Obrazy na stronie
PDF
ePub

consedit in solitudine monachus (Hier. cpist. 4). Hæc totius ejus est peregrinationis periodus, una cum fidissimis comitibus, Evagrio presbytero Antiocheno (b), Innocentio, Heliodoro, et, ut ait, cum Hyla sancti Melanii famulo.

Synodis manu sua descripsit; aliosque ibi positus an- A deinde per Ciliciam in Syriam descendisse, 5 ubi tiquos Codices, usus opera amicorum atque inter alios Florentii, describendos curavit (Hier,, epist. 6 et 4). ProfectioSyriaca post varias orbis provincias lustratas Anno Christi 370. Baron., ad ann. 372. --Contigit autem post hæc ut qui semel peregrinari cœperat, proficisci quoque in Orientem in animum induxerit; id quidem cum eruditionis, tum etiam religionis causa; ut ex his, quæ gessit inspicere licet. Porro peregrinationis ejus quæ remanent vestigia assectantes, dicimus eum cum Bonoso comite e Galliis revertentem, Aquileiam pervenisse (a), consedisseque ibi aliquo temporis spatio, fruiturus consortio sanctissimorum virorum, nimirum sancti Valeriani, ejus civitatis post Fortunatianum episcopi, Heliodori, Nepotiani, Ruffini, Chromatii, Jovini, Eusebii, Bo-B nosi, Florentii, Nicææ subdiaconi, Chrysogoni monachi: ad quos omnes, intimæ necessitudinis testes, ejusdem Hieronymi litteræ exstant (Hier., epist 41, 42, 43, 44).

Horum igitur suavissima consuetudine aliquantisper detentus est sanctus Hieronymus Aquileiæ; cum inde discedere cogitur, nescio quo improviso rerum eventu, ut ipse, ex eremo ad Ruffinum seribens, testatur verbis illis : « Postquam me a tuo latere subitus turbo convulsit, postquam glutino cha ritatis hærentem impia distraxitavulsio (Hier., epist. 41, » etc., tunc Aquileia recedens, in Dalmatiam, patrium solum, veniens, sororem juvenculam, ætatis lubrico lapsam, primum viro maxime pio Juliano, qui eam ad meliorem frugem restituit, deinde etiam per litteras Chromatio commendavit (Hier. epist. 37 et 43).

Quando autem contigerit ut ipse sic monasticæ vitæ arripuerit institutum, diligenti rerum ac temporum discussione pervestigandum est. Cæterum, quod in re dubia et incerta versemur, nitendum est conjecturis, aliisque argumentis, quantumlibet videri possint a longe petita; sic enim sæpe accidit per angustas rimulas perspicere quæ indagatur sollicite veritas.

Cum igitur reperiamus Evagrium individuum comitem fuisse sancti Hieronymi, æque etiam cum eo Hieronymum peregrinatum ex Occidente in Cappadociam, par est credere, cum de se tradat ipse Hieronymus cum eo profectum esse in Cappadociam. Hæc igitur ut asseramus, eadem certe Hieronymi atque Evagrii in Cappadociam peregrinatio persuadet. Huncque ipsum Evagrium, de quo sanctus Basilius meminit (Basil., epist. 8), eumdem esse cum Evagrio, Hieronymi socio atque comite, cum nomen, tum munus presbyterii, tum patria, nempe Antiochia, nec non locus ipse, unde venit, nimirum ex Italia, æque demonstrant, eumdemque Evagrium illum esse, qui egregiam navaverat operam Mediolani adversus Auxentium, de quo, ad unum ex comitibus Innocentium, ante Hieronymus scripserat, nos suo loco retulimus (Hier, epist. 49;.

Quando autem acciderit Evagrium ad sanctum Basilium in Cappadociam pervenisse, ex eadem Basilii epistola possumus intelligere, qua, antequam de Evagrio faciat mentionem, de vehementi morbo, in quem tunc inciderat, agit, cum ait : « Quinquaginta his diebus æger decubui, quibus mihi sedulo adfuit dilectus et omnium studiosissimus frater noster et cooperator Elpidius. Multum enim febre consumptus, C penuria nutrientis materiæ, arida hac carne, ceu lucernarum papyro, circumdatus, marcida longaque ægritudine laboravi: antiquum vulnus huic accedens a cibis me abstraxit, oculis somnum ademit, tandem morti et vitæ confinem me effecit, tantum vivere permittens, quantum ad dolorem sentiendum opus est (Basil., epist. 8). » Hæc et alia plura de eadem corporis infirmitate Basilius, quam ei contigisse superius diximus anno (Anno 369 et 370) quo creatus est Cæsareæ episcopus, qui numeratur Domini 370, quo pariter dixerimus Hieronymum, cum eodem Evagrio et aliis sociis, devenisse in Syriam ; inde vero ejusdem provincia deserta petiisse, non ante (mea sententia) annum Domini trecentesimum septuagesimum primum : quod quidem et insinuare videntur citatæ ejusdem superius litteræ ad Ruffinum (Hier., epist. 4). Ex his igitur inducimur ut credamus, præsentem annum esse secundum ejus in eremo incolatus.

At, quod ad hanc rem pertinet, haud assentiri possumus affirmanti, Hieronymum cum Ruffino atque collegis, itineris sociis, primum Jerosolymam petiisse, inde vero inter se divisos, Ruffinum in Ægyptum, Hieronymum autem in diversas provincias pe-D regrinationem instituisse atque illinc deserta Syriæ petiisse (Marian. Victor. in Vit. S. Hier ). Nam Ruffinum Roma recessisse cum Melania profectumque in Ægyptum, indeque Jerosolymam pervenisse,cum jam sanctus Hieronymus in Syria monachus degeret, tum quæ superius dicta sunt, tum quæ dicentur inferius, perspicue demonstrabunt. Ex peregrinatione vero ipsius Hieronymi, a se descripta, possumus pariter intelligere tempus ipsius ex Occidente in Orientem migrationis ; ad Ruffinum enim, cum ille jam pervenisset in Ægyptum, ex eremo Syriæ scribit, se primo profectum in Thraciam, inde in Pontum atque Bithyniam, postea in Galatiam et Cappadociam,

Anno Christi 371. Baron ad. an. 372- Cum autem primum in Syriam venit, ibi cum Evagrio Antiocheno, in via comite, Antiochiæ consedit. Erat Evagrius prædives ac nobilis, dominusque villa Maronia dicta; ubi aliquando agens Hieronymus cum Evagrio nactus ibi sanctissimum illum Malchum monachum, totius vitæ ipsius cursum, quam postea factus senex conscripsit, accepit: testatur id quidem Hieronymus ipse, cum ait : « Maronia triginta fere millibus ab

Antiochia, urbe Syriæ, haud grandis ad Orientem A culum, putabam me Romanis interesse deliciis! Sedistat viculus : hic, post multos vel dominos vel pa- debam solus, qui amaritudine plenus eram; horretronos, dum ego adolescentulus morarer in Syria, ad bant sacco membra deformia, et squalida cutis situm papæ Evagrii (c), necessarii mei, possessionem de- Æthiopica carnis obduxerat: quotidie lacrymæ, quovolutus est, quem idcirco nunc nominavi, ut osten- tidie gemitus; et si quando repugnantem somnus derem, unde nossem, quod scripturus sum (Hieron. imminens oppressisset, nuda humo vix ossa hærenin Vita Malchi). » Post vero descriptam egregie vitam tia collidebam. De cibis vero et potu taceo, cum Malchi, ista ad postremum : « Hæc, inquit, mihi senex etiam languentes monachi aqua frigida utantur, et Malchus adolescentulo retulit, hæc ego vobis narravi coctum aliquid accepisse, luxuria sit. Ille igitur ego senex, et castis historiam castitatis expono. » Quo qui ob gehennæ metum tali me carcere ipse damplane Malchi exemplo, et aliorum plurimorum mo- naveram, scorpionum tantum socius et ferarum, nachorum, quibus (ut vidimus) Syria tunc florebat, sæpe choris intereram puellarum: pallebant ora jeincaluit cor ejus ad consectandum vitæ monastica juniis, et mens desideriis æstuabat in frigido corpore, institutum: cum et ad Theodosium, magni nominis et ante hominem sua jam carne præmortuum [leg., virum (d), et alios præclaros anachoretas litteras suum, jam carne præmortua] sola libidinum incendedit, petens eorum precibus solvi vinculis sæculi ; B dia bulliebant. Itaque omni auxilio destitutus, ad ubi hæc inter alia : « Nunc vestrum est ut volunta- Jesu jacebam pedes, rigabam lacrymis, crine tergetem sequatur effectus; meum est ut velim; obse- bam, et repugnantem carnem hebdomadarum inedia crationum vestrarum est ut quod velim et possim subjugabam. Non erubesco confiteri infelicitatis meæ (Hier., epist. 38). » miseriam ; quin potius plango me non esse quod fuerim. Memini me clamantem, diem crebro junxisse cum nocte, nec prius a pectoris cessasse verberibus, quam rediret, Domino increpante, tranquillitas. Ipsam quoque cellulam meam, quasi cogitationum mearum consciam, pertimescebam: et mihimet iratus et rigidus, solus deserta penetrabam: et sicubi concava vallium, aspera montium, rupium prærupta cernebam, ibi me orationis locus, ibi illud miserrimæ carnis ergastulum; et, ut ipse testis est Dominus, post multas lacrymas, post cœlo inhærentes C oculos, nonnunquam videbar mihi interesse agminibus angelorum ; et lætus gaudensque dicebam: Post te in odorem unguentorum tuorum cucurrimus(Cant. 1). >> Hactenus ipse.

Inter hæc temporis spatia, cum quid esset decernendum de statu suo Deum servosque Dei ita consuleret, agens Antiochiæ docentem audivit Apollinarem, 6 de quo ipse ad Pammachium : « Apollinarem Laodicenum audivi Antiochiæ frequenter et colui ; et cum mein sanctis Scripturis erudiret, nunquam illius contentiosum super sensu dogma suscepi. » Hæc ipse. Porro cum (ut superius dictum est) Apollinaris nondum perfecte cognitus neque damnatus esset, licenter docebat, audiebaturque licentius.

De loco vero, a sancto Hieronymo in Syriæ solitudine, ad habitandum delecto, ad Chromatium scribens, ita ipse meminit: « In ea parte delatæ sunt (tuæ scilicet litteræ) quæ inter Syros et Sarracenos vastum limitem ducit. » Eadem habet ad Florentium. Chalcidis provinciæ ea erat (ut alibi ipse testatur) solitudo (Hier., epist. 43, 6; Præf. in Abdiam).

Fuere ejus comites Innocentius atque Hylas, accessitque postea Heliodorus. His omnibus Evagrius Antiochenus cuncta necessaria ministrabat; quin et ejus impensis Hieronymo ad scribendos libros suppeditati sunt antiquarii; illis enim se ibi abundasse testatur; ejusdemque Evagrii opera, litteræ quæ diversis ex locis Antiochiam afferebantur, eidem reddebantur; vicissimque ad alios mittendas, ab ipso ille accipiebat (Hier., epist. 41, 43, 6).

Sed rebus in hunc modum probe dispositis, illud funestum in primis accidit, ut dulcissimo comite Innocentio morte exstincto privaretur, Heliodorusque cito recesserit, spe tamen redeundi; ipse vero crebris laboraret corporis infirmitatibus. Quod sæpe queritur ad diversos amicos scribens (Hier., epist. 41, 1, 37, 3, 37, 41).

Quas insuper præter hæc passus sit impugnationes dæmonum, et quæ cum exercuerint prælia carnis, hic retexam ex ejusdem epistola ad Eustochium (Hier., epist. 22): « O quoties ego ipse in eremo constitutus, et in illa vasta solitudine, quæ, exusta solis ardoribus, horridum monachis præstat habita

Verum non jejunia solum, aliasque afflictiones, ad carnis impetus infrenandos, adhibebat, sed et juge studium litterarum: unde ipse ad Rusticum scribens hæc ait (Hier., epist. 4): « Dum essem juvenis, et solitudinis me deserta vallarent, incentiva vitiorum, ardoremque naturæ ferre non poteram : quem cum crebris jejuniis frangerem, mens tamen cogitationibus æstuabat ; ad quam edomandam, cuidam fratri, qui ex Hebræis crediderat, me in disciplinam dedi, ut post Quintiliani acumina, Ciceronis fluvios, gravitatemque Frontonis, et lenitatem Plinii, Dalphabetum discerem, et stridentia anhelantiaque

verba meditarer. Quid ibi laboris insumpserim, quid sustinuerim difficultatis, quoties desperaverim, quoties cessaverim, et contentione discendi rursus inceperim, testis est conscientia, tam mea qui passus sum, quam eorum qui mecum duxerunt vitam. Et gratias ago Deo meo, quod de amaro semine litterarum dulces fructus carpo. » Hæc ipse.

Baron., ad an. 372 et 378.-Ex multis vero ærumnis, quibus ibi graviter afflictatus est, illæ quidem sibi maxime visæ sunt ; quod Occidentalis ipse homo, collegis parum cognitus, suspectæ illis fidei haberetur. Nam eamdem prorsus calumniam, quam Paulinus episcopus Antiochenus (ut vidimus ex Epipha

necessitas (Hier. epist. 61), etc. Indicat his sane verbis Hieronymus, se vocatum a Damaso.

nio atque Theodoreto) passus est a Vitale primum, A cibus Paulino et Epiphanio, ecclesiastica traxisset ac deinde a Flaviano, cum ab eis Sabellianus appellaretur, pati cogitur sanctus Hieronymus in Syriæ solitudine apud Chalcidem in eremo agens, quod communicaret cum eodem Paulino, a Meletii, puto, studiosis exagitatus; nominatus et ipse ab iisdem Sabellianus, adeoque vexatus, ut coactus fuerit inde recedere. Tradit hæc omnia ipse (Hier., epist 77) scribens ad Marcum presbyterum Chalcidensem (e).

Profectio prima Jerosolymitana.

Anno Christi 378. Baron., ad eumdem an. Quo autem profectus sit ipse egressus ex Syriæ eremo, certe quidem Jerosolymam ante abiisse, quam Romam veniret ad Damasum, ex ipsius assertione probatur, dum in præfatione ad Paulinum in Didymi commentarium de Spiritu sancto, recedens tunc Roma post obitum Damasi, se postliminio Jerosolymam ma post obitum Damasi, se postliminio Jerosolymam reversum affirmat; et in epistola ad Asellam, quam,

Roma egressus, navem conscensurus conscripsit,

ait : « Ora autem ut de Babylone Jerosolymam regrediar (Hier. epist. 99). . Quibus intelligas jam ante ipsum Jerosolymis versatum fuisse, quam Romam veniret ad Damasum. Quantum vero temporis Jerosolymis manserit, haud satis liquet.

Profectio Constantinopolitana.

Gre

Sed quod ait venisse Romam cum iisdem nominatis episcopis, haud puto intelligendum, eum Antiochia una cum Paulino solvisse, vel cum Epiphanio e Cypro insula. Nam cum ipsius sententia, ut dictum est superius, constet ipsum apud Gregorium Nazianzenum permansisse Constantinopoli usque ad tempus, quoidem Gregorius episcopatum ejus Ecclesiæ consecutus est, plane apparet eum non ante præteritum annum recessisse Contantinopoli: quem quidem haud existimo Antiochiam reversum esse, ut BDamasi monitum litteris venturum Romam, iter per cum Paulino et Epiphanio se Romam conferret ; sed Græciam suscepisse, eoque tempore Athenas adire voluisse. Ipsum namque petiisse Athenas, verba hæc in commentariis in Zachariam fidem faciunt : « In arce, inquit, Atheniensium juxta simulacrum Miner

Anno Christi 379. Baron., ad eumdem an. gorii Nazianzeni fama permotus, impulsusque sanctus Hieronymus, una cum collega Vincentio, e Syria, tam longinquo terrarum spatio, contulit se Constantinopolim. Quantum autem temporis contigerit Hie-C ronymum apud Gregorium Constantinopoli commorari, exactius inquiramus, ex consignata ab ipso superius ejus scriptionis chronographia, cum testatur se illa scripsisse, Gregorio ipso jam facto Constantinopolitano episcopo. Contigit id post annum sequentem.

Quod insuper se ibi Gregorium Nyssenum cognovisse testetur, quem tempore indicta Constantinopolitanæ synodi illuc cum aliis episcopis contigit proficisci; ex his, inquam (si a præsenti anno numeres) invenies Hieronymum tribus ferme annis Constantinopoli audisse Gregorium. Ipse vero de Gregorio Nysseno ita meminit : « Gregorius, Nyssenus episcopus, frater Basilii Cæsariensis, ante paucos annos, mihi et Gregorio Nazianzeno contra Eunomium legit libros (Hieron., de Script. Eccles., in Gregor. Nyssen.)», etc.

Profectio Romana.

Anno Christi 382. Baron., ad eumdem an.-Trecentesimus octogesimus secundus Domini annus, consulatu Syagrii secundo cum collega Antonio annotatur: quo Romæ concilium celebratum est, ex episcopis diversarum provinciarum, nempe Orientis, aliarumque catholici orbis regionum.

Sanctus Hieronymus ad Principiam scribens tradit, se quoque tum Romam ex Oriente venisse, cum iisdem sanctis episcopis; nam ait de sancta Marcella: « Denique cum et me Romam, cum sanctis pontifi

D

væ, vidi sphæram æream gravissimi ponderis, quam ego pro imbecillitate corpusculi movere vix potui. Cum quærerem quidnam sibi vellet, responsum est ab urbis ejus cultoribus, athletarum in illa massa fortitudinem comprobari, nec prius ad agonem quemquam descendere, quam ex levatione ponderis sciatur quis cui debeat comparari (Hieron., in Zachar. recedens per Græciam in Italiam venit, iisdem epicap. x). Hæc ipse. Sic igitur, qui Constantinopoli scopis eodem tempore vocatis Romam venientibus potuit occurrisse. Venisse creditur et ipse vocatus a Damaso papa, qui eo in responsionibus synodalibus uteretur. Contigisse autem videtur ipsius Hieronymi et aliorum episcoporum Romam adventus autumnali prope triennium Romæ mansisse, minime tamen abtempore; nam cum ad Asellam scribens dicat, se solvisse; rursumque ejusdem Hieronymi in apologia adversus Ruffinum assertione certum sit, ipsum sum hoc anno, autumnali (ut dictum est) tempore, mense Augusto Roma profectum, certe quidem ipvel hieme Romam venisse oportuit.

Profectio secunda Jerosolymitana.

Anno Christi 385. Baron., ad ann. eumdem.-Anni trecentesimi octogesimi quinti exordio,nempe pridie Idus Januarii, cum vacasset sedes post obitum Damasi Tiburtio in ejus locum subrogatus est. triginta et uno diebus, Siricius Romanus ex patre

Cum autem non, ut Damasus fecerat, Siricius papa in conscribendis ejusmodi litteris, Hieronymi opera uteretur, neque eum, ut ille, quod par erat, amplecteretur atque foveret, mox pontificis Romani destitutus præsidio, idem Hieronymus acerbissimos pati cœpit persecutores, illos scilicet clericos quorum mores improbos scriptis editis suggillasset. Quamobrem ut se a concitato turbine liberaret, tranquillum cogitans portum, nempe tutam Jerosolymæ mansionem, illuc navigaturus, hoc anno ab urbe recedens, navim conscensurus, ad Romanum portum se contulit. Id quidem hoc anno factum esse, ex eo perspicuum redditur ; cum enim ipse testetur (Hier. epist.

99) se pene triennium Romæ mansisse, pariterque A chium scribens his verbis : « Jam canis spargebatur post obitum Damasi recessisse, constetque ex his caput, et magistrum potius quam discipulum decequæ superius dicta sunt venisse Romam sub consu- bat; perrexi tamen Alexandriam ; audivi Didymum, latu Antonii et Syagrii, anno Domini trecentesimo et in multis ei gratias ago: quod nescivi, didici; octogesimo secundo, ipsum hoc anno ab urbe opor- quod sciebam, illo docente non perdidi (Hier. epist. tuit recessisse. Præsenti igitur anno, Augusti mense, 65). » Atque alibi ad eumdem : « Cum essem Alead Romanum portum se conferens, navem conscen- xandriæ, vidi Didymum, et eum frequenter adivi, dit, prout ipse satis aperte demonstrat in apologia virum sui temporis eruditissimum; rogavique eum adversus Ruffinum (Hier., lib. 11 advers. Ruffinum). ut quod Origenes non fecerat ipse compleret, et Porro qui fuerint ipsius Hieronymi in navigatione scriberet in Oseæ commentarios; qui tres libros me comites, et quando solverit e portu, idem in apologia petente dictavit, quinque quoque alios in Zachariam adversus Ruffinum his verbis describit : « Vis nosse (Hieron., proam. in Oseam). » Hactenus ad Pamprofectionis meæ de urbe ordinem? narrabo breviter. machium. Et ad sanctam Paulam : « Denique nuper Mense Augusto, flantibus Etesiis, cum sancto Vin- ob hanc vel maxime causam Alexandriam perrexi, centio presbytero, et adolescente fratre (Paulinia- ut viderem Didymum, et ab eo in Scripturis omnibus, nus hic erat, quem ultimo loco natum, Romæ dum B quæ habebam dubia, sciscitarer (Hieron, in proœm. esset, ad se ut veniret accersivit) et aliis 9 mona- 1. IV Comment. in Epist. ad Ephes.). » Hæc ad chis, qui nunc Jerosolymis commorantur, navim in Paulam : quibus cum nullam mentionem habeat Romano portu securus ascendi, maxima me sancto- quod eam comitatus fuerit peregrinantem in Ægyrum frequentia prosequente. Veni Rhegium, in ptum, nec alibi, cum de ejusdem Paulæ profectione Scyllæo littore paululum steti, ubi veteres didici fa- in eamdem provinciam agit, se illi comitem inhæsisse bulas, et præcipitem fallacis Ulyssis cursum, et Sire- dicat (Hier. Epist. 27), plane conjectura ducimur, narum cantica,et insatiabilem Charybdis voraginem. Hieronymum nequaquam cum ea peregrinationem Cumque mihi accolæ illius loci multa narrarent, da- illam suscepisse. Cæterum ad modicum temporis rentque consilium ut non ad Protei columnas, sed ad spatium,nempe triginta tantum diebus commoratum Jonæ portum navigarem ; illum enim fugientium et esse Hieronymum Alexandriæ, Ruffinus exprobrat turbatorum,hunc securi hominis esse cursum, malui in invectiva; sed an vere, ipse scit. per Malæas et Cycladas Cyprum pergere; ubi susceptus a venerabili episcopo Epiphanio, cujus tu testimonio gloriaris, veni Antiochiam, ubi fruitus sum

communione pontificis confessorisque Paulini ; et deductus ab eo, media hieme et frigore gravissimo, intravi Jerosolymam. Vidi multa miracula; et quæ prius ad me fama pertulerat, oculorum judicio comprobavi.» Hactenus Hieronymus de suo adventu Jerosolymam.

Peregrinatio Egyptiaca.

Cæterum qui aliquantipser Didymum auditurus Alexandriæ consedit, antequam rediret in Palæstinam, Egypti monasteria peragravit; de quibus ipse: C■ Contendi Ægyptum, lustravi monasteria Nitriæ, et inter sanctorum choros aspides latere perspexi (Hier., Apolog. advers. Ruffinum). » Per aspides enim se significasse Origenistas, ipsemet alias sæpe declarat; sed nos de his suo loco pluribus.

Anno Christi 386. Baron., ad eumdem an: Cum igitur Jerosolymam sanctus Hieronymus advenisset media hieme, haud dubium ibi moratus; profectus vero est postea in Egyptum, discendi cupiditate pellectus. Nam licet orbis pene totius magisterexstitisset, cum eum jam pridem etiam Damasus papa consulere consuevisset, cujus nomine ad consultationes episcoporum rescribens, omnes ferme Ecclesias docuisset ; ibi tamen Didymum Alexandrinum D conveniens, ipsi se tradidit, ut discipulum, sacris litteris imbuendum. Testatur id ipse ad Pamma

ROSWEYDI

10 (a) Aquileiam pervenisse.] Summa quidem laude (ait Baronius anno Christi 372) florebat tunc Aquileiensis Ecclesia, ubi exstincto Fortunatiano episcopo, Arianæ sectæ fautore, eam Arianorum labe foedatam, Valerianus vir sanctissimus, ab omni prorsus impietatis fæce purgavit, ut idem sanctus Hieronymus tradit (Hier. epist. 43); ascitisque ad officia ecclesiastica viris optimis ac eruditis sic claruit, ut de eis ipse Hieronymus in Chronico ita digne meminerit : « Aquileienses clerici, quasi chorus beatorum habentur. (Hieron., in Chron., an. 11 Va

At quid postea egerit, mox subdit : « Protinus concito gradu Bethleem meam reversus sum, ubi adoravi præsepe et incunabula Salvatoris. Vidi quoque famosissimum lacum ; nee me inerti tradidi otio, sed multa didici quæ ante nesciebam. » At quænam ista? alibi declarat his verbis post recensitum reditum ex Ægypto in Palæstinam : « Putabant me homines post auditum Didymum finem fecisse discendi; veni rursum Jerosolymain et Bethleem ; quo labore, quo pretio Barrabanum nocturnum habui præceptorem? timebat enim Judæos, et mihi alterum exhibebat Nicodemum (Hier. epist. 65). » Hæc ipse.

NOTATIO.

lent.). » Per quos omne« Ariani quondam dogmatis virus exclusum est (Hier., epist. 43). » Sed et quod, qui ibi erant clerici, essent et monachi, hoc præconio ex iisdem tres potissimum laudantur in Chronico, cum ait : « Florentius [Florentinus], Bonosus et Ruffinus, insignes monachi habentur: ex quibus Florentius tam misericors in egenos fuit, ut vulgo pater pauperum nominatus esset (Hieron.,in Chron., an. 13 Valent.). » Ab hoc adjutum Heliodorum in Orientem peregrinationem confecisse, ejusque expensis Hieronymum complures libros exscribendos

curasse, ejusdem litteræ ad eumdem datæ signifi-
cant (Hier., epist. 5, 6); quibus rursus ejusdem viri
misericordia erga pauperes commendatur, illis potis-
simum verbis: Prætermitto innumerabiles, quibus
Christum sustentasti, pavisti, vestisti, visitasti,» etc.
(b) Evagrio presbytero Antiocheno.] At quod pri-
mum (notat Baronius anno Christi 372)ad Evagrium
Antiochenum spectat, hunc insigniter eruditum dixi-
mus jam superius temporibus Juliani Apostatæ,eum-
que una cum sancto Eusebio, episcopo Vercellensi,
in Occidentem venisse; idque testificatione sancti
Basilii, de eo ita testantis in epistola ad Eusebium
Samosatenum (Basil. epist. 8), ubi ait ipsum redeun-
tem ex Italia ad se litteras attulisse.

A

epist. 78. Quem idem Baronius ait saltem pervenisse
ad annum 1t Theodosii ex ipso Hieronymi catalogo,
De illustribus Ecclesiæ scriptoribus, cap. ultimo.

(d) Ad Theodosium, magni nominis virum.] Quod
autem ad Theodosium (monet Baronius ad annum
Christi 372) anachoretam spectat, cujus precibus
adjutus sanctus Hieronymus monasticæ vitæ arduum
institutum animo ardenti arripuit; idem ille est qui
hoc tempore in iis regionibus egregia claruit sancti-
tate. Cujus res præclare gestas Theodoretus conscri-
psit (Theodoret., in Philot., cap. 10); eumque patria
Antiochenum, eo sanctitatis pervenisse tradit, ut
nautæ, ejus nomine invocato, tempestatem maris
ingruentem sedarent: quem Antiochiæ defunctum
affirmat, sepulturaque sanctorum honorifice tumu-
latum.

(c) Ad papæ Evagri.] Baronius, anno Christi 372.
Nominat Hieronymus Evagrium papam, quod cum
ipse senex ea scriberet, jam ipse Evagrius factus (e) Chalcidensem.] Ut habet vetus exemplar, non
fuerat (ut suo loco dicemus) episcopus Antiochenus. Celedensem degebat enim ipse, ut dictum est, in
Qui post, anno Christi 389, Theodosii senioris 11, Syriæ solitudine Chalcidensi. Ita Baronius, ad an-
ait eumdem Evagrium factum episcopum Antioche- num Christi 378. Sed alii libri Celedensem præferunt,
num, ex Theodoreto, libro v, cap. 23; Socrate, lib. Buti apud eumdem occurrit epistola 79. Annianus,
v, cap. 15; Sozomen., lib. vII, cap. 15; Ambrosio, Celcdensis pseudodiaconus.

INDEX VITARUM LIBRI PRIMI.

EVITE VIRORUM

Sancti Pauli primi eremitæ, auctore divo Hieronymo pres-
bytero (10 Jan.).

Sancti Antonii abbatis, auctore sancto Athanasio, episcopo
Alexandrino; interprete Evagrio, presbytero Antiocheno
(17 Jan.).

Sancti Hilarionis monachi, auctore divo Hieronymo pre-
sbytero (21 Octob.).

Sancti Malchi, captivi monachi, auctore divo Hieronymo
presbytero (21 Octob.).

Sancti Onupbrii eremitæ, auctore Paphnutio abbate, in-
terprete anonymo (12 Juni).

Sancti Pachomii, abbatis Tabennensis, auctore Græco in-
certo, interprete Dionysio Exiguo, abbate Romano (14
Mail).

Sancti Abrahæ eremitæ, auctore sancto Ephræm archidia-
cono, interprete anonymo (16 Mart.).

Sancti Basilii, Cesarea Cappadocia archiepiscopi, auctore
Amphilochio leoniensi episcopo, interprete Urso S. R.
E. subdiacono (1Jan.).

Sancti Ephræm Syri, diaconi Edessæ, auctore Græco in-
certo, interprete Gerardo Vossio (1 Febr.).

Sancti Simeonis Stylitæ, auctore Antonio ejus discipulo
(5 Jan.).

Sancti Joannis Eleemosynarii, auctore Leontio, Neapoleos
Cyprorum episcopo, interprete Anastasio S. R. E. biblio-
thecario (23 Jan.).

Sanctorum Epicteti presbyteri, et Astionis monachi, au-
ctore incerto (8 Julii).

C

Sancti Macarii Romani, servi Dei, qui inventus est juxta
Paradisum, auctoribus Theophilo, Sergio, et Hygino
(23 Octob.).

Beati Posthumii, Patris quinque millium monachorum,
incerto auctore.

Sancti Frontonii abbatis, incerto auctore (14 Apr.).
Sanctorum Barlaam et Josphat, auctore Joanne Dama-
sceno, interprete Jacobo Billio (27 Nov.).

VITÆ MULIERUM.

Sanctæ Eugenia virginis ac martyris, auctoré incerto (25
Dec.).

Sancta Euphrasiæ virginis, auctore incerto (13 Mart.).
Sanctæ Euphrosynæ virginis, auctore incerto (4 Jan.).
Sanctæ Mariæ meretricis, neptis Abrahæ eremitæ, au-
etore sancto Ephræm archidiacono, interprete anonymo
(29 Octob.).

Sanctæ Thaisis meretricis, auctore incerto (8 Octobr.).
Sanctæ Pelagiæ meretricis, auctore Jacobo diacono, inter-
prete Eustochio (8 Octabr)

Sanctæ Mariæ Egyptiaca meretricis, auctore Sophronio
Jerosolymitano episcopo, interprete Paulo diacono san-
ctæ Neapoleos Ecclesiæ (2 Apr.).

Sancte Mariæ virginis, auctore incerto (12 Febr.).
Beatæ Fabiolæ, auctore divo Hieronymo presbytero.
Sanctæ Paul Romanæ viduæ, auctore divo Hieronymo
presbytero (26 Jan.).

Sanctæ Marcellæ viduæ, auctore divo Hieronymo presby-
tero (31 Jan.).

« PoprzedniaDalej »