Obrazy na stronie
PDF
ePub

est valor, ita et libri pretium non tantum a mole, A obstaret, etiamsi auctor hæreticus esset, Vitam ab eo sed et ab auctore æstimatur. descriptam sinceram esse? Facile cuique est apopayetv.

Quod si auctor quandoque latet, tunc investigare conabimur interpretem: qui si antiquus, si doctus, si probus, non magnopere de auctore laborabimus. Cur enim quod judiciosus interpres suo dignum stylo calamove judicavit, non vel ipsius fide recipiamus? Quia vero multi hic libri sunt, a diversis auctoribus conscripti, et de quibusdam perplexissima res est, de singulis libris inquiram singulis prolegomenis.

PROLEGOMENON III.
Quis primi libri auctor?

PROLEGOMENON IV.

Quis secundi libri auctor?

De hoc potissimum libro quæstio est. Hic enim ille est quem veteres plerique, dum Vitas Patrum citant, intelligunt. Quod colligere est tum ex divo Hieronymo, epist. ad Ctesiphontem adversus Palagian., ubi ait, Joannem in ipsius libri poni principio, quem hic primum reperies; tum ex Gennadio, de illustr. Eccle. Script., cap. 40, qui asserit librum, • qui attitulatur Vita Patrum, velut continentissimi

Dico primi libri auctores varii sunt: quidam certi, et eruditissimi viri (Evagrii) mentionem facere; » quidam dubii, quidam incerti.

Certi auctores, suarum singuli Vitarum, sunt : 1. B Divus Hieronymus, auctor Vitarum aliquot, ut Pauli primi eremitæ, Hilarionis anachoretæ, Malchi monachi captivi, Fabiola, Paulæ Marcella Romanarum viduarum. 2. Sanctus Athanasius episcopus Alexandrinus, auctor Vitæ sancti Antonii. 3. Paphnutius, auctor Vitæ sancti Onuphriii eremitæ. 4. Sanctus Ephrem Syrus, auctor Vitæ sancti Abrahæ eremitæ, et Mariæ ejus neptis. 5. Amphilochius Iconiensis episcopus, auctor Vitæ Divi Basilii Cæsarea Cappadociæ episcopi. 6. Antonius auctor Vitæ sancti Simeonis Stylite. 7. Leontius Neapolis Cypriorum insule episcopus, auctor Vitæ sancti Joannis Eleemosynarii patriarcha Alexandrini. 8. Joannes Damascenus auctor Vitæ sanctorum Barlaam et Josaphat. 9. Jacobus diaconus Edessenus, auctor Vitæ sanctæ Pelagiæ. 10. Sophronius, patriarcha Jerosolymitanus, auctor Vitæ sanctæ Mariæ Ægyptiaca.

[X] Dubius unus est Theophilus, auctor Vitæ Macarii Romani. Nam quod Baronius not. ad Martyrolog. Rom. 2 Januarii ait, Macarii Romani Vitam, quæ est in Vitis Patrum, scriptam per Theophilum, nescio an illi sit tribuenda. Habetur quidem nomen Theophili initio Vitæ Macarii, sed et nomina duorum sociorum adjunguntur, Sergii et Hygini. Et quod narratur, omnium narratur nomine, ut non proclive sit definire quis eorum trium hanc de Macario narrationem in scripta retulerit.

Imo Gratianus, in decreto 27, q. 2, cap. 26, Hieronymi nomine, Macarii e thalamo fugam citat, quod non aliunde quam ex hac Macarii Vita videtur hausisse.

Quod verò Hieronymi nomine citaverit, id errore communi factum, quo Vita Patrum omnes vulgo Hieronymo fuere tributæ ; cujus erroris occasionem et originem vide infra, prolegom. 4, § 8.

Incerti auctores sunt reliquarum Vitarum, quæ primo libro continentur.

Sed interpellat hic D. Constantinus Cajetanus, qui in Apologia sua pro Joanne Gersen, sanctæ Euphrosynæ Vitæ certum videtur velle assignare auctorem, et quidem hæreticum. Quod equidem unde hauserit nescio, certe nullius nomen prodit auctoris. Qui ubi proditus fuerit, examinabitur ejus conditio. Et quid

qui libri hujus cap. 27 occurrit.

Tam variæ pugnantesque de auctore hujus libri (nisi velimus a singulis diversos libros scriptos vel interpolatos) sententiæ sunt, ut operæ pretium sit eas in paragraphos partiri, ut singularum momenta appareant, et justa judicii trutina expendi possint. Auspicabor a Græcis.

§ I. Auctorem videri Timotheum episcopum Alexan

drinum.

[ocr errors]

[XII] Sozomenus, lib. vi, cap. 29 Hist. Eccl., cum de Apollone, qui in Thebaide vixerat, egisset, addit : Αλλ' οἴᾳ μὲν ἀγωγῇ ἐχρῆτο, καὶ ἡλίκων ἦν θείων καὶ παραδόξων πραγμάτων ποιητής, ἱστορεῖ Τιμόθεος ὁ τῶν ̓Αλεξανδρείων ἐκκλησίαν ἐπιτροπεύσας εὖ μάλα, αὐτοῦ καὶ πολλῶν ὧν ἐπεμνήσθην, καὶ ἄλλων δοκίμων μοναχῶν öv xai τοὺς βίους διεξελθών. « Sed quænam fuerit ejus disciplinæ ratio, et quanta quamque divina fecerit miraCcula, Timotheus Ecclesiæ Alexandrinæ antistes accurate narrat: qui non illius modo, sed aliorum etiam complurium, de quibus facta est a me mentio, Vitas litteris persecutus est. » Atqui capite præcedenti mentio facta monachorum Joannis, Or, Amon, Beni, Theonæ, Copri, Helle. Eliæ, Apellis, Isidori, Serapionis, Dioscori et Eulogii, quorum omnium Vitæ in hoc secundo Vitarum Patrum libro habentur.

Equidem, qui Timotheum libri hujus auctorem faceret, nondum legi; visum tamen mihi fuit id quod de eo habet Sozomenus in medium producere, ut doctiorum judicio perpendi possit. Mihi certe omnino vero simile fit plerasque libri hujus Vitas ex Timotheo adumbratas. Apollonis sane Vita, quam Timotheus dicitur paka, seu accurate scripsisse, hoc libro, cap. 7, accurate perscriptam habes Apollonii nomine. Exstat quidem eodem modo apud Palladium Lausiac. Hist. cap. 52, sed omnino alter ab altero habet, recentior forte a vetustiore; quanquam ætate potius suppares sunt.

§ II. Auctorem videri Palladium Galatam Helenopoleos episcopum.

Galenus Westcapellius, catech. 215, ubi refutat historiolam de Macario, qui dicitur e nuptiis fugisse, Palladium hujus libri auctorem videtur facere. Ait enim : « Ne in illo quidem fictitio libro, qui inscribitur, nescio qua grammatica, Vitas Patrum, quid

quam deprehendi; ubi Palladius, utrique Macario A præfatione ad lectorem: « Ex opere ipso agnosci familiariter notus, longe alia refert. »>

Equidem quod Palladius, vel quisquis libri hujus est auctor, utrique Macario familiariter notus fuerit, in hoc libro, seu Vitis Patrum non dicitur; sed in ipsa Palladii Lausiaca Historia profitetur Palladius, se Macario Alexandrino convixisse.

Sed ut Galenum errore liberem, non de Macario Ægyptio vel Alexandrino (ut Galenus videtur existimasse) narratur ea historiola, sed de Macario Romano, cujus Vitam primo libro hic reperies; habetur quoque ea de Macarii e thalamo fuga narratio in decreto 27, q. 2, cap. 26, Scripsit.

Quia tamen et in hoc libro, et in Lausiaca Historia, eadem fere [xIII] non tantum de utroque Macario, sed et de aliis plerisque omnibus habentur, non B inanis omnino suspicio est, vel auctorem hujus libri a Palladio, vel hunc ab illo, vel utrumque a tertio quopiam, ordine tantum mutato, quibusdam detractis vel additis, sua mutuatos.

Est quidem nonnulla in narratione diversitas, sed ea perparva. Nam in hoc libro cap. 1, quod de Joanne est, narrat auctor se cum septem fratribus Joannem accessisse; in Lausiaca autem Historia narrat auctor quod solus Joannem convenerit, et post fratribus suis sociis de eo indicaverit, qui deinde ad eum profecti sunt, ex quorum narrat ore quæ præter ea quam ipse viderat de Joanne refert. Prolegomeno 14, in interprete libri VIII.

Equidem in vetustissimo quodam libello manuscripto collegii nostri Brugensis, quo variæ sanctorum C Vitæ continentur, atque inter cæteras Abrahæ eremitæ, præmittitur ei Vitæ præfatio, Benedictus Deus, et cum hoc titulo: Incipit prologus Palladii viri do

ctissimi de Vitis Egyptiorum Patrum, quæ quidem præfatio hic huic secundo libro præfigitur. §III.Auctorem videri Heraclidem Bithyniæ episcopum.

Qui hoc diserte assereret, præter Gesnerum inveni neminem. Ita enim ille Bibliothecæ suæ tom. III, tit. VII, p. 1: « Heraclidis historia non alia puto quam de Vitis Patrum. »

Trithemius, Catal. Eccl. Script., asserit Heraclidem monachum de Vita et conversatione sanctorum Patrum scripsisse : « Heraclides, inquit, monachus, vir moribus sanctus, et divinarum Scripturarum erudi-D tione insignis, sanctorum Patrum anachoretarum, ac monachorum diligentissimus inquisitor et imitator, qui velut argumentosa apis de singulorum conversatione flores virtutum in alveolum pectoris sui conferens, mel spiritalis dulcedinis procreavit, scripsit inter alia ad ædificationem legentium opus insigne, de Vita et conversatione sanctorum Patrum in eremo, vel in cœnobiis degentium sub regula, cujus titulus est, Paradisus, librum 1. Claruit temporibus Gratiani imperatoris anno Domini 380. »>

Prodiit hic liber Parisiis, ex officina Bellovisiana apud Joannem Parvum, anno Domini 1504, cura Jacobi Fabri Stapulensis, qui hæc de eo habet in

potest quod Alexandrinus, quod Christi succensus amore, inter deserta et antra ferarum pauperiem secutus ; quod Bithyniæ (ipso quidem invito ac reclamante) totius populi suffragio in episcopum suffectus. » Vide plura de eo apud Petrum, in Catalogo SS., libro x1, cap. 87.

Baronius, annali 388 Heraclidis Paradisum eumdem facit cum Lausiaca Historia Palladii.Sane eadem utrobique reperias. [xiv] De utroque igitur idem esto judicium, quoad libri hujus auctorem.

Idem ante Baronium senserat Aloysius Lipomanus episcopus Veronensis, tomo III de Vitis sanctorum, qui editionem Heraclidis, nonnulla interpolatione adhibita (de qua vide prolegomeno 14, ubi agitur de interprete libri vin, cujus auctor est Palladius) Palladii nomine tomo illi III inseruit. Qui porro discutiendum sibi operæ pretium arbitratus est, unde factum sit ut ementito vero hujus libri auctore (ut ipse existimat) sub titulo Paradisi Heraclidis in lucem emerserit.

Idque primum, inquit, menti occurrit, Parisinum typographum istius commenti parentem exstitisse. Cum enim legisset is per divum Hieronymum in proœmio Dialogorum contra Pelagianos fuisse scriptum, « Palladium, servilis nequitiæ virum, Origenis hæresim instaurare, » divum quoque Epiphaniumin epistola ad Joannem episcopum Jerosolymitanum asserentem, Palladium Galatam, qui olim sibi fuerat charus, Origenis hæresim prædicare et docere,» veritus est bonus impressor, ne, si librum sub auctoris nomine evulgaret, is statim ab initio, ut ab hæretico homine conscriptus, exploderetur. Cogitavit igitur (meo judicio) stropham illam, ut de Palladio Paradisum faceret, cujus perfacilis inversio videbatur, et tanquam ab alio compositum volumen edidit, quo doctos viros ad ejus emptionem facilius animaret. » Ita quidem Aloysius.

Cujus sane viri doctissimi studium atque industriam obscura quemque pervestigandi uti laudamus, ita hic conjecturæ felicitatem probare non possumus. Vere enim typographus librum eum Heraclidis nomine prænotatum invenit, et titulo Paradisi insignitum. Ita enim Ms. præfert quem inspexi,et jam olim a Vincentio Belvacensi in Speculo historiali, libro XVII, a capite 64, adusque 99, et Petro a Natalibus in Catalogo sanctorum, libro x1, cap. 87, eo nomine tituloque adductus est. Quin et veteribus Paradisus notus fuit. Photius enim Bibliothecæ suæ Codice 198 libri meminit qui inscriptus est Néov IIapadelatov, id est, Novus Paradisus, quod de Limonario, seu Prato spirituali Joannis Moschi intelligi, declaratur sequenti Codice 199. Unde facile colligere est, si Novus aliquis Paradisus est, et Veterem aliquem fuisse, quem non alium ab hoc nostro fuisse liceat existimare.

Heraclides quoque, monachus quidam tempore Macariorum notus fuit, ut constat ex Nicephoro, lib. Ix, cap. 14. Quin et Synodus ad Quercum habita,

dicemus) deduxit. Quia igitur Evagrius hujus Vitæ,
quæ cæteris Patrum Vitis adjungitur,et forte in non-
nullis Mss. præmittitur, interpres fuit, existimave-
runt Trithemius atque Sixtus, etiam reliquarum Vi-
tarum vel interpretem vel auctorem esse.

apud Photium, Codice 59 de causa Joannis Chrysos- A grius ille Antiochenus (ut ad Vitam sancti Antonii
tomi, Heraclidis cujusdam meminit : ubi post primum
et secundum accusationum aJoanne diacono propo-
sitarum caput [xv] examinatum subditur: «Deinde
ceperunt de Heraclide et Palladio Helenopolis epi-
scopis agere.» Diciturque Heraclides fuisse Orige-
nista, et a Chrysostomo Ephesiorum episcopus ordi-
natus. lidem conjunguntur articulo secundo in libello
ab Acacio eidem synodo contra Chrysostomum obla-
to. Fusius de eo in Vita sancti Chrysostomi per
Georgium Alexandrinum, qui ait eum in solitudine
degisse solitarium.

Valde suspicor Palladium,ut tertio ex Herveti ver-
sione auctior prodiit, ex variis auctoribus esse con-
cinnatum. Nam si Palladii primam editionem inspi-
cias, vix tertiam eorum partem in ea invenias quæ B
in postrema habentur. Inde prodiit Heraclidis titulo
instructior aliquanto prima illa editione Palladii,mi-
nus tamen locuples quam postrema. Suspicionis meæ
fundus est,duplex præfatio apud Palladium, una He-
raclidis, altera ipsius Palladii; ut facile fieri potuerit
alterum alterius librum suo interseruisse. Sane di-
ctum quod habetur lib. v deVitis Patrum, libello x,
§ 67,nomine Palladii, idem habetur in epistola He-
raclidis Cappadociæ episcopi ad Lausum præpositum
ipsius Heraclidis nomine, quæ epistola Lausiacæ Hi-
storiæ præmittitur. De varia Palladii editione vide
prolegomeno 14, ubi de interprete libri vii agitur.

Nec mirum hic videri debet, a diversis, mutato
nonnihil ordine, nunc imminuta,nunc auctiora eadem
prodiisse, nam et in aliis hic adjunctis libris idem C
factitatum reperies. Quæ enim libro III et vi habentur
eadem fere omnia libro v et vi reperies; qui tamen li-
bri singuli,ut singularem suum habent interpretem,
ita et singulares auctores habuisse omnino mihi per-
suadeo, quinto et sexto fortasse exceptis, qui uterque
eumdem Græcum auctorem videtur habuisse, ut col-
ligitur ex Photio; atque in hac editione tantum divisi
sunt ob diversos interpretes. Vide Prolegomenon ul-
timum, Animadversione 4.

Labitur porro Sixtus cum Trithemio,cum Evagrios
duos in unum conflant. Distinctus enim est Evagrius
Episcopus Antiochenus ab Evagrio monacho et dis-
cipulo sancti Macarii Ægyptii.

Delrius noster, parte tertia Syntag. Trag. in Octa-
viam Senecæ, actu 4 pag. 552 occasione Vitæ sancti
Antonii ab Evagrio hoc Antiocheno in Latinum tra-
ductæ, in qua locum quemdam restituit, agit porro de
alio hujus opere,nondum, ut existimabat, edito, quod
hic excutiendum. « Evagrius, inquit, diaconus Theo-
dosii senioris tempore vixit, et tres libros de Vita
sanctorum monachorum, quos in Ægypto vidit, con-
scripsit, quos vidi Burdegala in Bibliotheca collegii
societatis Jesu, perantiquis characteribus, in mem-
branis descripto; satis eleganti, licet rudi, stylo. In
quorum libro III se a Narbona in Ægyptum navigasse
scribit, et Bethlehemi divum Hieronymum conve-
nisse. Dignus scriptor, qui lucem aliquando aspiciat,
alius ab illo cujus feruntur a nonnullis Patrum Vitæ.»

Sed facile imponere potuit Delrio titulus Evagrii,
ut existimarit alium hunc librum esse ab editis Pa-
trum Vitis, quæ divum Hieronymum in fronte præ-
ferunt. Quod si membranas eas cum editis libris con-
tulisset,deprehendisset statim non alias iis historias,
sed eas ipsas Patrum Vitas contineri,nec ut librum a
libro,ita auctorem ab auctore distinxisset. Hujus rei
indicium primum cepi ex ipsis Delrii verbis,cum ait:
<< In quorum libro III se a Narbona in Ægyptum navi-
gasse scribit, et Bethlehemi divum Hieronymum con-
venisse.» Quæ ipsissima narratio habetur in vulgatis
Patrum Vitis; quæque hic reperies libro Iv,cap. 1 et 2,
desumptaque sunt ex Severo Sulpicio, Dial. 1,cap. 2
et 3. Accedit monitio Possevini nostri in Apparatu
sacro, qui in Ms. illo Burdegalensi haberi ait omnia,

§ IV. Auctorem videri Evagrium episcopum Antio- quemadmodum in editione Vitarum Patrum,quæ divo

chenum.

Trithemius, Catalogo Scrip.Eccles., Evagrium epi-
scopum Antiochenum Vita Patrum primum aucto-
rem facit : « Evagrius, inquit, monachus et discipu-
lus sancti Macarii Ægyptii, et postea episcopus An-D
tiochenus, vir undecunque doctissimus, et tam sæ-
cularibus quam divinis Scripturis eruditus, Græco et
Latino peritus eloquio, etiam in episcopatu prioris
vitæ austeritatem custodiens,tantæ abstinentiæ fuit,
ut miraculo haberetur.Hic primus Vitam sanctorum
Patrum scriptis commendavit. » Quæ eadem iisdem
pene verbis repetit Sixtus Senensis Bibliothecæ san-
ctæ libro IV.

Quod sane unde hauserint,suspicari non possum,
cum nullus veterum, mea quidem scientia, huic au-
ctori eas Vitas asserat. Fors iis imposuit [xvr] Evagrii
nomen,quod Vitæ sancti Antonii præfigitur, quam e
Græco divi Athanasii fonte, in Romanum solum Eva-

Hieronymo tribuuntur, Lugduni apud Jacobum Hu-
gatanum, anno Domini 1515, atque in eamdem sen-
tentiam ad me perscripsit noster Fonto Ducæus Bur-
degalensis, aútórtye.

§ V. Auctorem videri Evagrium Ponticum.

Gesnerus, in Bibliotheca sua, et Georgius Wice-
lius, epistola nuncupatoria ante Ilistoriam suam Di-
vorum, et Joannes Molanus, cap. 13, in tractatu de
Martyrologiis, et passim in annotat.adMartyrologium
Usuardi, censuere Evagrinm Ponticum auctorem
[xvII] esseVitarum Patrum. Cujus sententiæ quoque
videtur fuisse Erasmus, cum notat. ad epistolam divi
Hieronymi ad Ctesiphontem, Ruffinum libri hujus in-
terpretem statuit, quem Evagrii pleraque opera inter-
pretatum esse asserit divus Hieronymus.

Quin et Cæsar Baronius, notat. ad Martyrolog.
Rom., 17 Januarii, ubi de sancto Antonio, post re-

Non absimilem Honorii vel erroremvel corruptionem vide initio libri, notatione ad veterum de Ruffino elogia.

lata verba Gelasii ex decreto, d. 15: «Vitas Patrum A Græca Evagrii in Latinum sermonem transtulisse. Pauli, Antonii, Hilarionis, et omnium eremitarum, quas tamen vir beatissimus descripsit Hieronymus, cum omni honore suscipimus;» hæc subdit: «Ea est usus cautela Gelasius, quoniam et Evagrius Ponticus scripsit Vitas Patrum, et miscuit Origenistas nonnullos, quos idem Hieronymus notat scribens ad Ctesiphontem.» Et passim Evagrii nomine eas Vitas citat tum in Martyrologio, tum in Annalibus. In Martyrologio quidem 15 Januarii,notatione ad Isidorum; et 17 Januarii, notat. ad sanctum Antonium ; et 27 Martii, notat. ad Joannem eremitam. In Annalibus vero anno Christi 1, et anno 393, et anno 394, et aliis locis.

Omitto quod in hoc secundo libro de Vitis Patrum, cap. 27, exstet Vita Evagrii, « tanquam continentissimi et eruditissimi viri, ut cam ibi haberi asserit Gennadius.Nam ejus eo in libro « spiritualium rerum scientia, et incredibilis abstinentia » commendatur, quam non est simile vero Evagrium ipsum de se historiam texuisse.

3. Quod si manuscripti quidam libri Evagrium præferunt, ut ille, de quo diximus, Burdegalensis, et qualem esse audio Parisiis apud clarissimum viPossevinus quoque in Apparatu sacro,in Evagrio, rum Nicolaum Fabrum, non magnopere movere deait existimari eum Vitas Patrum composuisse, hoc B bet. Duplici enim hoc causa fieri potuit,tum ex Vita est, primam earum partem (citat ex vulgatissima, sancti Antonii, quæ Patrum Vitis plerumque præquam secundam voco, editione) ab initio prologi: mittitur,cui Evagrii tanquam interpretis titulus præBenedictus Deus qui vult omnes, usque ad caput : figitur,qui et aliis sequentibus post adhæsit; tum ex De periculis in eremo, quod præcedit Vitam sancti divi Hieronymi ad Ctesiphontem epistola male inPauli. tellecta, de qua paulo post in Ruffino dicemus.

Sed et Aloysius Lipomanus, præfatione ante Palladium,quem repræsentat tomo III de Vitis sanctorum, loco illo divi Hieronymi inductus, existimavit ab Evagrio librum quasi de monachis conscriptum, qui tamen non exprimit an hujus eum libri auctorem censeat; imo sentire videtur eum Evagrii librum jam non exstare.

Videamus nunc quibus hæc sententia, quæ Evagrium Ponticum libri hujus auctorem facit, argumentis niti possit.

1. Non aliud videtur Baronius sententiæ suæ argumentum habuisse quam illam divi Hieronymi epistolam ad Ctesiphontem, adversus Pelagianos, quæ libri cujusdam de Monachis seu Patrum Vitis mentionem facit. Respondeo: Non rite eam intellectam a Baronio mox ostendam,ubi Ruffinum illarum Vitarum auctorem (vel certe interpretem, ex ipsomet divi Hieronymi loco clarissime probabo.

4. Locum invenio in Socrate, lib. Iv, cap. 23, edit. Gr., et c. 18, edit. Lat., qui in hanc sententiam afferri posset. Ita enim capitis titulus concipitur : Περὶ τοῦ ἁγίου μονάζοντος Αμμοῦ, καὶ ἑτέρων ἁγίων ἀνδρῶν κατάλογος ἐκ τῆς Εὐαγρίου συγγραφής : De sancto Ammun monacho,et aliis viris sanctis catalogus,ex Evagrii libro. Verum in hoc capite tractatur de Ammone, Didymo, Piore, Isidoro, Pambone, Petiro, Macariis duobus,de quibus etiam agitur in hoc secundo de Vitis Patrum libro. Si igitur illa apud CSocratem desumpta sunt ex libro Evagrii,ut titulus capitis præfert, videntur et hæc in Vitis Patrum ex ejus libro desumpta. Respondeo: Hæsi hic primo gradu, nec videbam qui me ab hac pedica expedirem; ubi tamen caput totum perlegi, e vestigio expeditus fui.

Nam Socrates initio capitis agit quidem de istis Patribus, sed nullam in textu mentionem facit unde 2. Prosententia Baronii adducere quis posset Ho- ea desumpserit. Post medium capitis subjungit quænorium, de illustribus Ecclesiæ Scriptoribus, cap. dam de Vita Evagrii et ejus scriptis,inter quæ nullum 40, ubi ita habet: «Evagrius monachus, supradicti numeratur quod diserte Vitas Patrum complexum Macarii (Egyptii) familiaris discipulus, divina et hu- fuerit. Inde ait opportunum esse tempus, «pauca ex mana litteratura insignis, scripsit multa necessaria illis quæ sunt ab eo de monachis commemorata, monachis, scilicet Vitam Patrum, et Adversum octo [XIX] huic sermoni attexendi. » Recenset autem ibi principalium vitiorum suggestiones. » Respondeo : D quædam Didactica ex libro qui Monachus seu De Omnino vereor ne limi aliquid contraxerit hic rivu- vita in actione posita inscribitur ; item quædam ex lus, [XVIII] qui in fonte suo fluit purius. Ita enim libro, qui Gnosticus seu Scientia præditus dicitur. Et Gennadius cap. 11, ex quo sua corrivare solitus est nihil eorum in hoc libro de cujus auctore controHonorius: «Evagrius monachus, supradicti Macarii vertimus reperitur. Nicephorus quoque,lib. xi, cap. (Egyptii) discipulus, divina atque humana litteratura 42, enumerat scripta Evagrii, et nihil de Patrum insignis, cujus etiam liber qui attitulatur Vita Pa- Vitis habet; et cap. 43, citat quædam ex libro de trum, velut continentissimi et eruditissimi viri men- Monachis et Gnosticis, sed nihil eorum in hoc libro tionem facit,scripsit multa monachis necessaria, ex comparet. quibus ista sunt: Adversus octo principalium vitiorum suggestiones. »

Nec existimo quemquam hic facile dubitaturum, potiorne Gennadio an Honorio fides sit adhibenda, cum ipse Gennadius ibidem asserat se pleraque

Quare quod titulus capitis habet, ex Evagrii libro, referendum est non ad totum caput, sed ad ea quæ textus expressis verbis monet ex Evagrii libro desumpta, Monacho scilicet et Gnostico. Et epigraphe capitum sæpe non valde distincta, quia plerum

dando, auctoris veritati restitui.

« Composuit et cœnobitis et synoditis doctrinam aptam vitæ communis.

que non ab auctore, sed a librario aliquo concinna- A confusum vidi, partim reinterpretando, partim ementur. Sic Petrus Gillius Bosphori Thracii lib. 11, cap. 10, clare deprehendit elenchos capitum historiæ Sozomeni ab inscito homine factos. Nam quod clare in textu est lib. 11, cap. 3, de Michaelio, illud in Hestiis esse ille уoño: dicit esse in Sosthenio, quod Gillius ait amplius duodeviginti stadiis inde remotum. Pro Sosthenio apud Stephanum, de urbibus in Γυναικόπολις est Λεωσθέτειον.

Ne quis porro lectoris animo scrupulus insideat vel ob Baronii, vel aliorum auctoritatem, Vitas Patrum Evagrio Pontico asserentium, subjiciam hic librorum Evagrii Catalogum, ut is exstat apud Socratem, Suidam, Nicephorum, Gennadium.

« Et ad virgines Deo sacratas libellum competentem religioni et sexui.

<< Edidit et paucas sententiolas, valde obscuras et (ut ipse in his ait) solis monachorum cordibus cognoscibiles. Quas similiter ego Latinis edidi.»

Non hic affero quæ de eodem habet Honorius Catalogo suo de illustr. Ecclesiæ Scriptor., qui Gennadium exscribere solitus, idque subinde mutilate, ut monui hic argumento secundo.

Si Evagrius alicubi tractasset de Vitis Patrum in aliquo librorum ab auctoribus citatis assignatorum, Β valde simile vero est quod hoc praestitisset in libro de Monachis ; nam titulus ille in eam rem maxime quadrat;reliqui enim aliud promittere videntur quam Vitas Patrum, videlicet didactica quædam, et sententias. Sed nihil Vitarum in libro de Monachis fuisse, colligi potest ex reliquiis apud Socratem et Nicepho rum, quæ tantum morales quasdam instructiones et sententias continent, quas suo loco verbis Evagrii dabimus, ubi eadem illae sententiae apud aliorum librorum de Vitis Patrum interpretem Evagrii se nomine prodent.

Ita igitur Socrates supra: Toúty xai ẞi6λía äɣav σπουδαία συγγέγραπται. ἂν τὸ μὲν Μοναχός, ἢ περὶ πρακτικῆς ἐπιγέγραπται, τὸ δὲ Γνωστικὸς ἢ τὸν καταξιωθέντα γνώσεως (lege ex Suida, ἢ περὶ τῶν καταξιωθέντων γνώσεως), κεφάλαια δὲ αὐτοῦ πεντήκοντα. Τὸ δὲ, Αντιρ ῥητικὸς ἀπὸ τῶν θείων γραφῶν πρὸς τοὺς πειράζοντας δαίμονας, ἐν ὀκτὼ διῃρημένον μέρεσι, κατὰ τὸν ἀριθμὸν τῶν ὀκτὼ λογισμῶν. Καὶ ἑξακόσια προγνωστικά προβλήματα · ἔτι μὴν καὶ στιχηρὰ δύο, ἓν πρὸς τοὺς ἐν κοι νοσίοις ἢ ἐν συνοδίαις μοναχούς· καὶ ἓν πρὸς τὴν παρ0évov : « Libri ab illo accurate conscripti, quorum unus Monachus, sive de vivendi ratione quæ in agendo cernitur; alter Gnosticus, sive scientia præditus dicendus sit, in quo sunt capita quinquaginta, alter Antirrheticus, id est, adversus damones en-, Henricus Gravius, notis ad epistolam divi Hierotantes confutatio, ex sacris Litteris collecta, inque nymi ad Ctesiphontem, cum dicit hunc librum non octo partes divisa, numero octo cogitationua mentis C esse Hieronymi vel Joannis Jerosolymitani, videtur nostræ apte respondentia. Sexconta pa terea pro- innuere fuisse aliquos in ea sententia, ut existimablemata de rerum præsensione futurarum. His acce- verint Joannem Jerosolymitanum harum Vitarum dunt duo carminum libri: unus ad monachos qui in cœnobiis et conventibus ætatem degunt, alter ad virginem. » Quæ eadem ad verbum habes apud Suidam in Maxáptos, et apud Nicephorum, lib. xI, cap. 42.

Gennadius vero de illustribus Ecclesiæ Scriptoribus, cap. 11 : « Evagrius monachus supradicti Macarii (Ægyptii) familiaris discipulus, divina atque humana litteratura insignis. Cujus etiam liber qui attitulatur Vitæ Patrum, velut continentissimi et eruditissimi viri [xx] mentionem facit, scripsit multa monachis necessaria, ex quibus ista sunt:

< Adversum octo principalium vitiorum suggestio-D nes, quas aut primus advertit, aut inter primos di- ́ dicit, ex SS. Scripturarum testimoniis opposuit libros; ad similitudinem videlicet Domini, qui tentatori suo semper Scripturarum testimoniis obviavit, ita ut unaquæque species vel diaboli, vel vitiatæ naturæ suggestionum contra se haberet testimonia. Quod opus eadem simplicitate, qua in Græco inveni, jussus in Latinum transtuli.

⚫ Composuit et anachoretis simpliciter viventibus librum centum sententiarum, per capitula digestum.

Et eruditis ac studiosis quinquaginta sententiarum, quem ego Latinum primus feci. Nam superiorem olim translatum, quia vitiatum per tempus et

§ VI. Auctorem videri Joannem Jerosolymitanum episcopum.

esse auctorem.

Qui hoc sentirent non legi, quare nec rationes eorum divinare possum. Fors inducti fuere in eam opinionem de Joanne, quia hic libro IV, cap. 35, auctor de Theodoro abbate dicit: «Meoque me [xx] vocitans nomine dixit: Quanti, inquit, o Joannes, de Deo loquuntur?» quare eum Joannem existimaverint quorumdam librorum de Vitis Patrum auctorem. Quod autem Jerosolymitanum hic potius quam quemvis alium intellexerint, ea causa esse potuit, quod liber quidam de asceticis circumferatur Joannis Jerosolymitani nomine, qui eis suspicionem ingenerare potuit eumdem esse cum eo cujus libro illo quarto fit mentio.

Sed nec libri illius quarti, nec hujus secundi auctor est Joannes Jerosolymitanus. Quæ enim habentur libro iv, cap. 35, desumpta sunt ex Joanne Cassiano, lib. v Institut., cap. 35,ex quo et Severo Sulpicio totus ille liber contextus est, ut ibi ostendam. Unde et Ms. Lætiensis major quarto libro Joannem Cassianum præfigit.

§VII.Auctorem videri Petronium Bononiæ episcopum.

Gennadius (non Hieronymus, ut non recte apud Antoninum, part. 2, tit. 11, cap. 11. § 5) de illustr. Ecclesiæ Scriptor., cap. 41, Petronium Bononiæ episcopum libri hujus auctorem suo tempore existima

« PoprzedniaDalej »