Obrazy na stronie
PDF
ePub

tum illud a Sancta Sede principium statuere: „rationem principem normam ac unicum medium esse, quo homo assequi possit supernaturalium veritatum cognitionem 1). Hinc est, quod vobis symbola definitionesque conciliorum atque pontificum brevi compendio collectas offeramus, ut fines a patribus statutos facilius noscatis, certa mente confidentes, vos eo magis in intellectu veritatis, quantum scilicet hujus vitae conditio sinit, profecturos, quo majori fidei pietate a magistra Ecclesia discere studueritis.

Non negamus, in seligendis documentis quandoque ambiguos nos haesisse, ne prolixi nimis essemus, neve quaedam negligeremus, quae vel ad integrum, quantum fieri poterat, doctrinae ecclesiasticae conspectum exhibendum, vel ut temporum necessitatibus consuleretur, conferre videbantur. Quo factum est, ut quaedam etiam admitterentur, quae definitivae auctoritatis non sunt (v. g. Concilium Carisiacense et Valentinum); nulla tamen, quae cordatus quisque et Ecclesiae addictus religiose non suscipiat, vel quae mundi catholici judicio momentum non habeant.

Sunt quidem multi, qui Sacrae Sedis dogmaticas constitutiones parvi pendant, eo obtentu, quod Summi

1) Gregorii XVI breve d. 26. Sept. 1835 adversus Hermesium.

Pontificis infallibilitas definita nondum fuerit. Qua de re longius agere, modo nostri instituti non est: id tantum animadvertimus, supremum tamen Romani Pontificis in universa Ecclesia magisterium a conciliis duobus oecumenicis, Lugdunensi II et Florentino, fuisse definitum, et ipsos Gallicanos ejusmodi praerogativam plane agnoscere 1), atque obedientiam etiam internam constitutionibus Pontificis dogmaticis, saltem provisorie, deberi, incunctanter admittere. Animadvertimus praeterea, nullam esse Romanorum Pontificum definitionem, quae ab Ecclesia universali vel expresse vel tacite suscepta non fuerit, adeoque liberum omnino non esse, quovis quaesito colore ea vel oppugnare vel etiam negligere 2).

Neque inde minor constitutionis cujuscunque est auctoritas, quod propositiones quaedam in globo, ut dicunt, ea prohibeantur. Nam nihilosecius omnes damnantur et singulae, neque censuras evaderet, qui vel unam ex iis quocunque modo sustineret 3).

Id etiam probe teneatis, propositionem, quae pro vera, vi definitionis habenda est, illam praecise

1) Cf. hac de re Petrum Ballerinium, de vi ac ratione primatus c. 14.

2) Cf. propositionem 12 Pistoriensem.

3) Cf. Martini V interrogationem 11 de erroribus Wicleff et Huss.

esse, quae damnatae contradictoria est, v. g. rejicitur propositio 5. Jansenii: „Semipelagianum est dicere, Christum pro omnibus omnino hominibus mortuum esse quae propositio intellecta eo sensu, ut Christus pro salute duntaxat praedestinatorum mortuus sit, dicitur impia. Qua ex damnatione non sequitur, nisi non esse Semipelagianum dicere, Christum pro omnibus mortum esse et Christum non pro solis praedestinatis, proinde saltem pro quibusdam aliis mortuum esse: non quod verum non sit, Christum pro omnibus omnino crucifixum, sed vi damnationis aliud definitioni non subjacet, nisi quod damnatae praecise contradicit.

Multae etiam sunt propositiones, quae, si ad verba sola respicias, sensum sanum admittant, in sensu tamen auctoris, in quo damnantur perversae sunt atque rejiciendae. Qui sensus igitur vel ex dogmatum historia vel ex systematis damnati nexu desumendus erit.

Expositiones canonum v. g. capitula Tridentini, parentheses, rationes additae ut plurimum non cadunt sub definitionem, maximae tamen sunt auctoritatis.

Denique hae sunt notae theologicae, quibus configi solent auctorum propositiones:

1) Haeretica, quac dogmati fidei opponitur, est illa quae veritati ab Ecclesia expresse definitae, vel quae tam aperte et notorie ab ecclesia docctur, ut nulla id tergiversatione negari possit, directe et immediate adversatur. Sunt etiam de fide propositiones (adeoque eorum negatio haeretica) quae conclusiones sunt ex duabus de fide, vel in ejusmodi propositionibus ut pars, correlatum etc. continentur.

2) Erronea est propositio, quae veritati opponitur, quae, licet non sit in se formaliter et inmediate revelata, tamen ex uno fidei placito et altero naturaliter certo evidenter eruitur, adeoque mediate revelata est.

3) et 4) His proximo gradu accedit propositio haeresi vel errori proxima.

5) Temeraria est quae vel contra communem theologorum doctrinam, vel sine ulla ratione profertur. Hanc denique sequitur

6) falsa.

Aliae notae, quae qualitatem magis quam gradum certitudinis attingunt sunt istae: impia, blasphema, schismatica, scandalosa, piarum aurium offensiva etc.

Si quid praeterea uberioris expositionis in singulas propositiones desideratis, habetis Dominici Viva librum: Damnatae theses ad theologicam trutinam

revocatae, Stephani Dechamps opus de haeresi Janseniana (contra 5 Jansenii propositiones) et Jacobi Lafontaine Constitutio Unigenitus theologice propugnata.

Haec igitur meditare, o homo Dei, in his esto; formam habe sanorum verborum. Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui; devita profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae. Depositum custodi, fidem serva, ut detur tibi corona justitiae.

« PoprzedniaDalej »