur homo quam prius, nec aliud quicquam eorum quae sunt substantiae. quare substantia non potest recipere intentionem et remissionem. sed maxime proprium 10 substantiae videtur esse, cum unum et idem numero sit, contraria suscipere posse. cuiusmodi in aliis quae non sunt substantiae, nihil possit quis proferre, quod cum unum numero sit, contraria suscipere queat. ut color, qui est unus et idem numero, non est albus et niger. neque eadem actio et una numero est vitiosa et recta. itidemque in aliis dicendum est, quaecunque non sunt substantiae. substantia vero cum unum et idem numero sit, contraria suscipere potest, ut quidam homo, cum unus et idem sit, interdum albus interdum niger fit, necnon calidus ac frigidus et improbus 20 ac probus. in nulla autem alia re tale quippiam videtur. nisi forte quis obiiciat, orationem et opinionem inquiens posse contraria recipere, quoniam eadem oratio et vera et falsa videtur esse. veluti si vera est oratio aliquem sedere, cum is surrexerit, haec eadem oratio falsa erit. eadem est ratio opinionis: si quis enim vere putet aliquem sedere, cum is surrexerit, falso putabit, eandem habens de eodem opinionem. sed et si quis hoc admittat, tamen modo differunt. nam quae in substantiis sunt, ipsa mutata possunt 30 suscipere contraria. quod enim fit ex calido frigidum, mutatur, siquidem variatur; itein quod fit ex albo nigrum et quod ex vitioso honestum. itidemque aliorum unumquodque mutationem suscipiens recipere contraria potest. oratio vero et opinio omnino immota permanent: sed re mota contrarium in his fit. nam oratio permanet eadem, sedere quempiam: sed re mota, interdum vera ¿ interdum falsa fit. itidem se res habet et in opinione. quare hoc modo proprium erit substantiae, sui mutatione posse suscipere contraria, sed et si quis haec admittat, orationem inquam et opinionem suscipere posse contraria, id verum non est. nam oratio et opinio, non quia ipsa recipiant aliquid, contraria suscipere posse dicuntur, sed quia facta est affectio in alia re. eo enim quod res est vel non est, oratio vera vel falsa esse dicitur, non quod ipsa pos- 10 sit contraria suscipere. omnino namque oratio vel opinio a nullo movetur. quare suscipere contraria non possunt, cum nulla contraria affectio in ipsis fiat. substantia vero, eo quod in se contraria recipit, contraria recipere posse dicitur, quandoquidem recipit morbum et sanitatem, necnon alborem et nigrorem. cumque unumquodque eorum quae sunt eiusmodi ipsa suscipiat, contraria suscipere posse dicitur. quare proprium substantiae est, cum unum et idem numero sit, sui mutatione posse contraria suscipere. haec de substantia dicta sint.

[blocks in formation]

30 coniunguntur. et omnino haud possis in numero communem terminum partium accipere, sed semper secretae sunt. quare numerus est in iis quae sunt discreta. itidemque sermo. nam sermonem esse quantum, perspicuum est, quoniam eum metimur syllaba brevi et longa, sermonem inquam voce prolatum. nullo enim communi termino partes eius coniunguntur, quia nullus est communis terminus quo syllabae coniunguntur, sed per se quaeque secreta est. 5 at vero linea est continua, quia communem terminum sumere licet, quo partes eius coniunguntur, nempe punctum. et superficiei quoque communem terminum licet accipere lineam, quoniam plani partes commuffi quopiam termino coniunguntur. itidemque in corpore potes accipere communem terminum, lineam vel superficiem, qua corporis partes coniunguntur. eiusmodi est etiam tempus et locus: nam praesens tempus coniungitur cum praeterito et cum futuro. rursus locus in continuis est, quia locum aliquem 10 continent partes corporis, quae communi aliquo termino copulantur: igitur etiam loci partes, quas continent singulae corporis partes, eodem termino coniunguntur quo partes corporis. quare continuum est etiam locus, quia uno communi termino partes eius copulantur. praeterea alia ex partibus invicem positionem inter se habentibus constant, alia ex non habentibus positionem, ut lineae partes positionem inter se habent, quoniam unaquaeque sita est alicubi, ac potes explicare et ostendere ubi quaeque sita sit in O plano, et cum qua reliquarum partium coniungatur. itidem etiam plani partes habent positionem aliquam: similiter enim explicari potest ubi quaeque sita sit et quaenam connectantur inter se. eadem est ratio partium corporis et loci. sed in numero non potest aliquis ostendere partes eius habere positionem aliquam inter se, vel sitas esse alicubi, vel quae partes inter se coniungantur. nec partes temporis, quia nulla pars temporis permanet: quod autem non permanet, quomodo positionem aliquam habere potest? sed potius ordinem aliquem habere dixeris, eo quod temporis alia 30 pars est prior alia posterior. et in numero similiter res se habet, quia unum prius numeratur quam duo, et duo quam tria. atque ita ordinem quendam habere potest, positionem vero non utique accipies. eadem est sermonis ratio, quia nulla eius pars manet, sed quod dictum est, accipi amplius non potest. quare non potest esse positio partium eius, siquidem nulla permanet. alia igitur ex partibus positionem habentibus constant, alia ex non habentibus. positionem. atque haec sola quae dicta sunt, appellantur proprie & quanta, reliqua vero omnia ex accidente: nam ad haec respicientes etiam alia vocamus quanta, veluti multum album dicitur, quia superficies magna est, et actio longa et motus multus, quia temporis multum est. non enim per se unumquodque horum quantum dicitur. veluti si quis explicet quanta sit actio, tempore definiet, annuam dicens, aut alio simili modo explicans. et quantum sit album, explicans, superficie definiet, quia quanta est superficies, tantum etiam album esse dicet. quare sola proprie quanta per se ap10 pellantur, quae dicta sunt: ceterarum rerum nulla per se, sed ex accidente. praeterea quanto nihil est contrarium: etenim in quantis definitis perspicuum est nihil esse contrarium, ut bicubito vel tricubito vel superficiei vel eiusmodi alii. nihil enim est eis contrarium. nisi forte multum pauco dicat aliquis esse contrarium, vel magnum parvo. at horum nullum est quantum, sed potius ad aliquid. nihil enim per se magnum dicitur vel parvum, sed eo quod ad alterum refertur, ut mons parvus dicitur, milium magnum, quo20 niam iis quae sunt eiusdem generis hoc est maius, ille minor. ergo ad alterum fit relatio, quia si per se parvum aut magnum diceretur, nunquam mons parvus diceretur et milium magnum. rursus in vico multos homines esse dicimus, Athenis paucos, cum multo plures illis sint; et in aedibus multos, in theatro paucos, cum multo plures illis sint. praeterea bicubitum et tricubitum et id genus alia significant quantum: magnum autem vel parvum non significat quantum, sed potius ad aliquid, quia in relatione ad alterum spectatur magnum et parvum. quocirca perspicuum est haec esse 30 in eorum numero quae sunt ad aliquid. praeterea sive quis ponat eiusmodi res esse quanta, sive non ponat, nihil est eis contrarium. quod enim per se accipi nequit, sed ad alterum refertur, quomodo

erit ei quippiam contrarium? praeterea si magnum et parvum sunt contraria, accidet ut idem simul contraria suscipiat, et eadem sibi ipsis sint contraria. accidit enim ut idem simul magnum et parvum sit, utpote cum aliquid relatum ad hoc sit parvum, idemque relatione ad aliud habita sit magnum. quare idem et magnum et parvum eodem tempore esse contingit, adeo ut simul contraria suscipiat. sed nihil videtur contraria simul suscipere, ut in sub- 6 stantia perspici potest, quae quidem videtur posse suscipere contraria. sed nemo simul aegrotat et bene valet; neque album et nigrum simul est, nec aliud quicquam simul contraria suscipit. eadem quoque sibi contraria esse accidit. nam si magnum est contrarium parvo, idemque simul est magnum et parvum, certe idem sibi ipsi contrarium fuerit. sed fieri nequit ut idem sibi ipsi contrarium sit. non est igitur magnum parvo contrarium, nec multum pauco. quare etiamsi non ad aliquid haec dicat aliquis esse, sed 10 quanta, tamen nihil contrarium habebunt. maxime vero quanti contrarietas videtur in loco esse. nam superiorem infero contrarium esse ponunt, locum qui ad medium est infra esse dicentes, propterea quod maxima est medii distantia a mundi extremitatibus. quinimo aliorum quoque contrariorum definitionem videntur ab his ducere, quandoquidem contraria definiunt, quae cum in eodem genere sint, plurimum a se invicem distant. non videtur autem quantum recipere contentionem et remissionem, ut bicubi- 20 tum: non est enim aliud alio magis bicubitum, nec in numero est aliqua contentio vel remissio, ut tria non magis quam quinque dicuntur quinque vel tria, nec quinque magis quam tria. neque tempus dicitur aliud alio magis tempus. et omnino in nulla dictarum specierum quanti dicitur magis et minus. quapropter quantum non recipit contentionem et remissionem. sed maxime proprium est quanti dici aequale et inaequale. dictorum enim quantorum unumquodque dicitur aequale et inaequale, ut corpus dicitur aequale et inaequale. numerus quoque et tempus aequale et inaequale dicitur. itidem aliorum quae dicta sunt, unumquodque 30 aequale et inaequale dicitur. cetera vero quae non sunt quanta, non utique videntur aequalia et inaequalia dici, ut dispositio aequalis et inaequalis non admodum dicitur, sed potius similis et dissimilis. item album aequale et inaequale non admodum dicitur, sed potius simile vel dissimile. quare maxime proprium fuerit quanti dici acquale et inaequale.

7. Ad aliquid ea dicuntur, quaecunque id quod sunt aliorum esse dicuntur, vel quocunque alio modo ad aliud referuntur. ut Meilor id quod est alterius dicitur: alicuius enim μeîov dicitur; et duplum id quod est alterius dicitur: cuiusdam enim duplum dicitur. itidemque se habent quaecunque sunt eiusmodi. sed et haec sunt in iis quae ad aliquid referuntur, ut habitus, dispositio, sensus, scientia, positio. haec enim omnia quae dicta sunt, id quod sunt aliorum esse dicuntur, vel quocunque alio modo ad alterum referuntur, nec aliud quicquam sunt. nam habitus dicitur alicuius esse habitus, et scientia alicuius scientia, et positio alicuius positio, itidemque cetera. sunt igitur ad aliquid, quaecunque id ipsum quod sunt aliorum esse dicuntur, vel quocunque alio modo ad aliud referuntur. ut mons magnus dicitur per relationem ad alterum, quia mons relatione ad aliquid facta dicitur magnus. et simile alicui simile dicitur. itidemque eiusmodi alia dicuntur ad aliquid. sed et 10 recubatio et status et sessio sunt positiones quaedam: positio vero est in iis quae sunt ad aliquid; recubare autem vel stare vel sedere non sunt ipsa quidem positiones, verum denominate a dictis positionibus dicuntur. inest autem contrarietas in his quae sunt ad aliquid, ut virtus vitio contrarium est, cum utrumque eorum sit ad aliquid, et scientia ignorantiae. non tamen in omnibus quae sunt ad aliquid, contrarietas inest: nihil enim est contrarium duplo nec triplo nec alii eiusmodi. videntur autem quae sunt ad aliquid, re- 20 cipere etiam contentionem ac remissionem. nam simile et dissimile dicitur magis et minus. aequale quoque et inaequale dicitur magis et minus, cum utrumque eorum sit ad aliquid: nam simile alicui simile dicitur, et inaequale alicui inaequale. sed non omnia quae sunt ad aliquid, recipiunt contentionem et remissionem, quia nec duplum dicitur magis et minus duplum, nec tale quippiam. om

« PoprzedniaDalej »