Obrazy na stronie
PDF
ePub

una cum multis aliis Principibus una epulati sunt: statimque etiam Romam Pontifex, a Romanis invitatus, regressus est, susceptusque magno cum gaudio. Richardus de S. Germ. in Chron. Albertus Stadensis in Chron.

S. 9.

Excommunicatio iterata Friderici II. Acta illius. Indicitur Concilium generale Romam. Hungaria, pluraque alia regna per Tartaros devastata.

Hæc tamen sponsio a Friderico Imp. facta Gregorio Papæ, utpote quam fecerit non ex animo, sed tantum temporis gratia, atque suis metuens rebus, non fuit firma, atque adeo nec concordia stabilis: quin dissidium multo etiam gravius exarsit inter eos postea, quam fuerit anterius. Qualia sint, quæ egerit Fridericus, quibusque se invisum reddiderit Pontifici, ex Gregorii epistolis cognoscuntur. Sunt autem ista: Illatis Ecclesiæ non contentus injuriis, (sunt verba Gregorii in epistola, qua respondit ad epistolam, qua Fridericus in eum invectus erat) data quibusdam rebellibus nostris non modica summa pecunice seditionem contra nos in Urbe molitus est pluries commovere, ut nobis, et fratribus nostris (Cardinales fratrum nomine videtur designasse) a Sede nostra repulsis, et concusso Capite fidei, quod superædificavit Dominus, impulsu ejusdem Friderici rueret leviori. Quod et positum a Gregorio est in sententia omnium primo, quam in Fridericum deinde tulit. Inter injurias Ecclesiis ab Friderico illatas in eadem sententia positum est, quod non permiserit quasdam Ecclesias Ca

the

thedrales, et alias vacantes in regno reparari, sed neque Pastores præfici prioribus vita functis, quo pacto fides pereat Pastore deficiente, qui regat animas. Clerici in ejus regno capiebantur, in carcerem mittebantur, proscribebantur, occidebantur. Speciatim Anonymus scriptor Vitæ Gregorii memorat Episcopos Tarentinum, et Calaphaludensem esse e regno proscriptos, Aliphanum quoque Episcopum, missum in exilium, ærumnosam vitam morte finivisse; Calmensem quoque Episcopum é regno ejectum grandi ab eo esse oppressum inopia, cujusque fratrem laqueo interemerit. De eodem Friderico Gregorius Papa lib. 12. epist. 221. et subss. Nafranus Episcopus, inquit, mortis amaritudinem in exilii paupertate bibit. Minores Fratres, quorum vitam ipsa Paganorum duritia veneratur, hic Pagano durior flammarum atrocitate damnavit. Militensem Decanum in maris fluctibus levi suspicione demersit, Neapolitanum Archiepiscopum Montorium, et Thomam Canto→ rem Messanensem longa maceratione carceris interemit. Nicolaum Subdiaconum Messanensem ignis acerbitate combussit. Bernardum Salernitanum Diaconum et alios innumeros Clericos ablatis spoliis exilio deputavit, et sic multis ministris Ecclesiæ tum exilio, tum morte damnatis, nec sangvine satiatus innoxio etiam horum propinquos non reliquit poenæ exsortes ipsius et sangvinis, et spoliandi insatiabilis appetitus. In Sententia, quæ lata in eum est a Gregorio, de eodem Friderico est, quod Ecclesias Deo consecratas etiam destruxerit, et profanaverit.

Hæc incredibilia videri possent, nisi Fridericum vidissemus jam, dum in Oriente fuisset, moribus Saracenorum inquinatum. Majora vero 5 *

ad

ad huc sunt, quæ de eo sequentur. Gregorius Papa testis est in epistola ad omnes Principes Christianos, et Præsules, ipsum jactasse a tribus baratatoribus, quodque ipsum ejus verbum sit, quo se expresserit, videlicet a Christo, Moyse, et Mahometo fuisse totum mundum deceptum, et duobus eorum in gloria mortuis, Christum in crucem actum inglorium mortuum esse. Fatuos omnes esse, qui crederent Deum de Virgine natum esse, siquidem nullus nasci possit, cujus conceptum viri, et mulieris conjunctio non præcessisset. Hominem nihil aliud debere credere, quam quod vi, et ratione naturali possit probare. Affirmavitque Pontifex hæc, et alia multa, quibus Catholicam fidem impugnaverit non solum verbis, verum etiam factis posse manifeste comprobari. Per baratatores Fridericum eos intellexisse, qui vulgo impostores vocantur, ex ceteris verbis perspicuum fit. Est et illud de codem Friderico, quod cum vidisset Sacerdotem ferentem Christi corpus ad infirmum, dixerit cum suspirio: Heu me! quamdiu durabit truffa ista! denique, si per eum staret, credendi, atque vivendi meliorem rationem se præscripturum. Truffa antiquum vocabulum Germanicum significat deceptionem, atque hic speciatim talem, qua alii inducantur ad superstitionem, falsamque religionem.

Sententiam, cujus jam mentio facta est, Gregorius in Fridericum tulit die 24. Martii, quæ dies fuit Coenæ Domini a. 1259. hancque notificavit literis in omnes partes missis ad Principes, et Episcopos. Etiam Fridericus similiter epistolas misit ad Reges, et Principes quaquaversus, acerbas nimis in Gregorium, eaque, ob quæ Pontifex damnatum esse dixit, partim uegans, partim im

t

C

minuens, in eumque regerens talia, ob quæ se ipse fecerit damnatione dignum, neque absque conviciis, appellando Antichristum, alterum Balaamum, et quemdam principem tenebrarum, quique ideo exciderit etiam ex potestate sua, cujus proinde neque censuræ vim ullam habeant. Pontifex autem has in epistola ad S. Ludovicum Regem Galliæ dixit, meras esse calumnias. Idem Pontificis edictum, contra se factum, Fridericus sic conatus est impedire, et infringere, ut suo in Sicilia Vicario mandaverit, ut omnes cujuscumque ordinis, ætatis, vel sexus homines ad rogum damnet, qui illud edictum vel attulisset, vel reveritus fuisset: nec non de omnibus epistolis, si quæ contra se mitterentur a Pontifice, precepit, ut qui has attulisset, quiscumque is esset, e furca suspenderetur. Sed et arma sumpsit, aut potius instauravit majore vi, atque iracundia ad Romanum Pontificem suis possessionibus, et omni Patrimonio S. Petri exuendum, et spoliandum. Pontifex exercitum ei opposuit, Cruce insignitum eo more, quo ii hanc in veste gerebant, qui in expeditionem ibant ad recuperandain Terram sanctam, et Romæ supplicationem instituit, in qua et lignum vivificæ Crucis, et Capita Apostolorum Petri et Pauli

portata sunt, cumque deinde in basilica Vaticana sermonem ad multitudinem habuisset, ita omnium animos movit, ut ii etiam, qui Friderico favebant contra Pontificem pecuniis corrupti, Crucem assumerent, atque arma adversus Fridericum. Qui exercitus cum se Friderico objecisset Romam adpropinquanti, et fortissime adversus eum dimicasset, spe abjecta potiundæ Romæ, retraxit copias. In omnes autem, quos Cruce insignitos comprehendere potuit, sæviit crudelissime, aliis candenti ferro Crux fronti est inusta, alii

mem

membris mutilati; alii igne exusti, aliis clavi adacti in eam partem corporis, in qua Crucem gerebant. Anonymus in Vita Gregorii,

Joannes III. Ducas, cognomine Batazes, vel ab aliis etiam dictus Vatacius, quem Nicææ residentem Græci Imperatorem suum sequebantur post Constantinopolim ab Latinis captam, et sub potestatem suam redactam, viribus invalescens armis instabat ad Constantinopolim recuperandam. Belam IV. Hungariæ Regem Pontifex hortatus est ad suppetias ferendas Balduino, Constantinopoleos Latino Imperatori, utque votum, quo se obstrinxerat eundi in expeditionem pro Terra sancta, huc potius converteret, eo quod amissa Constantinopoli difficilius esset agere etiam quidpiam pro Terra sancta. Vires Hungarorum pertimescens Vatacius Belæ significavit, se velle Ecclesiam Græcam revocare ad unitatem cum Ecclesia Romana. Non tantum igitur discessum ab hac cogitatione armorum adversus Vatacium est, sed Gregorius Papa generale etiam indixit Concilium a. 1240. Romam ad diem Paschatis subsequentis anni ad hoc tractandum cum Græcis negotium. Etiam credidit Pontifex, hoc futurum opportu num ad pacem conficiendam cum Friderico Imperatore. Hoc Concilium se quoque petiisse Fridericus Imperator in epistola ad Regem Galliæ, et Angliæ professus erat. Attamen cum esset indictum, ne fieri posset, omni ratione sibi obsistendum putavit. ` Nam Cardinales, Romani Pontificis legati ex regnis, ad quæ erant missi, Romam revertentes, et Præsules ex Gallia, Hispania, et Anglia, pergentes Romam ad Concilium, per eum in mari, per quod iter fecerant intercepti, et vinculis constricti, ductique Neapolim,

« PoprzedniaDalej »