Obrazy na stronie
PDF
ePub

primum domicilium suo Ordini posuerat. Augustinus Turtura ejusdem Instituti.

Eodem anno 1534. initium sumpsit Societas Jesu per S. Ignatium Loyola nobili loco natum in Cantabria, provincia Hispaniæ. Aulam primum Catholici Regis, deinde militiam secutus, in bello, quod Carolus V. Imp. et Hispaniæ Rex habuit cum Francisco I. Galliæ Rege in Pampelonensi propugnatione in utroque crure globo gravissime vulneratus, eoque altero fere comminuto, jacens æger libros de heroum gestis coepit legere. In manus ei venerant casu duo libri, alter Christi Vitam describens, alter Acta Martyrum. Ex horum lectione fastidium cepit mundanarum rerum, statuitque exinde Deo militare. Triginta jam fere annos natus literarum sibi subsidium, a Grammatica exorsus, comparavit. Parisiis postea sex sociis, e quibus fuit etiam S. Franciscus Xaverius, qui omnes Academicis Gradibus in Parisiensi Universitate insignes votis conceptis a. 1534. die, quæ sacra est Virgini Deiparæ in cælum assumplæ ptæ in ejusdem Ecclesia, in monte Martyrum, loco prope Parisios, fundamenta jecit Societatis. Præter tria aliis etiam Religiosis consveta, est Societati Jesu quartum de Missionibus votum, quo specialem ad has peragendas Romano Pontifici obedientiam spondent ad quoscumque infideles, et hæreticos dum mitterentur convertendos. Ad hæc inter Catholicos instaurare pietatem, studium, et cura æque summa Ignatio fuit. Hunc in finem aperuit gymnasia ad juventutem erudiendam, in Ecclesiis quoque totus incubuit ad populum Catechesibus, et concionibus instituendum, ad Sacramentorum etiam usum frequentiorem perdu

ctum,

nihil prætermittens, quod ad excitandam,

vel promovendam pietatem conferre posset, Dei majorem gloriam, cujus studio omnia faciebat, nullique labori parcebat, semper in ore suo habens, semperque in mente, et omni cogitatione. Paulus III. R. P. hoc Institutum approbavit a. 1540. iterumque Julius III. a. 1550. nec non ipsa Syno dus Tridentina Sess. 25. cap. 16. declarans se, dum quoad alia Instituta Religiosorum quasdam determinationes faceret non intendere aliquid innovare, aut prohibere, quin Religio Clericorum Societatis Jesu, juxta pium eorum Institutum, a Sancta Sede Apostolica approbatum, Domino, et ejus Ecclesiæ inservire possit.

Hic Ordo Clericorum Societatis Jesu, quo nullus alter Religiosorum magis unquam floruit, tantosque fructus Religioni, et Ecclesiæ attulit in infidelibus ad Fidem convertendis, in hæreticis confutandis, pietateque Christiana inter Catholicos revehenda, et promovenda; circa medium seculi decimi octavi cadere coepit. Deismus, cujus præcipuus architectus in Gallia Voltaire fuit ex Anglia veniens (suo loco de hoc deinde plus adhuc dicetur) depravaverat Galliam, hincque serpserat ulterius plus minus in omnes Europe regiones. Fuit Deistarum, ut idem semper quæsiverunt omnes architecti, et machinatores omnium talium pestium, totum mundum transformare in id, quod ipsi erant. Ne autem ipsis resisteretur, studuerunt Aularum ministros sibi conciliare et adjungere. Adverterant autem hi, a Deistis capti, et irretiti, tantoque magis ipsi signiferi Deismi, se nihil profecturos, nisi Ordinem tam valentem, et in existimatione habitum apud omnes a Principum Aulis submovissent. Huc igitur homines vaferrimi omne etiam suum consilium,

cona

conatumque contulerunt. a) Contulerunt autem in hujus Ordinis Viros ejusmodi, quæ si vera fuissent, hi Principibus execrabiles esse merito potuissent. Sed quæ ipsis data crimini sunt, numquam probata erant, quamvis aliqui ex his tamquam insidiatores etiam vitæ Regum, affecti supplicio sint. Itaque factum est; ut Religiosi hujus Societatis omnes primum ex Portugallia, deinde Gallia, tum etiam ex Hispania, ex regno Neapolitano, Parma, et Malta excedere juberentur. Sed neque sic adhuc conquieverunt, donec easdem Aulas induxissent ad petendam, et urgendam ab Apostolica Sede ejusdem Ordinis ipsam sublationem, et abrogationem, ut quasi ipsa ejus radice, stirpitus evulsa, nulla eidem spes relinqueretur repullulandi. Tali ratione extorta est demum a Clemente XIV. Bulla, qua die 21. Julii a. 1775. Ordo exstinctus est. Franciscus Kareu, et alii seculares Presbyteri, a pluribus annis in Russico Imperio existentes, et olim addicti Societati Jesu, a, Clemente XIV, supressæ, preces Pio VII. obtulerunt, ut in unum corpus coale-scerent: hos etiam Paulus I. Russorum Imperator impense commendaverat humanissimis literis die 11. Aug. 1800. ad Pium VII. datis, quibus declarabat, gratum sibi fore, si Catholicorum Imperii sui bono Societas Jesu auctoritate Romani Pontificis ibidem constitueretur. Facultas hæc est

a) Ihnen (Deistis, et Ministris Aularum Deismo addictis) war daran gelegen, einen Orden, der so eifrig für die christliche Religion eingenommen war, zu verfolgen, oder gar aus dem Wege zu räumen. Scripsit Philipp. Jacob von Huth, im Versuch einer Kirchengeschichte des achtzehnten Jahrhunderts. Augsburg. 2. Band pag.

161.

[merged small][ocr errors][merged small]

data die 7. Mart. 1801. sed duntaxat intra fines Imperii Russici, constituto eodem Francisco Kareu Præposito generali: anno autem 1814. die 30. Julii ad preces Ferdinandi Regis extensa est ad regnum utriusque Siciliae. Deferebanturque unanimi fere totius Christiani orbis consensu instantes, urgentesque petitiones ab Archiepiscopis, Episcopis, atque ab omnium insignium Personarum Ordine, et coetu pro ejusdem Ordinis restitutio

Concessiones, et facultas pro Imperio Russico, et utraque Sicilia die 7. Aug. 1814. extensa est ab eodem Pio VII. ad Statum Ecclesiasticum, et ad omnes alias ditiones. Hæc de restitutione Societatis Jesu excerpta sunt ex ipsa Bulla Restitutionis, quæ eadem die 7. Aug. Romæ in Ecclesia SS. Nomini sacra post celebratam Missam a Summo Pontifice ad aram, ubi corpus requiescit S. Ignatii de Loyala, solenniter publicata fuit. Die 17. Maji a. 1824. Leo XII. per Breve suum Apostolicum eidem Societati Jesu restituit Romanum Collegium, quod jactis ejus fundamentis S. Ignatium Loyola a Gregorio XIII. Pontifice molitione ingenti, ac magnificentissima exstructum fuit Religioni ac bonis artibus tradendis, procuratumque jam etiam antea ab eadem Societate fuit, annuo censu scutorum duodecim millium monetæ Romanæ ex ærario Pontificio assignato in perpetuum. Scutum Romanum æquivalet flor. Rhenens. Eidem Societati destinavit idem Summus Pontifex Collegium, quod educandis, erudiendisque nobilibus alumnis se ædificaturum in eodem Brevi declaraverat.

per

Alium rursus Ordinem a. 1550. instituit S. Joannes de Deo Lusitanus: qui cum Granatæ in Lusitania c oepisset, se brevi per alias plures Euro

pæ regiones diffudit. Præter ordinaria aliis Religionibus vota, habet quartum de infirmis, et ægrotis juvandis, et curandis. A Pio V. R. P. hic Ordo, qui Fratrum Misericordiæ vocatur, confirmatus est a. 1572. Alterum Ordinem Clericorum Regularium ministrantium infirmis Romæ instituit S. Camillus de Lellis, Theatinæ dioecesis Presbyter, quem Sixtus V. R. P. confirmavit a. 1585. In eo differunt a Fratribus Misericordiæ, quod hi laici sint, excepto uno Presbytero in singulis domibus eorum, et ad curanda ægrorum corpora, ipsorum professio dirigatur, Camilliani vero sint Clerici voto se obstringentes ad curam impendendam spiritualem infirmis, et moribundis. Inter Ordines, qui Solennia Vota habent (in eo hæc ab aliis votis differunt, quæ dici solent Simplicia, quod hæc solvi possint ex justa causa ab Episcopis, illa solvantur nonnisi per Romanum Pontificem,) ultimus ad hoc tempus est Ordo Scholarum Piarum ad informandam pietate, et literis juventutem præsertim pauperem, et gratuito, vi suæ professionis atque voti. Nam etsi hoc a Societate Jesu etiam factum sit, et fiat, et ab Clericis Regularibus de Somascha, imo et in monaste→ riis juventutis institutio in pietate et literis jam olim facta sit; tamen nullus adhuc ordo erat, qui hoc ex professo, seque obstringendo per votum fecerit. S. Josephus Calasanctius, Petráltæ in Aragonia nobili genere natus, hunc Romæ fundavit a. 1597. Gregorius XV. eumdem a. 1621. confirmavit. Cum Ordo non tantum in Italia ad alias civitates, et loca, verum etiam in regna alia fuisset statim expetitus a permultis, neque tot suppeterent ex Clericis, qui dari et mitti possen!, defectus hujus supplendi causa adhibiti sunt ad docendam juventutem etiam Fratres, quos in hoc

*

Or

« PoprzedniaDalej »