Obrazy na stronie
PDF
ePub

κρῖναι ζῶντας καὶ νεκρούς· οὗ τῆς βασίλειας͵ οὐκ ἔσται τέλος. Καὶ εἰς τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον, το κύριον, τὸ ζωοποιὸν, τὸ ἐκ τοῦ πατρὸς 1) ἐκπορευόμενον, τὸ σὺν πατρὶ καὶ υἱῷ συμπροσκυνούμενον, καὶ συν δοξαζόμενον, το λαλῆσαν διὰ τῶν προφητῶν. Εἰς μίαν ἁγίαν, καὶ ἀποστολικὴν καθολικὴν ἐκκλησίαν. Ομολογοῦμεν ἓν βάπτισμα εἰς ἄφεσιν ἁμαρτιῶν. Προσδοκώμεν ἀνάστασιν νεκρῶν, καὶ ζωὴν τοῦ μέλλοντος αἰῶνος. ̓Αμήν

1) Additamentum "Filioque in Hispania primum factum est, ut ex conciliis Galiciae 447, Toletano III, 589, Toletano IV, 633, Toletano VIII, XII, XIII, XV, patet. Hinc in Galliam deinde in Germaniam mos iste transiit, ut patet ex liturgia Gallicana Monei, saeculi V ineuntis, synodo Forojuliensi 791, Francofurtensi 794, Aquisgranensi 809, quae a Leone III petiit, ut ab Ecclesia Romana reciperetur. Id tamen Leo, non quod dogma rejiceret, sed quod aliquid traditae formae addere religioni duceret, recusavit. Postmodum vero, cum S. Henricus a Benedicto VIII, ut symbolum Romae inter missarum solemnia decanteretur, impetravit, et additamentum receptum est. Quod denique in synodis oecumenicis, Lugdunensi II et Florengina, a Latinis simul et Graecis admissum est.

VIII. Conciliorum Hipponensis et Carthaginensis III a. 397 canon de Scripturis sacris.

Can. 47 vel 36. Item placuit ut praeter scripturas canonicas nihil in ecclesia legatur sub nomine divinarum scripturarum. Sunt autem canonicae scripturae, Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, Jesus Nave, Judicum, Ruth, Regum libri quatuor, Paralipomenon libri duo, Job unus, Psalterium Davidicum, Salomonis libri quinque, libri duodecim Prophetarum, Esaias, Hieremias, Ezechiel, Daniel, Tobias, Judith, Esther, Esdrae libri duo, Machabeorum libri duo. Novi autem Testamenti viginti septem: Evangeliorum libri quatuor, Actuum Apostolorum liber unus, Pauli Epistolae tredecim, ejusdem ad

Hebraeos una, Petri apostoli duae, Joannis apostoli tres, Judae apostoli una, et Jacobi una, Apocalypsis Joannis liber unus, qui sunt viginti septem. Hoc etiam fratri et consacerdoti nostro Bonifacio, vel aliis earum partium episcopis, pro confirmando isto canone innotescat, quia a patribus ista accepimus in ecclesia legenda. Liceat etiam legi passiones matryrum, cum anniversarii dies eorum celebrantur.

IX. Concilii Carthaginensis IV a. 398 canones de ordinationibus.

Can. 2. Episcopus cum ordinatur, duo episcopi ponant et teneant Evangeliorum codicem super caput et cervicem ejus, et uno super eum fundente benedictionem reliqui omnes episcopi qui adsunt, manibus suis caput ejus tangant.

Can. 3. Presbyter cum ordinatur, episcopo eum benedicente, manum super caput ejus tenente, etiam omnes presbyteri qui praesentes sunt, manus suas juxta manum episcopi super caput illius teneant.

Can. 4. Diaconus cum ordinatur, solus episcopus qui eum benedicit, manum super caput illius ponat, quia non ad sacerdotium, sed ad ministerium consecratur.

Can. 5. Subdiaconus cum ordinatur, quia manus impositionem non accipit, patenam de episcopi manu accipiat vacuam, et calicem vacuum. De manu vero archidiaconi urceolum cum aqua et mantile, et manutergium.

Can. 6. Acolythus cum ordinatur, ab episcopo quidem doceatur qualiter in officio suo agere debeat. Sed ab archidiacono accipiat ceroferarium cum cereo, ut sciat se ad accendenda ecclesiae luminaria mancipari. Accipiat et urceolum vacuum, ad suggerendum vinum in eucharistiam sanguinis Christi.

Can. 7. Exorcista cum ordinatur, accipit de manu episcopi libellum in quo scripti sunt exorcismi, dicente sibi episcopo: Accipe et commenda memoriae, et habeto potestatem imponendi manus super energumenum sive baptizatum, sive catechumenum.

Can. 8. Lector cum ordinatur, faciat de illo verbum episcopus ad plebem, indicans ejus fidem et vitam, atque ingenium. Post haec spectante plebe tradat ei codicem de quo lecturus est, dicens ad eum: Accipe et esto lector verbi Dei, habiturus, si fideliter et utiliter impleveris officium, partem cum eis qui verbum Dei ministraverunt.

Can. 9. Ostiarius cum ordinatur, postquam ab archidiacono instructus fuerit qualiter in domo Dei debeat conversari, ad suggestionem archidiaconi tradat ei episcopus clavem ecclesiae de altario, dicens: sic age, quasi redditurus Deo rationem pro his rebus quae his clavibus recluduntur.

Can. 10. Psalmista, id est cantor potest absque scientia episcopi, sola jussione presbyteri officium suscipere cantandi, dicente sibi presbytero: Vide ut quod ore cantas, corde credas: et quod corde credis, operibus comprobes.

X. Innocentii I decreta quaedam.

A. Ex epistola 6 ad Exsuperium Tolosanum c. 7.

Qui vero libri recipiantur in canone brevis annexus ostendit. Haec sunt quae desiderata moneri voce voluisti: Moysi libri V, id est, Genesis, Exodi, Levitici, Numeri, Deuteronomii et Jesu Nave, Judicum I, Regnorum lib. IV, simul et Ruth, prophetarum libri XVI, Salomonis lib. V, Psalterium. Item historiarum, Job liber I, Tobi liber I, Esther I, Judith I, Macchabaeorum II, Esdrae II, Paralipomenon libri II. Item Novi Testamenti: Evangeliorum

libri IV, Pauli apostoli epistolae XIV, epistolae Joannis III, epistolae Petri II, epistola Judae, epistola Jacobi, Actus Apostolorum, Apocalypsis Joannis.

B. Ex epistola 25 ad Decentium Eugubinum c. 3.

De consignandis vero infantibus, manifestum est non ab alio quam ab episcopo fieri licere. Nam presbyteri licet sint sacerdotes pontificatus tamen apicem non habent. Haec autem pontificibus solis deberi ut vel consignent, vel Paracletum Spiritum tradant, non solum consuetudo ecclesiastica demonstrat, verum et illa lectio Actuum Apostolorum, quae asserit Petrum et Joannem esse directos, qui jam baptizatis traderent Spiritum Sanctum. Nam presbyteris seu extra episcopum, seu praesente episcopo, cum baptizant, chrismate baptizatos ungere licet: sed quod ab episcopo fuerit consecratum, non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis cum tradunt Spiritum Sanctum Paracletum. Verba vero dicere non possum, ne magis prodere videar quam ad consultationem respondere.

C. Ibidem c. 8.

Sane quoniam de hoc, sicut de caeteris consulere voluit dilectio tua, adjecit etiam filius meus Caelestinus diaconus in epistola sua esse a tua dilectione positum illud quod in beati Apostoli Jacobi epistola conscriptum est: Infirmatur quis in vobis, inducat presbyteros, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum, et suscitabit illum Dominus: et si in peccatis fuerit, remittentur ei. Quod non est dubium de fidelibus aegrotantibus accipi vel intelligi debere, qui sancto oleo chrismatis perungi possunt, quo ab episcopo confecto non solum sacerdotibus, sed omnibus uti Christianis licet in sua aut suorum necessitate inungendo. Caeterum

illud superfluum videmus adjectum, ut de episcopo ambigatur, quod presbyteris dictum est, quia episcopi occupationibus aliis impediti ad omnes languidos ire non possunt. Caeterum si episcopus aut potest, aut dignum ducit aliquem a se visitandum, et benedicere et tangere chrismate, sine cunctatione potest, cujus est ipsum chrisma conficere. Nam poenitentibus istud infundi non potest, quia genus est sacramenti. Nam quibus reliqua sacramenta negantur, quomodo unum genus putatur posse concedi?

D. Ex epistola 2 ad Victricium Rotomagensem c. 8.

Ut venientes a Novatianis vel Montensibus per manus tantum impositionem suscipiantur: quia quamvis ab haereticis, tamen in Christi nomine sunt baptizati.

E. Ex epistola 17 ad episcopos Macedoniae c. 5.

Ex canone Nicaeno baptizandos esse Paulianistas ad Ecclesiam venientes, non vero Novatianos: „Quod idcirco distinctum esse ipsis duabus haeresibus, ratione manifesta declarat, quia Paulianistae in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti minime baptizant et Novatiani iisdem nominibus tremendis venerandisque baptizant, nec apud istos de unitate potestatis divinae, hoc est, Patris et Filii et Spiritus Sancti quaestio aliquando mota est.“

XI. Canones Concilii Milevitani II contra Pelagianos, ab Innocentio I (ep. 30), et Concilii plenarii Carthaginensis a. 418, a Zosimo per Tractoriam illam celeberrimam, in totum orbem missam, probati.

Placuit omnibus episcopis qui fuerunt in hac sancta synodo, constituere haec quae in praesenti concilio definita sunt.

« PoprzedniaDalej »